Skip to the text

Capitulum 15

QUÆ FORMATIVÆ ANGELICARUM VIRTUTUM IMAGINES, ET QUÆ DEINDE.1

AGE igitur de cetero, ad requiem ponentes nostrum (si videtur) intellectualem oculum, de angelos decente circa altas contemplationes fortitudine, ad divisibilem et multarum partium latitudinem multiformis angelicarum formationum varietatis descendentes, rursus ab ipsis, sicut ab imaginibus, ad simplicitatem cœlestium mentium resolutorie reflectamus.

Esto autem tibi præcognitum, quod sancte formatarum imaginum repurgationes, eosdem quandoque cœlestium substantiarum ornatus hierarchice regentes significant, et rursus hierarchice rectos, et postremos hierarchice regentes, et hierarchice rectos primos, et eosdem (sicut dictum est) et primas, et medias, et postremas habentes virtutes, nulla inconvenienti ratione male inducta secundum talem reserationum modum. Si enim hierarchice quidem regi quosdam a prioribus diceremus, postea eosdem hierarchice regentes, et priores rursus hierarchice præsidentes postremis, et hierarchice rectos ab ipsis illis hierarchice gubernatis; vere inconveniens esset quod fieret, et confusione multa plenum. Si autem eosdem hierarchice regere et hierarchice regi dicimus, non adhuc autem eosdem, aut ab eisdem, sed ipsum unumquemque hierarchice quidem regi a prioribus, hierarchice autem regere postremos; non inconvenienter aliquis dicat, in Eloquiis sancte formatas formationes easdem aliquando posse et primis, et mediis, et postremis virtutibus familiariter et vere circumponi. Igitur et ad superius conversive extendi, et circa se ipsas fortiter convolvi, propriarum exsistentes servativæ virtutum, et circa secunda communicativo processu provisivæ ipsas in participatione virtutis esse, omnibus sine mendacio conveniet cœlestibus substantiis, quamvis istis quidem superposite et totaliter, ut multoties dictum est, illis autem particulariter et submisse.

Incipiendus est autem sermo, et quærendum in prima formarum repurgatione, propter quam causam Theologia pene præter omnes invenitur honorans igneam sanctam descriptionem. Invenies igitur ipsam non solum rotas igneas formantem, sed et animalia ignita, et viros sicut ignem fulgurantes, et circa ipsas cœlestes substantias cumulos carbonum ignis circumcomponentes, et fluvios immensurabili sonitu ignis flagrantes.23 Sed et Thronos dicit igneos esse, et ipsos supremos Seraphim, incendentes exsistentes ex nominatione significat, et ignis proprietatem et operationem ipsis attribuit:45 et totaliter sursum et deorsum igneam honorat eminenter formæ actionem.6 Igitur igneum quidem significare arbitror cœlestium mentium deiformosissimum.78 Etenim sancti theologi supersubstantialem et non formabilem substantiam, in igne multis in locis describunt, sicut habente multas thearchicæ (si fas est dicere) proprietatis, sicut in visibilibus, imagines.

Etenim sensibilis ignis est quidem (ut dicatur ita) in omnibus, et per omnia munde venit, et segregatur ab omnibus; et omnino splendens exsistens simul, et sicut occultus, ignotus ipse secundum se ipsum, non proposita materia ad quam manifestet propriam operationem; et non valens teneri, et incontemplabilis; per se superans universa, et ea in quibus ingignitur, ad propriam agens operationem; variativus, traditivus sui ipsius omnibus quoquomodo propinquantibus; renovativus, non circumvelatus illuminationibus; incomprehensibilis, mundus, discretivus, invariabilis, sursumferens, acute pergens; altus, nullam recipiens pedestrem subjectionem; semper mobilis, eodem modo mobilis, motivus aliorum; comprehensivus, incomprehensibilis; non indigens altero; fallenter augmentativus sui ipsius, et ad susceptas materias manifestans sui ipsius magnitudinem; activus, potens, universis præsens invisibiliter; neglectus, non esse apparens; contritione autem, quemadmodum quadam inquisitione, connaturaliter et proprie subito manifestus, et rursus incomprehensibiliter impalpabilis; non minorabilis in omnibus ditissimis ipsius traditionibus. Et multas alias inveniet quis ignis proprietates familiares, sicut in sensibilibus imaginibus thearchicæ operationis. Hoc igitur scientes Deum sapientes, cœlestes substantias ex igne formant, significantes ipsarum deiforme, et (sicut est possibile) Dei imitativum.

