Capitulum 13
QUARE A SERAPHIM DICITUR FUISSE PURGATUS PROPHETA ISAIAS.
AGE igitur, et hoc secundum virtutem inspiciamus, cujus gratia ad unum theologorum Seraphim mitti dicitur. Etenim dubitare possit aliquis, quod non subjectorum aliquis angelorum, sed ipse qui dignissimis substantiis connumeratur, purgat Prophetam.1 Igitur quidam quidem dicunt, quod secundum jam præassignatam omnium exsistentium communionis definitionem, non unam circa Deum primarum mentium nominat Eloquium ad theologi purgationem venisse, quemdam vero nobis præsidentium angelorum, sicut sanctum operatorem Prophetæ purgationis, Seraphim æquivocatione vocatum fuisse, propter incensivam dictorum peccatorum ablationem, et purgati ad divinam obedientiam suscitationem. Et eloquium illud, unum ex Seraphim simpliciter dixisse dicunt, non ex his qui circa Deum collocantur, sed ex his quæ nobis præsident purgativis virtutibus.
Alius autem non valde inconvenientem mihi quamdam præbuit excusationem pro præsenti instantia. Dixit enim quod propriam purgativam sanctam operationem magnus ille, quicumque erat, qui visionem formavit angelus ad docendum divina theologum, ad Deum, et post Deum ad primam hierarchiam, reposuit. Et numquid igitur iste sermo verus est? Dicebat enim qui hoc dixit, quod thearchica virtus ad omnia veniens capit, et per omnia non valens teneri transit, et omnibus rursus est non apparens, non solum sicut ab omnibus supersubstantialiter segregata, sed et sicut occulte ad omnia dimittens provisivas ipsius operationes. At vero et omnibus intellectualibus juxta proportionem suam superapparet, et propriam luminis donationem tradens dignissimis substantiis, per ipsas sicut primas, in subjectas ipsa bene ornate distribuit secundum uniuscujusque ornatus Dei conspectivam commensurationem.
Aut planius ut dicam, et per propria exempla, quamvis indigentia Deo ab omnibus segregato, sed nobis manifestiora: Solaris radii distributio ad primam materiam bene distributive vadit omnibus clariorem, et per ipsam manifestius resplendere facit proprios splendores. Accedens autem ad grossiores materias, obscuriorem habet distributivam manifestationem, ex illuminatarum materiarum ad luminis donationis delativum habitum importunitate; et paulatim ex hoc ad perfecte fere non distributivum contrahitur. Rursus, ignis calor magis se ipsum distribuit ad magis susceptiva, et ad ipsius assimilationem facile euntia et duci facilia; ad substantias autem contraformatas aut contrarias, aut nullum aut obscurum quoddam ignificativæ operationis vestigium manifestatur. Et isto est amplius, quod ad non cognata, per familiariter ad ipsum se habentia accedit, primum, si contingat, ignea faciens ad ignificationem facile imitabilia, et per ipsa, aut aquam, aut aliud quid eorum quæ non facile ignificantur, juxta proportionem calefaciens.
Igitur secundum eamdem physicæ bonæ ordinationis rationem, supernaturalis omnis boni ornatus visibilis et invisibilis ornationis principatus, propriæ luminis donationis fulgorem prima apparitione, in ditissimis effusionibus supremis substantiis manifestat, et per istas quæ post ipsas sunt substantiæ divino radio participant. Ipsæ enim cognoscentes primæ Deum, et divinam virtutem superposite desiderantes, et primi operatores fieri, sicut est possibile, Dei imitativæ virtutis et operationis dignæ sunt habitæ: et quæ sunt post ipsas substantias ipsæ ad concertationem, secundum virtutem, boniformiter extendunt, copiose ipsis tradentes de illa quæ in ipsas est superveniente claritate; et rursus illæ subjectis; et secundum unamquamque, prima illi quæ est post ipsam, tradit de dato et ad omnes juxta proportionem providentia transeunte divino lumine. Est igitur universis illuminatis principium illuminationis Deus quidem natura, et vere, et proprie, sicut luminis substantia, et ipsius esse et videndi causa; positione autem et Dei imitatione, particulariter superposita post ipsam unicuique, eo quod lumina divina per ipsam ad illam supervehuntur. Igitur supremum cœlestium mentium ornatum, reliquorum universorum angelorum substantiæ, secundum hoc quod est conveniens, post Deum principium ducunt omnis sanctæ et Dei cognitionis, et Dei imitationis, sicut per illas ad omnes et nos thearchica illuminatione distributa. Quamobrem et omnem sanctam et Dei imitativam operationem, ad Deum quidem sicut causam referunt; ad primas autem et deiformes mentes, sicut primo operatrices divinorum et magistros. — Igitur primus sanctorum angelorum ornatus magis universis habet incensivam proprietatem, et effusam thearchicæ sapientiæ traditionem, et cognitivum supremæ divinarum illuminationum scientiæ, et Thronorum proprietatem, apertam Dominum recipiendi opportunitatem significantem. Subjectarum autem substantiarum ornatus, ignea, sapiente, cognitiva, Dei receptiva virtute participant quidem, sed subjecte, et ad primos videntes, et per ipsos, sicut Dei imitatione prima operatione dignos habitos, ad deiformis possibile sursumacti. Dictas igitur sanctas proprietates, in quarum participatione per primas hæ quæ sunt post ipsas substantiæ factæ sunt, ipsis illis post Deum sicut hierarchis reponunt.
