Skip to the text

Capitulum 9

DE PRINCIPIBUS ET ARCHANGELIS ET ANGELIS, ET DE POSTREMA IPSORUM HIERARCHIA.

RELIQUUS est nobis ad contemplationem sanctam, ornatus angelicas concludens hierarchias, qui ex deiformibus Principatibus, et Archangelis, et Angelis exornatur. Et primas quidem dicere necessarium reor, secundum quod est mihi possibile, sanctarum ipsorum nominationum manifestationes. Significat enim cœlestium quidem Principatuum, deiformiter principale et ducale, cum ordinatione sancta et principalibus convenientissima virtutibus, et ad superprincipalem principatum et ipsas totaliter esse conversas, et alias principaliter ducere, et ad ipsum illum, ut est possibile, formari, qui principatus facit principatum, et manifestare supersubstantialem ipsius ordinationis principatum, principalium bono ornatu virtutum.

Sanctorum autem Archangelorum, coordinata quidem est cœlestibus Principatibus. Est enim et ipsorum et Angelorum, sicut dixi, hierarchia una et ornatus. Sed quoniam non est hierarchia, nisi et primas habens et medias et ultimas virtutes, Archangelorum sanctus ordo communicative hierarchica medietate ab extremis contrasumitur. Etenim sanctissimis Principatibus communicat, et sanctis Angelis: his quidem, quoniam ad supersubstantialem principatum principaliter est conversus, et ad ipsum, sicut est possibile, reformatur, et Angelos unum facit secundum bene ornatos ipsius et ordinatos et invisibiles ducatus; illis autem, quoniam et hypopheticæ est ordinationis, thearchicas illuminationes hierarchice per primas virtutes suscipiens, et Angelis ipsas boniformiter nuntians, et per Angelos nobis manifestans, secundum sanctam uniuscujusque divinorum illuminatorum proportionem.

Etenim Angeli, sicut prædiximus, completive terminant totos cœlestium mentium ornatus, secundum hoc quod ultimam sicut in cœlestibus substantiis habent angelicam proprietatem, et magis a nobis angeli, quam priores manifestativi priorum proprie nominati, quantum et circa manifestius ipsis est hierarchia, et magis circa mundana. Etenim supremum (sicut dictum est) ornatum, sicut occulto prima ordinatione propinquantem, occultius arbitrandum est hierarchice regere secundum; secundum autem, qui completur ex sanctis Dominationibus et Virtutibus et Potestatibus, Principatuum et Archangelorum et Angelorum hierarchiam ducere, prima quidem hierarchia manifestius, illa autem quæ est post ipsam occultius; Principatuum vero et Archangelorum et Angelorum manifestativum ornatum, humanis hierarchiis per se invicem præsidere: quatenus sit secundum ordinem ad Deum sursumactio, et conversio, et communio, et unitio, et quidem a Deo omnibus hierarchiis, ut decet inditus, et communicative superveniens, et cum bono ornatu sanctissimo processus. Inde Theologia nostram hierarchiam Angelis attribuit, principem Judaici populi Michaelem nominans, et alios gentium aliarum.1 Statuit enim Altissimus terminos gentium juxta numerum angelorum Dei.2

Si autem aliquis dicat, Et quomodo Hebræorum populus sursumagebatur solus ad thearchicas illuminationes? respondendum, quod non angelorum rectos principatus accusari convenit de aliarum gentium ad non exsistentes deos aberratione, sed ipsos illos propriis motibus ex sursumactione recta ad divinum decidentes, amore sui et superbia, et eorum quæ ipsis apparebant Deum decentia, irrationabili veneratione. Affirmatur autem testimonio, hoc et ipse Hebræorum populus pertulisse.3 Cognitionem enim Dei (dicit) abjecisti, et post cor tuum perrexisti. Neque enim coactam habemus vitam, neque propter provisorum liberam potestatem divina lumina provisivæ illuminationis hebetantur; sed intellectualium visionum dissimilitudo, superplenam paternæ bonitatis luminis donationem aut omnino non participabilem facit, et ad ipsorum contraformationem distribui non valentem, aut participationes facit differentes, parvas aut magnas, obscuras aut claras, unius, et simplicis, et semper eodem modo se habentis, et supersimplificati fontani radii.

Etenim quod et aliis gentibus (ex quibus et nos respeximus in illud omnibus paratum, ad traditionem apertum, thearchici luminis et infinitum et copiosum pelagus) non alienigenæ quidam præsidebant dii. Unum autem principium omnium, et ad hoc sursumagebant sequentes, qui secundum unamquamque gentem hierarchiam obtinebant angeli. Melchisedech est attendendus, hierarcha exsistens Dei amantissimus, nequaquam non exsistentium, sed vere exsistentis altissimi Dei. Etenim non simpliciter Melchisedech Deum sapientes, non amicum Dei tantum, sed et sacerdotem vocaverunt, vere ut habentibus prudentiam aperte significant, quod non solum ipse ad vere exsistentem Deum erat conversus, sed etiam et aliis, sicut hierarcha, ducatum præbebat ad veram et solam Thearchiam reductionis.456 Hoc autem et tuæ hierarchicæ prudentiæ rememorabimus, quod et Pharaoni7 ab angelo Ægyptiis præsidente, et Babyloniorum principi a præside proprio, et omnium providentiæ et dominationis curativum et potestativum, secundum visiones deferebatur;8 et gentibus illis veri Dei famuli duces erant constituti formatarum ab angelis visionum manifestationis, angelorum proximis sanctis viris Danieli et Joseph ex Deo per angelos revelatæ.9

Unum enim est omnium principium et providentia;10 et nunquam arbitrandum est, Judæis quidem quasi sortis participatione principari Thearchiam, Angelos autem proprie, aut æquo honore, aut opposite, aut deos quosdam alios præsidere aliis gentibus. Sed et eloquium illud, secundum hanc sanctam intentionem est accipendum: non sicut partito Deo cum aliis diis aut angelis nostrum principatum, et ab Israel in gentis principem et gentis auctorem hereditate possesso; sed quod ipsa quidem una universorum Altissimi providentia, omnes homines salutarie propriorum angelorum suscitativis manuductionibus distribuerit, solus autem pene præter omnes Israel ad veri Domini luminis donationem et cognitionem sit conversus. Unde Theologia ipsum quidem hereditate possessum Israel ad veri Dei famulatum manifestans:11 Factus est pars Domini, dicit. Monstrans autem et ipsum æqualiter ut reliquas gentes attributum esse cuidam sanctorum angelorum, ad hoc quod per ipsum unum universorum principium cognosceret, Michaelem dixit Judæorum ducem esse populi:12 plane nos docens, unam esse providentiam totarum universarum invisibilium et visibilium virtutum supersubstantialiter supercollocatam; omnes autem secundum unamquamque gentem præsidentes angelos, ad ipsam sicut proprium principium, sequentes voluntarie juxta virtutem extendentes.

Footnotes

  1. Dan. x, 21. ↩

  2. Deut. xxxii, 8, juxta LXX. ↩

  3. Osee IV, 6, juxta LXX. ↩

  4. Hebr. VII, 1. ↩

  5. Ps. CIX, 4; ↩

  6. Gen. XIV, 18; ↩

  7. Gen. XIV, 1-7, 17-24. ↩

  8. Dan. II, 31-35; IV, 7-14. ↩

  9. Dan. II, 36-45; IV, 17-23; ↩

  10. Gen. XLI, 25-32. ↩

  11. Deut. XXXII, 9, juxta LXX. ↩

  12. Dan. X, 21; XII, 1. ↩

Chapter 120 of 142