Capitulum 6
QUIS PRIMUS CŒLESTIUM SUBSTANTIARUM ORNATUS, QUIS MEDIUS, QUIS POSTREMUS.
QUOT quidem sunt et quales supercœlestium substantiarum ornatus, et qualiter secundum ipsos hierarchiæ perficiuntur, solum manifeste scire dico deificam ipsarum teletarchiam; præterea et ipsos cognovisse proprias virtutes et illuminationes, et ipsorum sanctam et supermundanam bonam ordinationem. Impossibile est enim nos scire supercœlestium mentium mysteria, et sanctissimas ipsarum perfectiones: nisi dicat aliquis, quæcumque per ipsas sicut propria bene scientes nos Thearchia erudivit. Igitur nos quidem nihil proprio motu dicemus. Quascumque autem angelicarum visionum sancti theologi contemplati sunt, istas docti nos, sicut possumus, exponemus. Omnes Theologia cœlestes substantias, novem vocavit manifestativis nominationibus. Istas divinus noster sanctitatis perfector, in tres separat trinos ornatus. Et primum quidem esse dicit circa Dei substantiam semper, et attente ipsi et ante alios sine medio unitum esse traditum.1 Sanctissimos enim Thronos, et multorum oculorum et multarum alarum ordines Cherubim Hebræorum voce et Seraphim nominatos, secundum omnibus superpositam propinquitatem circa Deum sine medio collocari, dicit tradere sanctorum Eloquiorum manifestationem.2 Trinum igitur hunc ornatum, sicut unum et coordinatum, et vere primam hierarchiam, gloriosus noster dixit dux: qua non est altera deiformior, et prius operantibus divinæ hierarchiæ illuminationibus sine medio attentior. Secundum autem esse dicit ex Potestatibus et Dominationibus et Virtutibus completum; et tertium postremo cœlestium hierarchiarum, et Angelorum et Archangelorum et Principatuum ornatum.
Footnotes
Chapter 117 of 142