Capitulum 7
DE SERAPHIM, CHERUBIM ET THRONIS, ET DE PRIMA IPSORUM HIERARCHIA.
HANC nos recipientes sanctarum hierarchiarum ordinationem, dicimus quod omnis cœlestium mentium nominatio, manifestationem habet uniuscujusque deiformis proprietatis. Et sanctam quidem Seraphim nominationem dicunt qui Hebræorum sunt scientes, aut incendentes significare, aut calefacientes; Cherubim vero, multitudinem cognitionis, aut effusionem sapientiæ. Convenienter ergo prima cœlestium hierarchiarum ex supremis substantiis sanctificatur, ordinem habens omnibus altiorem, eo quod circa Deum sine medio collocatur, et prius operantes Dei apparitiones et perfectiones, ad ipsam sicut proximam principalius deferuntur. Calefacientes igitur nominantur, et Throni, et effusio sapientiæ, manifestativo deiformium habituum ipsorum nomine.
Etenim semper mobile quidem ipsorum circa divina, et indesinens, et calidum, et acutum, et superfervens attente, et irremissibilis, et indeclinabilis sempiternæ motionis, et subjectorum sursumactive et operative assimilativum, sicut fervere faciens illa, et resuscitans ad similem caliditatem, et incensive et holocaustice purgativum, et non circumvelatam et inexstinguibilem habentem eodem modo semper luciformem et illuminativam proprietatem, omnis obscuræ obtenebrationis expulsivam exsistentem et destructivam, Seraphim nominationis manifestatio docet. — Cherubim vero, cognitivum ipsorum, et Dei inspectivum, et supremæ luminis donationis susceptivum, et contemplativum in prius operante virtute thearchici decoris, et sapientifica distributione repletum, et communicativum copiose ad secunda effusioni donatæ sapientiæ. — Altissimorum autem Thronorum et elevatorum, ab omni diligenter elevari pedestri subjectione, et ad superius supermundane sursumferens, et ab omni extremitate ineffabiliter sursumpositum, et circa vere altissimum totalibus virtutibus inconcusse et stabiliter collocatum, thearchici superadventus in impassibilitate omni et immaterialitate susceptivum, et deiferum, et familiariter ad divinas susceptiones apertum. Hæc quidem nominum ipsorum, sicut secundum nos, manifestatio.
Dicendum autem, quam hierarchiam ipsorum æstimamus. Etenim universæ hierarchiæ intentionem a Dei imitativa deiformitate dependentem ineffabiliter esse, et dividi omne hierarchicum negotium in participationem sanctam et traditionem purgationis mundæ, et divini luminis, et perfectivæ scientiæ, sufficienter jam a nobis dictum esse reor. Nunc autem opto dicere digne supremis mentibus, quomodo secundum eos hierarchia per Eloquia manifestatur. Primis substantiis quæ post substantificam ipsarum Thearchiam collocatæ sunt, et sicut in vestibulis ejus ordinatæ, omnem invisibilem et visibilem supergressæ sunt factam virtutem, propriam arbitrandum est esse et secundum omne conformem hierarchiam.
Igitur mundas quidem ipsas esse arbitrandum est, non sicut ab immundis maculis et inquinationibus liberatas, neque sicut materialium susceptivas phantasiarum: sed sicut omni subjectione munde altiores, et omni subtus veniente sancto, secundum supremam castitatem super omnes deiformissimas virtutes collocatas; et a proprio per se mobili, et eodem modo mobili, secundum in amore Dei inconversibile ordinis ineffabiliter obtentas; et ad deteriora secundum aliquid minorationem neque totaliter scientes, sed non occiduam semper et intransmutabilem habentes propriæ deiformis proprietatis mundissimam collocationem.
Contemplativas autem rursus, non sicut sensibilium signorum intellectualiter contemplatrices, neque sicut varietate sanctæ Scripturæ contemplationis ad divinum sursumactas: sed sicut omnis immaterialis cognitionis altiori lumine adimpletas; et pulchrificæ et pulchritudinis principalis, et supersubstantialis, et ter lucentis contemplatione, sicut est fas, repletas; Jesu autem communione similiter dignas habitas, non in imaginibus sancte formatis formative designantibus deificam similitudinem, sed sicut vere ipsi appropinquantes in prima participatione cognitionis deificorum ipsius luminum. Et quod quidem Dei imitativum, ipsis supreme datum est; et communicant, secundum quod est ipsis possibile, in prius operante virtute, deificis ipsius et benignis virtutibus.
Perfectas autem similiter, non sicut varietatis sanctæ resolutoria scientia illuminatas, sed sicut prima et excedente deificatione adimpletas, secundum supremam, ut in angelis, Dei operationum scientiam. Non enim per alias sanctas substantias, sed ab ipsa Thearchia, sunt hierarchice gubernatæ, eo quod ad ipsam sine medio extenduntur omni excedente virtute et ordine; et ad castissimum, et secundum omne ineffabile, collocantur; et ad immaterialem et intelligibilem decorem, sicut est fas, ad contemplationem adducuntur; et ad divinarum operationum scientificas rationes, sicut primæ et circa Deum exsistentes, docentur, ab ipsa teletarchia supreme hierarchice gubernatæ.