Dicebat igitur qui ista dixit, visionem quidem illam fuisse monstratam theologo per unum præsidentium nobis sanctorum et bonorum angelorum, et ab illuminativa ipsius manuductione, ad sanctam illam contemplationem fuisse suscitatum, secundum quam videbat supremas substantias, sicut in signis dicatur, sub Deo, et cum Deo, et circa Deum collocatas, et ab universis et ipsis ineffabiliter segregatam superprincipalem summitatem, in medio subjectarum virtutum supercollocatam. Discebat igitur visis theologus, quod secundum omnem supersubstantialem eminentiam, incomparabiliter collocatum erat divinum super universam visibilem et invisibilem virtutem; et quidem, quod omnibus est segregatum, sicut universaliter, neque primis exsistentium substantiis comparabile; amplius, et omnium ipsum et principium et causam substantificam esse, et exsistentium indissolubilis mansionis invariabilem collocationem, a qua et esse, et bene esse, ipsis quoque supereminentibus est virtutibus.2
Postea ipsorum sanctissimorum Seraphim docebatur deiformes virtutes: sancta quidem ipsorum nominatione igneum significante (de quo paulo post dicemus, sicut nobis est possibile recitare ad deiforme igneæ virtutis sursumactiones);34 alarum autem expansa sancta formatione, ad divinum, in primis, in mediis, in postremis intellectibus, absolutam et supremam susceptionem. Sed infinitatem pedum ipsorum et pluralitatem facierum videns intellectualis theologus, et alis distingui exsistentem sub pedibus et sub faciebus contemplationem, et in mediis alis sempiternam motionem, ad intelligibilem visorum sursumagebatur cognitionem, manifestata ipsi supremarum mentium multum ambulandi et multum videndi virtute, et sancta ipsorum reverentia quam habent supermundane ad altiorum et profundiorum superbam et temerariam et impossibilem perscrutationem, et in commensuratione Dei imitativarum operationum indesinente et alta petente sempiterna motione. Sed et thearchicam illam et multum honorabilem hymnodiam docebatur, formante visionem angelo secundum virtutem theologo tradente de propria sanctorum cognitione.
Docebat igitur ipsum et hoc, quod purgatio est quocumque modo mundis, thearchicæ splendidæ castitatis, sicut est possibile, participatio. Ipsa autem ab ipsa Thearchia excellentibus causis, ad omnes sanctas mentes supersubstantiali occulto perfecta, his quæ sunt circa ipsam, sicut supremis virtutibus, manifestior quodammodo est, et magis se ipsam manifestat et distribuit. In secundis autem, aut postremis, aut nobis intellectualibus virtutibus, sicut ab ipsa unaquæque secundum deiforme distat, ita apparentem ipsius illuminationem congregat ad proprii occulti unitivum ignotum. Illucet autem singulis secundis per primas. Et si oportet compendiose dicere, primum ex occulto ad apparens agitur per primas virtutes. Hoc igitur theologus docebatur ab illuminante ipsum angelo, purgationem et omnes hierarchicas operationes per primas substantias resplendentes, ad omnes reliquas distribui, secundum uniuscujusque ad deificas participationes proportionem. Quapropter et igne purgativam proprietatem, Seraphim convenienter post Deum reposuit.
Nihil ergo inconveniens, si purgare dicitur theologum Seraphim. Nam sic Deus purgat omnes, eo quod omnis purgationis est causa. Magis autem (propinquo enim utar exemplo) quemadmodum qui secundum nos est hierarcha, per ipsius diaconos aut sacerdotes purgans aut illuminans, ipse dicitur purgare aut illuminare, per ipsum sanctificatis ordinibus, quæ fiunt per ipsos ad ipsum reponentibus proprias sanctas operationes; ita et propriam purgativam scientiam, purgationem theologi perficiens angelus, ad Deum quidem, sicut causam, ad Seraphim autem, sicut prius operantem hierarcham, reponit. Sicut si aliquis dicat, cum reverentia angelica ab ipso purgatum docens: Quod in te a me perfectæ purgationis principium quidem exaltatum, et substantia, et creator, et causa est, qui et primas substantias ad esse deduxit, et circa ipsum collocatione continet, et conservat et conversibiles et cadere impossibiles, et ipse est movens ad primas propriarum provisivarum operationum participationes. Hoc enim me ista docens, dixit Seraphim significare visionem. Hierarcha autem, et post Deum dux, primarum substantiarum ornatus, a quo purgare ego deiformiter sum edoctus, iste igitur est per me te purgans, per quem proprias provisivas operationes ex occulto et ad nos adduxit cunctæ causa et creator purgationis.
Ista quidem ille docebat me, tibi autem ego trado. Tuæ autem sit intellectualis et discretivæ scientiæ, aut alteram dictarum causarum absolutam esse a dubitatione, et hanc honorare; aut alteram, sicut conveniens, et rationabile, et forsitan verum habentem; aut a te ipso aliquid vere vero magis cognatum invenire, aut ab alio discere (Deo videlicet dante verbum, et conciliantibus angelis), et amatoribus angelorum nobis revelare splendidam magis, si possibile est, et mihi magis amabilem contemplationem.
Footnotes
Chapter 124 of 142