Capitulum 10
REPETITIO ET CONGREGATIO ANGELICÆ BONÆ ORDINATIONIS.
COLLECTUM est igitur nobis, quod dignissimus circa Deum mentium ornatus a teletarchica illuminatione hierarchice gubernatus, eo quod ad ipsam immediate extenditur, occultiori et clariori Thearchiæ luminis donatione purgatur, et illuminatur, et perficitur: occultiori quidem, sicut intelligibiliori, et magis simplificativa et unificativa; clariori autem, sicut prius data, et prius apparente, et magis tota, et magis ad ipsum sicut clarum effusa. Ab isto vero rursus juxta proportionem secundus, et a secundo tertius, et a tertio nostra hierarchia, secundum eamdem bene ornati ordinationis principatus legem, in convenientia divina et proportione, ad universi boni ornatus superprincipale principium et terminationem hierarchice sursumagitur.
Manifestativi autem omnes sunt et angeli ante ipsos exsistentium: dignissimi quidem, Dei moventis; juxta proportionem autem reliqui, a Deo motorum. Tantum enim omnium supersubstantialis convenientia, uniuscujusque et intellectualium et rationalium sanctum bonum ornatum et ordinatam sursumactionem providit, quod et ipsi hierarchiarum unicuique ordines sanctitatem decentes posuit. Et omnem hierarchiam videmus in primas, et medias, et ultimas virtutes distributam. Sed et ipsum unumquemque (ut specialiter dicatur) ornatum eisdem divinis convenientiis discrevit. Quocirca et ipsos divinissimos Seraphim theologi dicunt alterum ad alterum clamavisse:1 plane in hoc (sicut arbitror) monstrantes, quod de divinis et rationabilibus cognitionibus primi secundis distribuunt.
Addam autem et hoc non inconvenienter, quod et secundum se ipsam unaquæque et cœlestis et humana mens, speciales habet primas, et medias, et ultimas et ordinationes et virtutes, ad dictas secundum unumquemque hierarchicarum illuminationum sursumactiones juxta proportionem manifestatas, secundum quas unusquisque in participatione fit, secundum hoc quod ipsi est fas et possibile, supercastissimæ purgationis, superpleni luminis, præperfectæ perfectionis. Etenim nihil per se perfectum, aut non indigens universaliter perfectionis, nisi vere per se perfectum et præperfectum.
Footnotes
-
Is. vi, 3. ↩
Chapter 121 of 142