Sed et humaniformes ipsas describunt, propter intellectuale, et quia ad superius habent inspectivas virtutes, et propter figuræ rectum et erectum, et secundum naturam principale et ducativum, et secundum sensum quidem minimum sicut ad reliquas irrationabilium animalium virtutes, superativum autem cunctorum mentis secundum abundantiam virtute, et secundum rationabilem scientiam obtinendi potestate, et secundum naturam animæ liberum, et non valens teneri. — Est autem et secundum unumquodque (sicut æstimo) corporalis nostræ partium multitudinis, imagines convenientes invenire cœlestium virtutum. Dicentes, inspectivas quidem significare virtutes, ad divina lumina clarissimum respectum, et rursus mollem, et humidam, et non contraformatam, sed acute mobilem, et mundam, et apertam, impassibiliter susceptionem thearchicarum illuminationum. Olfactibilium autem discretivas virtutes, super mentem bene olentis distributionis, sicut est possibile, receptivum, et non talium, in scientia discretivum et totaliter effugitivum. Aurium autem virtutes, participativum et cognitive susceptivum thearchicæ inspirationis. Gustativas autem, intelligibilium alimentorum adimpletionem, et divinorum et nutritivorum proventuum susceptivum. Tactivas autem, juvantis naturam aut lædentis in scientia discretivum. Palpebras vero et supercilia, Dei inspectivorum intellectuum servativum. Adolescentis autem et juvenis ætatem, quod convalescat semper vivifica virtus.9101112 Dentes autem, divisivum inditæ nutritivæ perfectionis. Unaquæque enim substantia intellectualis, datum ipsi a diviniore uniformem intellectum, provisiva virtute dividit et multiplicat ad indigentioris sursumactivam proportionem. Humeros autem, et brachia, et rursus manus, factivum, et operativum, et activum. Rursus autem cor signum esse deiformis vitæ, propriam vivificam virtutem boniformiter ad provisiva disseminantis. Pectora autem rursus significare indomabile et servativum, sicut in subjecto corde, vivificæ distributionis. Dorsa vero, contentivum germinativarum universarum virtutum. Pedes autem, motivum, et acutum, et velox ad divina ambulatione sempiternæ motionis.13 Propter quod et alatos Theologia sanctarum mentium figuravit pedes. Ala enim significat sursumactivum acumen, et cœleste, et ad superius viæ factivum, et ab omni terrestri propter sursumferens segregatum; alarum vero levitas, secundum nihil terrenum, sed totum munde et sine pondere ad altum redactum. Nudum vero et discalceatum, demissum, et facile solvi, et non valens teneri, et mundum ab exteriorum additione, et ad simplicitatem divinam assimilativum, sicut est possibile.

Sed quoniam rursus simplex et multum varia sapientia, et nudos vestit, et vasa quædam dat circumferre ipsis, age et cœlestium mentium sancta opertoria et instrumenta, secundum quod est nobis possibile, reseremus. Etenim splendidam quidem vestem et igneam significare arbitror deiforme, secundum ignis imaginem, et illuminativum, propter eas quæ sunt in cœlo quietes, ubi est lumen, et quod universaliter intelligibiliter est illucens, aut intellectualiter illuminatum; sacerdotalem autem, ad divinas et mysticas voluntates adductivum, et quod est totius vitæ sanctificativum. Zonas vero, germinativarum virtutum ipsarum habitum ad se ipsum unitive fuisse conversum, et in circuitu cum bono ornatu, non valente cadere identitate circa se ipsum convolvi. — Rursus autem virgas, regale et ducativum, et recta omnia terminans. Lanceas autem et secures, dissimilium divisivum, et discretivarum virtutum acutum, et operativum, et activum. Geometrica autem et architecti vasa, fundativum, et ædificativum, et perfectivum, et quæcumque alia sursumactivæ et conversivæ sunt secundorum providentiæ. Est autem quando et in nos judiciorum divinorum sunt signa, formata sanctorum angelorum instrumenta: his quidem monstrantibus correctivam disciplinam, aut punientem justitiam; illis autem, ab angustia liberationem, aut disciplinæ finem, aut prioris boni affectus resumptionem, aut additionem aliorum donorum, parvorum aut magnorum, sensibilium aut intelligibilium. Et totaliter non dubitet perspicax mens familiariter aptare non apparentibus apparentia.

