Skip to the text

Capitulum 4

QUID SIGNIFICAT ANGELORUM NOMINATIO.

IGITUR hierarchia ipsa, quodcumque est, sicut æstimo, bene a nobis definita, angelica hierarchia est deinceps laudanda, et sanctæ ipsius in Eloquiis formationes supermundanis oculis inspiciendæ, quatenus sursumagamur ad deiformissimam ipsarum simplicitatem per mysticas reformationes, et universæ hierarchicæ scientiæ principium laudemus in Deum decente veneratione et teletarchicis gratiarum actionibus.

Primum universorum illud dicere verum, quod cum bonitate omni supersubstantialis Thearchia exsistentium essentias substituens, ad esse deduxit. Est enim hoc omnium causæ et super omnia bonitatis proprium, ad communionem sui ipsius exsistentia vocare, sicut unicuique exsistentium definitum est a propria proportione. Ergo cuncta quidem exsistentia participant providentia ex supersubstantiali et omnium causa Deitate emanante. Non enim essent, nisi exsistentium essentia et principio participavissent. Igitur inanimata quidem universa, per esse ipsa participant (etenim esse omnium, est quæ super esse est, Deitas); viventia autem, ejusdem super omnem vitam vivifica virtute; rationalia vero et intellectualia, ejusdem super omnem et rationem et mentem per se perfecta et præperfecta sapientia. Manifestum autem quod circa ipsam illæ substantiarum sunt, quæcumque in pluribus ipsa participaverunt. Igitur sancti cœlestium substantiarum ornatus, super solum exsistentia, et irrationabiliter viventia, et ea quæ secundum nos sunt rationalia, thearchicæ traditionis in participatione facti sunt. Etenim intelligibiliter ad Dei imitativum se ipsos reformantes, et ad thearchicam comparabilitatem supermundane videntes, et formare desiderantes intellectualem suam speciem, copiosiores convenienter habent ad ipsam communiones, attenti manentes, et semper ad supernum, sicut fas est, in fortitudine divini et indeclinabilis amoris extenti, et principales illuminationes immaterialiter et munde intus suscipientes, et ad ipsas ordinati, et intellectualem habentes omnem vitam. Ipsi igitur sunt qui primo et in pluribus in participatione Divinitatis sunt facti, et primo et in pluribus manifestativi thearchici occulti. Quapropter et præter omnia, angelica nominatione excellenter sunt digni habiti, idcirco quod primo ad ipsos ingignitur thearchica illuminatio, et per ipsos ad nos deferuntur illæ quæ super nos sunt manifestationes. Ita igitur lex, sicut Theologia dicit, per angelos nobis donata est.1 Gloriosos autem et ante legem et post legem nostros patres angeli ad divinum sursumagebant, aut ad id quod est agendum ducentes, et ad rectam veritatis viam ex errore et vita immunda traducentes, aut ordines sanctos, aut mysteriorum supermundanorum occultas visiones, aut divinas quasdam prænuntiationes hypophetice manifestantes.2

Si autem aliquis dicat et per se sine medio fieri quibusdam Sanctorum Dei apparitiones, discat et hoc sapienter ex sanctissimis Eloquiis, quod ipsum quidem quodcumque est Dei occultum, nullus vidit neque videbit.3 Dei autem apparitiones Sanctis factæ sunt secundum convenientes Deo, per quasdam quidem sanctas et videntibus proportionalium visionum manifestationes.4 Omnisapiens autem Theologia, visionem illam quæ in ipsa descriptam manifestavit divinam sicut in formatione non formabilium similitudinem, ex videntium ad divinum sursumactione convenienter vocat Dei apparitionem, sicut per ipsam videntibus divina facta illuminatione, et aliquid divinorum ipsis sancte edoctis.5

Has autem divinas visiones gloriosi patres nostri docebantur per medias cœlestes virtutes. Aut numquid et legis sanctam legislationem Eloquiorum traditio sicut per se quidem dicit ex Deo Moysi datam, quatenus nos vere doceat divinæ ipsam esse et sanctæ subformationem?6 Docet autem et hoc sapienter Theologia, per angelos ipsam ad nos provenire, sicut ex Deo nominato ordine illud lege ponente, per prima secunda ad divinum sursumagi.7 Etenim non solum et in superpositis et subjectis mentibus, sed et in his quæ sunt ejusdem ordinis, ista lex definita est ab omnium supersubstantiali ordinationis principatu, secundum unamquamque hierarchiam primos et medios et ultimos esse et ordines et virtutes, et minorum esse diviniores magistros et manuductores ad divinam adductionem et illuminationem et communionem.8

Video autem quod et divinum Jesu benignitatis mysterium angeli primum docti sunt, postea per ipsos ad nos cognitionis gratia transivit.9 Sic igitur divinissimus Gabriel Zachariam quidem hierarcham docebat prophetam esse futurum ex ipso præter spem gratia divina gignendum puerum, ejus quæ ut decet bonos et salvatorie mundo erat manifestanda, virilis Jesu Dei operationis;10 Mariam autem, quomodo in ipsa fieret thearchicum ineffabilis Dei formationis mysterium.11 Alter autem angelorum Joseph docuit quod vere adimpleta sunt divinitus promissa progenitori David. Alius autem pastoribus, sicut a multis recessione et silentio purgatis evangelizavit;1213 et cum ipso multitudo exercitus cœlestis multum laudabilem illam tradidit exsistentibus in terra glorificationem. Respiciam autem et ad supremas Eloquiorum luminis apparitiones. Video enim quod et ipse Jesus supercœlestium substantiarum supersubstantialis substantia, ad nostrum intransmutabiliter veniens, non resiliit ab ordinata ab ipso et electa hominibus conveniente bona ordinatione; sed obedienter subjicitur Patris et Dei per angelos formationibus, et per medios ipsos nuntiatur Joseph, a Patre dispensata Jesu ad Ægyptum recessio, et rursus ad Judæam ex Ægypto traductio;14 et per angelos ipsum videmus sub paternis legislationibus ordinatum.15 Dimitto enim dicere, sicut scienti sacerdotalibus nostris traditionibus manifestata, et de angelo qui confortavit Jesum;16 aut quod et ipse Jesus secundum nostram salutarem boni operationem ad manifestativum veniens ordinem, Angelus magni consilii est appellatus.17 Etenim, sicut ipse dicit ut decet angelum, quæcumque audivit a Patre, annuntiavit nobis.18

Footnotes

  1. Act. VII, 53; ↩

  2. Galat. III, 19. ↩

  3. Joann. I, 18; ↩

  4. I Tim. VI, 16; ↩

  5. I Joann. IV, 12. ↩

  6. Exod. XXXI, 18. ↩

  7. Act. VII, 53; ↩

  8. Galat. III, 19. ↩

  9. Luc. 1, 11-20. ↩

  10. Ibid. 26-35. ↩

  11. Matth. 1, 20, 21. ↩

  12. Ibid. 13, 14. ↩

  13. Luc. 11, 9-12. ↩

  14. Matth. 11, 13. ↩

  15. Ibid. 19, 20. ↩

  16. Luc. 22, 11. ↩

  17. Is. 1x, 6, juxta LXX. ↩

  18. Joann. xv, 15. ↩

Chapter 115 of 142