Skip to the text

Capitulum 3

QUID EST HIERARCHIA, ET QUÆ SECUNDUM HIERARCHIAM UTILITAS.

EST quidem hierarchia, secundum me, ordinatio sancta et scientia et operatio, ad deiforme sicut est possibile assimilata, et ad inditas ipsi a Deo illuminationes juxta proportionem ad Dei imitativum sursumacta. Deo autem conveniens pulchritudo, sicut simplex, sicut bona, sicut teletarchica, munda quidem est universaliter ab omni dissimilitudine, distributiva autem proprii luminis secundum dignitatem uniuscujusque, et perfectiva in perfectione divinissima, secundum perfectorum convenienter ad ipsam intransmutabilem formationem. Intentio igitur hierarchiæ est, ad Deum sicut est possibile assimilatio et unitio, ipsum habens omnis sanctæ et scientiæ et operationis ducem, et ad ipsius divinissimum decorem indeclinabiliter quidem videns, et sicut est possibile formata; et ipsius chorum agentes insignia divina faciens, specula clarissima et immaculata, susceptiva principis luminis et thearchici radii, et indita quidem claritate sancte impleta, hanc autem rursus copiose ad ea quæ sequuntur cum splendore emittentia secundum thearchicas leges. Non enim fas Sanctorum perfectoribus aut sancte perfectis, operari aliquid universaliter præter proprias perfectionis principis sanctas ordinationes, sed neque exsistere aliter, nisi deificam ipsius claritatem desiderent, et ad ipsam ut decet Sanctos respiciant, et reformentur secundum uniuscujusque sanctarum mentium proportionem. Igitur hierarchiam dicens, sanctum quemdam universaliter monstrat ornatum, imaginem thearchicæ pulchritudinis, in ordinibus et scientiis hierarchicis propriæ illuminationis sancte operantem mysteria, et ad proprium principium sicut est fas assimilatum.

Est enim unicuique hierarchiam sortitorum perfectio, secundum propriam proportionem ad Dei imitativum esse reductum, et quod omnibus est divinius, ut Eloquia dicunt, Dei cooperatorem fieri, et monstrare divinam operationem in se ipso secundum quod est possibile manifestatam:12 sicut quoniam ordo hierarchiæ est, alios quidem purgari, alios vero purgare; et hos quidem illuminari, illos autem illuminare; et hos quidem perfici, illos autem perficere: unicuique Dei imitativum conveniet secundum hunc modum. Divina beatitudo, sicut in hominibus dicitur, munda quidem est ab universa dissimilitudine, plena autem lumine sempiterno, perfecta, et non indigens universæ perfectionis, purgans, et illuminans, et perficiens; magis autem purgatio sancta, et illuminatio, et perfectio, super purgationem, super lumen, præperfecta, per se perfectionis principatus, et omnis quidem hierarchiæ causa, et ab omni sancto secundum excessum segregata. Oportet ergo, sicut æstimo, purgatos quidem, mundos perfici universaliter, et ab omni liberari dissimili commixtione; illuminatos autem, adimpleri divino lumine, ad contemplativum habitum et virtutem in castissimis mentis oculis sursumactos; perfectos vero ex imperfecto traductos, participes fieri inspectorum sanctorum perfectivæ scientiæ: purgativos autem, abundantia purgationis aliis tradere de propria castitate; illuminativos vero, sicut clariores mentes, et ad participationem luminis et traditionem familiariter se habentes, et ditissime sancta adimpletos claritate, secundum omne ipsorum superfusum lumen ad dignos lumine supervehere; perfectivos autem, sicut scientes perfectivam traditionem, perficere eos qui perficiuntur sanctissima doctrina, per inspectorum sanctorum scientiam. Igitur unusquisque hierarchici ornatus ordo, secundum propriam proportionem sursumagitur ad divinam cooperationem, illa faciens gratia et a Deo data virtute, quæ Thearchiæ naturaliter et supernaturaliter insunt, et ab ipsa essentialiter fiunt, et ad possibilem amantium Deum mentium imitationem hierarchice manifestantur.

Footnotes

  1. I Cor. III, 9; ↩

  2. III Joann. 8. ↩

Chapter 114 of 142