Capitulum 5
QUARE OMNES CŒLESTES SUBSTANTIÆ COMMUNITER ANGELI DICUNTUR.
HÆC igitur est quidem, sicut secundum nos, causa angelicæ in Eloquiis nominationis. Scrutari autem (sicut reor) convenit, propter quam causam theologi omnes quidem simul cœlestes substantias angelos vocant: ceterum ad manifestationem venientes supermundanorum ipsorum ornatuum, ordinem angelicum proprie nominant completive terminantem divinos et cœlestes ordines; ante hunc autem superposite ordinant archangelicos ornatus, et Principatus, et Potestates, et Virtutes, et quascumque istas supergressas substantias, Eloquiorum sciunt manifestativæ traditiones. Dicimus autem quod secundum omnem sanctum ornatum, ordines quidem supergressi habent et subjectorum ornatuum et illuminationes et virtutes; non participes autem ipsis superpositorum sunt postremi. Igitur sanctissimos quidem supremarum substantiarum ordines, et angelos vocant theologi: etenim sunt manifestativi et ipsi thearchicæ illuminationis. Ordinem autem cœlestium mentium ultimum non habent rationem Principatus, aut Thronos, aut Seraphim nominare. Neque enim est in participatione supremarum virtutum; sed sicut ipse nostros divinos hierarchas sursumagit ad cognitos sibi Thearchiæ splendores, ita et ante ipsum substantiarum sanctissimæ virtutes sursumactivæ ad divinum sunt adimplentis angelicas hierarchias ornatus. Nisi forsitan aliquis et hoc dicat, communes esse omnes angelicas nominationes, secundum omnium cœlestium virtutum ad deiforme et ex Deo luminis donationem subjectam et præhabentem communionem. Sed ut magis nobis sermo bene discretus sit, consideremus sancte in Eloquiis manifestas sanctas convenientes proprietates uniuscujusque cœlestis ornatus.123456
Footnotes
Chapter 116 of 142