Ventos autem et ipsos nominari, velocem ipsorum significat et ad omnia fere transeuntem sine mora actionem, et a superioribus ad inferiora, et rursus ex his quæ sunt infra ad superius, delativum motum, extendentem quidem secunda ad superiorem altitudinem, moventem autem prima ad communicativum et provisivum subjectorum processum. Dicat autem aliquis, aerii spiritus ventosam nominationem, et deiforme cœlestium mentium significare. Habet enim et hoc, thearchicæ operationis imaginem et formam (sicut in Symbolica theologia secundum quatuor elementorum repurgationem nobis per plura demonstratum est) secundum naturæ motivam, et germinativam, et velocem, et non valentem teneri capacitatem, et ignotam nobis et invisibilem occultationem motivorum principiorum et terminationum. Non enim novisti, dicit, unde veniat, aut quo vadat.14 — Sed et nubis ipsis speciem Theologia circumformat, significans per hoc, sanctas mentes occulto quidem lumine supermundane adimpletas, prius autem apparentem primam apparitionem sine pompa intus suscipientes, et hanc copiose ad secunda, secunda apparitione et secundum proportionem deferentes; et quidem quod generativum ipsis, et vivificum, et augmentativum, et perfectivum inest, secundum intelligibilem imbrium partum, susceptibilem sinum humidis pluviis ad vivificas parturitiones evocantem.

Si autem æris, et electri, et lapidum multorum colorum speciem Theologia cœlestibus substantiis circumponit: electrum quidem, sicut auriforme simul et argentiforme, significat imputribilem, sicut in auro, et inconsumptibilem, et imminorabilem, et immaculatum splendorem; et splendidam, sicut in argento, et luciformem, et cœlestem claritatem. Æri autem, secundum assignatas rationes, aut igneum aut auriforme est attribuendum. Lapidum autem multorum colorum visiones significare est arbitrandum: aut sicut albas, luciforme; aut sicut rubeas, igneum; aut sicut flavas, auriforme; aut sicut pallidas, juvenile et convalescens. Et secundum unamquamque speciem invenies sursumactivam formativarum imaginum repurgationem.

Sed quoniam ista secundum virtutem a nobis sufficienter dicta esse arbitror, transeundum est ad sanctam reserationem cœlestium mentium sancte formatæ ferinæ formationis. Et leonis quidem formam significare est putandum, ducatum, et forte, et indomabile, et ad occultum ineffabilis Thearchiæ secundum virtutem assimilativum, intellectualium vestigiorum circumvelatione, et mystico et non pomposo operimento secundum divinam illuminationem et ad ipsam suscitativæ ambulationis. Bovis autem, forte et convalescens, et intellectuales sulcos incidens ad susceptionem cœlestium et germinativorum imbrium; et cornua, servativum et robustissimum. Aquilæ autem, regale, et alte ambulans, et velociter volans; et ad virtutem faciens alimentum, acutum, et sobrium, et bene currens, et ingeniosum; et ad copiosum et multi luminis radium thearchicæ solaris emissionis, in conspectivarum virtutum sanissimis suscitationibus, sine impedimento, secundum rectum, et indeclinabiliter contemplativum. Equorum autem, obediens et frenabile: et alborum quidem exsistentium, splendidum et quam maxime divini luminis cognatum; nigrorum vero exsistentium, occultum; rubeorum autem, igneum et activum; commixtorum autem ex albo et nigro, delativa virtute extremorum conjunctivum, et prima secundis, et secunda primis, conversive aut provisive conjungens.

