Skip to the text

Capitulum 11

QUARE OMNES COELESTES SUBSTANTIÆ COMMUNITER VIRTUTES COELESTES VOCANTUR.

ISTIS autem determinatis, illud dignum attendere, propter quam causam universas simul angelicas substantias virtutes cœlestes vocare consuevimus. Non enim est dicere, sicut in angelis, quod omnium est ultimus ornatus Virtutum sanctarum, et ea quidem quæ est ultimorum Sanctos decente illuminatione, superpositarum substantiarum ornatus participant, ultimi autem, primorum nunquam: hujus gratia, et cœlestes quidem virtutes, universi divini intellectus nominantur; Seraphim autem, et Throni, et Dominationes, nunquam. Non participabiles enim ultimi supremorum totalium sunt proprietatum. Etenim Angeli, et ante Angelos Archangeli, et Principatus, et Potestates, et hi post Virtutes a Theologia ordinati, communiter multoties a nobis simul cum aliis sanctis substantiis, cœlestes virtutes appellantur. Dicimus autem, quod communiter in omnibus usi cœlestium nominatione virtutum, non confusionem quamdam uniuscujusque ornatus proprietatum inducimus. Sed quoniam in tria divisæ sunt ea quæ secundum ipsas est supermundana ratione omnes divinæ mentes, in substantiam, et virtutem, et operationem; quando universas, aut quasdam ipsarum, sine observatione cœlestes substantias, aut cœlestes virtutes vocamus, ipsas per periphrasim, de quibus sermo est, significare nos est arbitrandum, ex ea quæ secundum unamquamque ipsarum est, substantia aut virtute. Neque enim superpositam proprietatem facile est jam bene nobis discretarum sanctarum Virtutum, et subjectis totaliter adjungere substantiis, in conversione inconfusi angelicorum ornatuum ordinationis principatus. Etenim juxta multoties a nobis recte assignatam rationem, supereminentes quidem ornatus abundanter habent et subjectorum sacras proprietates. Ultimi autem, digniorum superpositas totalitates non habent, particulariter ad ipsas prius apparentibus illuminationibus, per primas juxta proportionem suam delatis.

Chapter 122 of 142