Præfatio
NOBILITATEM generis divitiarumque copiam magni Dionysii, Atheniensium concilium, cujus per electionem particeps erat, ostendit aperte. Nam ut divinus nos Lucas in scribendis Apostolorum Actibus docuit, Areopagitarum fuerat unus. Quum enim apostolus Paulus Athenas petiisset, atque cum philosophis tum Epicureis tum Stoicis verba fecisset, Christumque ipsis Dominum nostrum, mortuorum resurrectionem1 et generale judicium prædicasset, captus atque ad Areopagitas ductus, prædicatione sua nonnullos etiam ibi confestim lucratus, ad veritatis lucem reduxit, qui et recedentem secuti sunt. In his Dionysium quoque Areopagitam fuisse, mulieremque Damarim nomine, aliosque cum ipsis nonnullos tradidit. Ego autem non arbitror absque causa præter ceteros qui tunc divina Pauli prædicatione crediderunt, Dionysium a scriptore qui Spiritu Dei movebatur, tantummodo (ipsa etiam addita dignitate) nominatum fuisse.2 Areopagita enim, inquit, Dionysius fuit. Sed credo ita factum, quia et sapientia præcipuus fuit, et vitæ apud Athenienses sanctissimæ. Non enim quoslibet, sed genere, divitiis, vitæque sanctimonia primos atque præclaros, ad concilium illud deligebant. Et antiquitus quidem, ut Androtion in secundo Rerum Atticarum libro refert, ex novem primis magistratibus, novem primi deligebantur; postea vero Areopagitarum numerus usque ad quinquaginta virum concrevit. Primarii tamen semper viri (ut diximus) eligebantur, ut etiam Philochorus in tertio Rerum Atticarum scribit. Erat autem pagus Martius extra urbem Athenas, ubi Areopagitarum concilium leges et contendentium causas cognoscebat: quas omnes Androtion in primo, et Philochorus in secundo et tertio Rerum Atticarum, enumerat. Nam etsi Romani temporibus illis imperio suo domuerunt omnia, Athenienses tamen atque Lacedæmonios legibus moribusque suis libere vivere permiserunt. Unde
Martii pagi concilium dignitatem adhuc suam retinebat. Ita et divinus Paulus, quasi novos deos prædicans, a fatuatæ sapientiæ studiosis ad Martium trahitur pagum. Sed præcipuus inter eos veritatisque amator, divus hic Dionysius, integro suo Pauli prædicationem judicio confirmavit; atque illico inani Areopagitarum gravitate relicta, lucem prædicationis Pauli, Dominum nostrum Jesum Christum secutus est. Ita igitur veritati jam adhærens Dionysius, primum a Paulo salutis dogmata percepit; deinde maximo Hierotheo, ut ipse ait, secundo usus est præceptore; et demum, ut in septimo Apostolicarum institutionum libro scribitur, episcopus a Paulo Atheniensium qui credebant, statuitur.
Hujus B. Dionysii, Dionysius alter antiquissimus Corinthiorum episcopus meminit, et Polycarpus in quadam ejus ad Athenienses epistola. Sed rectam magnamque sanctissimi hujus viri doctrinam mirari omnes maxime debent qui traditiones Ecclesiæ inculpabiles et exquisitam disciplinam noverunt, nihil coinquinatum, nihil impurum ex adulteratis philosophorum dogmatibus immiscentis. Et plerisque ut miseris condolendum est, qui propter suam ignorantiam acerbos se judices atque censores præbuerunt: qui acuta ceterorum inventa, prout ignorantia sua dictat, acerbe carpentes, quum legunt quæ non intelligunt, scriptorem statim condemnant, neque eos pudet quod nec redarguere nec emendare possunt quæ male putant conscripta. Ad se ipsos ergo iram suam convertant, sibi ipsis acerbi sint qui per negligentiam altiora discere nequiverunt, quique a doctioribus petere dedignati, in dubiis suis contabuerunt.
Hæc dixi, quia nonnulli beatum hunc Dionysium quasi hæretice multa conscripsisse vituperant: qui mihi hæreticorum etiam perversas opiniones ignorare videntur. Nam si scirent, certe conferendo hæc illis, viderent tantum ab eis differre, quantum lumen a tenebris distat. Quid enim dicent de theologia istius viri qui Trinitatem solam adorabilem prædicat? Quid dicent, quod animam corpusque humanum, hoc est totum hominem, ab uno Trinitatis, Jesu Christo unigenito Dei Verbo, absolute assumptum fatetur? Quid dicent de intellectualium, intelligibilium, sensibiliumque ipsius doctrina? Aut in quo reprehendere poterunt quæcumque de generali hominum resurrectione, de gloria justorum et impiorum suppliciis docuit? Hæc enim, ut summatim dicatur, salutem continent nostram: quæ latius exponere, modo tempus non est, præsertim quum opportune scholiorum commentarii illa indicaturi sint. — Sed non enumeravit libros ipsius (aiunt) Eusebius Pamphili, neque Origenes ejus meminit. Nos autem multa fuisse ab Eusebio prætermissa, quæ forte ad eum non pervenerant, respondemus. Imo vero ille ipse respondet, qui se fatetur innumerabiles credere libros ad se non pervenisse. Nam vel nonnullorum regionis suæ hominum libros legisse nullo modo videtur, ut Hymenæi et Narcissi, Hierosolymitanæ presbyterorum Ecclesiæ; nec Panteni operum meminit, nec Clementis Romani, duabus solum exceptis epistolis. Multos insuper ab eo prætermissos numerare possem, si opus esse putarem. Origenes autem non omnium, sed vix quatuor solummodo meminit virorum. Mihi vero diaconus quidam Romanus, nomine Petrus, omnes divi Dionysii libros in Romana sacrorum bibliotheca librorum inveniri affirmavit. Quorum plurimos ad B. Timotheum Pauli discipulum et Ephesinum episcopum, scripsit. Is enim ab Ionicæ philosophiæ studiosis qui tunc apud Ephesinos florebant, vehementer agitabatur, atque ideo B. Dionysii omnis externæ philosophiæ doctissimi, patrocinium petebat. Ab Areopagita vero Dionysio hos libros conscriptos fuisse illud etiam testatur, quod multorum meminit et nonnullorum dicta proponit qui temporibus illis floruerunt, quorum et Actuum liber et epistolæ Pauli meminerunt. Sed præcipue omnium, sinceritas dogmatum istud ostendit.
Footnotes
Chapter 127 of 142