Sed nisi ad sermonis contenderemus commensurationem, et particulares dictorum animalium proprietates et omnes corporales ipsorum formationes adaptavissemus quidem non inconvenienter cœlestibus virtutibus, secundum dissimiles similitudines: furibundum quidem ipsorum, ad intellectualem fortitudinem, cujus est ultima furor resonantia; rursus autem concupiscentiam, ad divinum amorem; et ut summatim dicatur, universos irrationabilium animalium et sensus et multiplicitatem partium, ad immateriales cœlestium intellectus et uniformes virtutes reducentes. Sufficiunt autem sapientibus non ista solum, sed et unius a significatione recedentis imaginis repurgatio, ad proximorum ejusdem modi manifestationem.

Inspiciendum autem et fluvios dictos esse, et rotas, et currus conjunctos in cœlestibus substantiis. Etenim ignei fluvii significant thearchicos proventus, copiosam ipsis et indeficientem affluentiam largientes, et vivificæ nutritivos generabilitatis; currus autem, conjunctivam coordinatorum communionem; rotæ vero alatæ quidem exsistentes, et ad anteriora sine conversione et indeclinabiliter procedentes, secundum rectam et erectam viam ambulativæ ipsorum operationis virtutem, ad eamdem indeclinabilem et recte sectam viam universa ipsorum intellectuali rotatione supermundane directa. Est autem et secundum aliam sursumactionem repurgare intelligibilium rotarum imaginis descriptionem. Vocatum est enim nomen ipsis, ut dicit theologus, Gelgel.15 Significat autem hoc, secundum Hebraicam vocem, revolutiones, et revelationes. Igneæ namque et deiformes rotæ, revolutiones quidem habent circa idem bonum semper mobili motu; revelationes autem, occultorum manifestatione, et humilium sursumactione, et sublimium illuminationum ad subjecta depositiva delatione.

Reliquus nobis est ad manifestationem, de gaudio cœlestium ornatuum sermo. Etenim non susceptibiles omnino sunt nostræ passibilis delectationis.16 Congaudere autem Deo dicuntur perditorum inventione, secundum deiformem epulationem, et in providentia et salvatione ad Deum conversorum boniformem et copiosam exsultationem, et bonum affectum illum ineffabilem, in cujus participatione multoties facti sunt et viri sancti, secundum deificos divinarum illuminationum superadventus.

Tanta a me de sanctis reformationibus sint dicta, a diligenti quidem ipsarum manifestatione deficientia, conferentia autem, sicut arbitror, ad hoc ut non humiliter nos remaneamus in formativis phantasiis. Si autem et hæc dicas, quod non omnium consequenter angelicarum in Eloquiis virtutum, aut operationum, aut imaginum fecimus mentionem, respondemus hoc verum, quoniam supermundanorum quidem scientiam ignoravimus, et magis in ipsis nos alio docente indigemus. Eamdem autem virtutem prædictis habentia prætermisimus, et commensurationem sermonis providentes, et super nos occultum silentio venerantes.

S. DIONYSII AREOPAGITÆ

DE CŒLESTI HIERARCHIA

TRANSLATIO AMBROSII ABBATIS CAMALDULENSIS ORDINIS

Footnotes

  1. Dan. VII, 10, juxta LXX. ↩

  2. IV Reg. u, 11. ↩

  3. Dan. vu, 9. ↩

  4. Dan. x, 2, 6, 7. ↩

  5. Ezech. 1, 5, 7, 13, 27. ↩

  6. Dan. vu, 10. ↩

  7. Is. vi, 6, 7. ↩

  8. Ibid. 9. ↩

  9. Dan. vii, 10. ↩

  10. Ezech. i, 5, 7, 13, 27. ↩

  11. IV Reg. ii, 11. ↩

  12. Dan. vii, 9. ↩

  13. Is. vi, 2. ↩

  14. Joann. III, 8. ↩

  15. Ezech. x, 13, juxta LXX. ↩

  16. Luc. xv, 10. ↩

Chapter 126 of 142