Hoc igitur theologi plane monstrant, subjectos quidem cœlestium substantiarum ornatus a supervenientibus bene ornate doceri deificas scientias; omnibus autem altiores, ab ipsa Thearchia, sicut est fas, doctrinis illuminari. Etenim quasdam quidem Ps.xxiii,10. ipsarum inducunt a prioribus sancte doctas, Dominum esse cœlestium virtutum, et regem gloriæ ad cœlos, ut decet hominem, assumptum: quasdam autem ad ipsum Jesum quæstionem facientes, et pro nobis ipsius divinæ operationis scientiam discentes; et istas ipsum Jesum sine medio docentem, et primo dono ipsis manifestantem Is. lxiii, 1, juxta LXX. ipsius benignum beneficium. Ego enim, dicit, disputo justitiam et judicium salutaris. Miror autem quod et cœlestium substantiarum primæ, et tantum quantum universis superpositæ, thearchicas illuminationes sicut mediæ volentes reverenter desiderant: etenim non per se interrogant, Quare tua rubra vestimenta? Sed ad se ipsas quæstionem faciunt prius, monstrantes quidem quod discunt, et deificam cognitionem desiderant, sed non præsilientes ab indita secundum divinum processum illuminatione.
Igitur prima cœlestium hierarchia ab ipsa teletarchia hierarchice gubernata, eo quod ad ipsam sine medio extenditur, castissima purgatione, multo lumine, præperfecta perfectionis operatione juxta proportionem suam impleta, purgatur, et illuminatur, et perficitur; ab omni quidem subjectione munda, primo autem lumine plena, et primo datæ cognitionis et scientiæ particeps perfecta. Comprehendens autem et hoc dicam non inconvenienter, quod purgatio est, et illuminatio, et perfectio, thearchicæ scientiæ assumptio: ab ignorantia quidem quasi mundans, secundum ordinem, indita cognitione perfectiorum doctrinarum; illuminans autem ipsa divina cognitione per quam et purgat, eam quæ prius non inspexit quæcumque nunc manifestantur per altiorem illuminationem; et perficiens rursus ipso lumine secundum habitum scientia luculentarum doctrinarum.
Igitur hic quidem est, secundum meam scientiam, primus cœlestium substantiarum ornatus, in circuitu Dei et circa Deum sine medio stans, et simpliciter et indesinenter ambiens æternam ipsius cognitionem, secundum supremam, ut in angelis, semper mobilem collocationem: multas quidem et beatas videns pure contemplationes, simplicibus autem et immediatis splendoribus illuminatus; et divino nutrimento adimpletus, multo quidem, primo data effusione, uno autem, invariabili et unifica thearchicæ epulationis unitate; multa autem communione Dei et cooperatione dignus habitus, ad ipsum, sicut est possibile, assimilatione bonorum habituum et operationum; multa autem divinorum suprapositorum cognoscens, et thearchicæ scientiæ et cognitionis in participatione, secundum quod est fas, factus.
Quapropter et hymnos ipsius Theologia exsistentibus in terra tradidit, in quibus sancte manifestatur supremæ ipsius illuminationis excessus. Etenim hi quidem ipsius, ut sensibiliter dicatur, sicut vox aquarum clamant: Benedicta gloria Domini ex loco isto. Alii autem multum laudabilem illam et venerandissimam reclamant theologiam:12 Ezech. 1, 24. Ibid. iii,12. Sanctus, Sanctus, Sanctus, Dominus Deus Sabaoth; plena est omnis terra gloria ipsius. Is. vi, 3. Istas autem supremas supercœlestium mentium hymnologias, jam quidem in his quæ sunt de divinis hymnis, sicut est possibile replicuimus, ut dictum est de istis in illis, sicut secundum nos, sufficienter. A quibus ad recordationem sufficit dicere tantum, secundum præsens tempus, quod theologica scientia primus ornatus, sicut est fas, illuminatus a thearchica bonitate, de hac, sicut boniformis hierarchia, et iis qui sunt post ipsam deinde tradidit, illud, ut breviter dicatur, subinducens: venerabilem ipsam et superlaudabilem et omnino laudabilem Thearchiam, fas rationabiliter esse a Deum recipientibus, sicut est possibile, cognosci et laudari mentibus (istæ enim sunt, sicut deiformes, divina loca thearchicæ, sicut Eloquia dicunt, requiei); et quidem quod monas est et unitas trium personarum, a cœlestibus substantiis usque ad ultima terræ extendens optimam ipsius ad omnia exsistentia providentiam, sicut omnis substantiæ superprincipale principium et causa, et cuncta supersubstantialiter immensurabili continentia circumsumens.
Footnotes
Chapter 118 of 142