Skip to the text

Capitulum 14

QUID SIGNIFICAT TRADITUS ANGELICUS NUMERUS.

Et hoc autem dignum, ut arbitror, intellectuali principatu, quod Eloquiorum de angelis traditio millies mille esse dicit, et decies millies decem millia, apud nos summos numerorum in se ipsos revolvens et multiplicans, et per istos manifeste significans nobis innumerabiles cœlestium substantiarum ordinationes. Multi enim sunt beati exercitus supermundanarum mentium, infirmam et constrictam excedentes nostrorum materialium numerorum commensurationem, et a solo cognitivo definiti (qui secundum ipsos est) supermundano et cœlesti intellectu, et scientia ditissime ipsis data a thearchica infinitæ cognitionis sapientificatione, omnium simul exsistentium supersubstantiali exsistente principio, et causa substantifica, et contentiva virtute, et comprehensiva terminatione.

Chapter 125 of 142