Skip to the text

Capitulum 8

DE DOMINATIONIBUS ET VIRTUTIBUS ET POTESTATIBUS, ET DE MEDIA IPSARUM HIERARCHIA.

TRANSEUNDUM autem nunc est nobis ad medium cœlestium ornatum, Dominationes illas supermundanis oculis, sicut est possibile, inspicientibus, et vere potentes visiones divinarum Potestatum et Virtutum. Etenim unaquæque super nos substantiarum nominatio, Dei imitativas ipsarum significat deiformes proprietates. Igitur sanctarum quidem Dominationum manifestativam nominationem arbitror monstrare non servilem quamdam, et ab omni pedestri subjectione liberam sursumactionem, nulla tyrannicarum dissimilitudinum nullo modo universaliter inclinatam ipsam, ut decet liberam sicut duram dominationem, super omnem minoraturam servi effectus positam, irremissibilem ad omnem subjectionem, et segregatam ab universa dissimilitudine, veram dominationem et dominationis principatum indesinenter desiderantem, et ad ipsius propriam comparabilitatem, sicut est possibile, et se ipsam et ea quæ sunt post ipsam, boniformiter formantem, ad nullum vane apparentium, sed ad proprie exsistens totaliter conversam, et deiformitatis principis dominationis semper in participatione, secundum quod est ipsi possibile.

Sanctarum autem Virtutum, virilem quamdam et inconcussam fortitudinem ad omnes secundum ipsarum deiforme operationes, ad nullam susceptionem inditarum ipsi thearchicarum illuminationum debiliter infirmatam, potenter ad Dei imitativum actam, non derelinquentem ipsius timiditate deiformem motum, sed firme inspicientem ad supersubstantialem et virtutem facientem virtutem, et hujus imaginem virtutiformem, secundum quod est possibile, factam, et ad ipsam quidem sicut principem virtutum fortiter conversam, ad secunda autem dono virtutis et deiformiter procedentem.

Sanctarum autem Potestatum, coordinatam divinis Dominationibus et Virtutibus, bene ornatam et incommixtam circa divinas susceptiones bonam ordinationem, et ordinatum supermundanæ et intellectualis potestatis, non tyrannice ad inferiora potestativis virtutibus abutentis, sed potenter ad divina cum bona ordinatione et sursumactæ, et eas quæ sunt post ipsam boniformiter sursumagentis, et ad potestatem facientem potestatis principatum, sicut est fas, assimilatæ, et hunc, ut est possibile, angelis resplendere facientis in bene ornatis secundum ipsum ordinibus potestativæ virtutis.

Has habens deiformes proprietates, medius cœlestium mentium ornatus purgatur quidem et illuminatur et perficitur, secundum quem dictum est modum, a thearchicis illuminationibus inditis ipsis secundario per primum hierarchicum ornatum, et per medium illum secunda luculentia delatis. Igitur, per alium dictum ire ad alium angelum auditum, signum faciamus a longe missæ et per processum obscuratæ ad secundationem perfectionis. Etenim, sicut sapientes circa sanctas nostras perfectiones, dicunt per se apparentes divinorum adimpletiones, eis quæ sunt per alias Dei inspectivas participationes esse perfectiores; ita arbitror et angelicorum ordinum immediatam participationem, qui primo ad Deum extenduntur, manifestiorem esse per medietatem perfectis. Quapropter et a sacerdotali nostra traditione, perfectivæ et illuminativæ et purgativæ virtutes, primæ mentes nominantur subjectorum, sicut per ipsas ad omnium supersubstantiale principium sursumactorum, et teletarchicarum purgationum et illuminationum et perfectionum, in participatione, secundum quod est ipsis fas, factorum. Hoc enim est universaliter divino principe ordinum, ut decet Deum, decretum, per prima et secunda thearchicis participare illuminationibus.

Invenies autem et hoc in multis locis a theologis manifestatum. Igitur quando divina et paterna benignitas quæ Israel conversive ad sanctam ipsius salvationem castigavit, et punientibus et inhumanis gentibus ad correctionem dedit, universali provisorum ad melius traductione, et a captivitate relaxavit, et ad priorem mansuete reduxit bonum affectum: vidit theologorum unus, Zacharias, unum primorum, sicut arbitror, et circa Deum angelorum (commune enim, ut dixi, est omnibus angelos nominari) ab ipso Deo discentem de hoc consolatorios, ut dictum est, sermones; alterum autem subjectorum angelorum, ad obviationem primi præambulantem sicut ad illuminationis susceptionem et assumptionem, postea ab ipso divinum consilium sicut ab hierarcha doctum, et docere theologum conversum, quod fructuose habitabitur Jerusalem a multitudine hominum. Alius autem theologorum, Ezechiel, et ab ipsa dicit hoc sanctissime decretum esse, quæ superat Cherubim, supergloriosa Deitate. Etenim Israel, sicut dictum est, paterna benignitas per disciplinam ad melius traducens, justitia Deum decente, a puniendis secerni non puniendos judicavit. Hoc docetur primo post Cherubim, qui lumbum sapphiro erat cinctus, qui poderem juxta signum hierarchicum erat indutus. Reliquos autem angelos, qui secures habebant, divinus ordinum principatus præcipit a priore doceri de hoc divinum judicium. Huic enim dixit quidem ut transiret mediam Jerusalem, et daret signum in frontes non puniendorum virorum; aliis autem: Ite in civitatem post illum, et cædite, et non parcite oculis vestris; ad omnes autem in quibus est signum, ne appropinquetis. Quid dicat aliquis de angelo qui dixit Danieli, Exivit sermo? aut de ipso primo qui ignem ex medio Cherubim accepit? aut (quod isto est abundantius ad bonæ ordinationis angelicæ demonstrationem) quod Cherubim immittunt ignem in manus sanctam stolam induti? aut de illo qui vocavit divinissimum Gabrielem, et dixit ipsi, Fac intelligere ipsum visionem? aut quæcumque alia a sanctis theologis sunt dicta de cœlestium hierarchiarum deiformi bono ornatu, ad quem nostræ hierarchiæ bona ordinatio est, secundum hoc quod est possibile, assimilata, et angelico decore sicut in imaginibus formata per ipsum, et sursumacta ad supersubstantialem universæ hierarchicæ ordinationis principatum?

Zach. 1, 13.

Ibid. 11, 3 et seq.

Ezech. 1x, 2.

Ibid. 4.

Ibid. 5, 6.

Dan. 1x, 23.

Ezech. 1x, 2.

Ibid. 7.

Dan. 1x, 16.

Chapter 119 of 142