Capitulum 12
QUARE HOMINUM HIERARCHÆ ANGELI VOCANTUR.
QUÆRITUR autem et hoc intelligibilia Eloquia videndi amatoribus:1 Si enim non apta participare supremis totalitatibus sunt postrema, propter quam causam noster hierarcha, angelus Domini omnitenentis ab Eloquiis nominatus est? Est autem non contrarius sermo (sicut arbitror) prædefinitis. Dicimus enim, quod totalem et superpositam digniorum ornatuum virtutem non habent postremi. Etenim particulari, et juxta proportionem exsistente participant secundum unam universorum convenientem et conjunctivam communionem: sicut sanctorum Cherubim ordo participat sapientia et cognitione altiori; illarum autem quæ post ipsos sunt substantiarum ornatus, participant quidem et ipsi sapientia et cognitione, particulari tamen, sicut ad illos, et subjecta. Et totaliter quidem in participatione sapientiæ esse et cognitionis, commune est omnibus deiformibus intellectibus. Continue autem, primo, aut secundario*, et subjecte, non est commune, sed sicut unicuique a propria proportione definitum est. Hoc autem et de omnibus divinis mentibus aliquis sine delicto definiat. Etenim, sicut primæ abundanter habent subjectarum sanctos decentes proprietates, ita habent postremæ priorum, non quidem similiter, sed subjecte. Nihil igitur (ut reor) inconveniens, si et nostrum hierarcham, angelum Theologia vocat, qui secundum virtutem propriam participat angelorum in prophetica proprietate, et ad manifestativam ipsorum similitudinem, sicut est possibile hominibus, extenditur.2 Invenies autem quod et deos Theologia vocat, et cœlestes et supernas essentias, et apud nos Dei amicissimos et sanctos viros:3 quamvis thearchico occulto supersubstantialiter ab universis segregato et supercollocato; et quum nihil exsistentium* secundario loco proprie et totaliter ipsi comparabile valeat nominari. Ceterum quæcumque et intellectualium et rationalium, ad imitationem ipsius secundum virtutem totaliter sunt conversa, et ad divinas ipsius illuminationes, sicut est possibile, incomprehensibiliter extenduntur, secundum virtutem, si est fas dicere, Dei imitatione et divina æquivocatione digna sunt habita.
Footnotes
Chapter 123 of 142