Skip to the text

Capitulum 1

QUOD OMNIS DIVINA LUX, LICET VARIE PER SUMMAM BENIGNITATEM AD CREATURAM PRODEAT, SIMPLEX TAMEN MANET; NEQUE ID SOLUM, VERUM ET QUÆ ILLUSTRAT UNUM EFFICIT.

OMNE datum optimum et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum.1 Sed et candidissimæ illius lucis quæ a Patre motus initium sumit, processus omnis benigna in nos largitione manans, rursus ut summa virtus per quam unum secum efficimur, vi intentionis præcipuæ nos parat et explicat, atque ad cogentis ad se Patris unitatem ac deificam simplicitatem convertit. Ex ipso enim, ut sacra testantur Eloquia, et in ipso sunt omnia.2

Itaque Jesum invocantes paternam lucem, quæ est, quæ vera est, quæ illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum, per quem ad Patrem principale lumen accessum habemus:3 ad sanctissimarum Scripturarum intelligentias (prout illas a patribus accepimus) contuendas pro viribus pergamus; et quas illi nobis vel per signa vel per intelligentiæ sacratioris arcana tradiderunt, cœlestium spirituum distinctiones et ordines, in quantum possumus speculemur; quumque principalem illam, imo principium omne transcendentem, summi Patris lucem quæ nobis angelorum beatissimos ordines typicis exprimit signis, purgata mentis acie, nec trepidante cordis adspectu, susceperimus, ex ipsa rursus ad ejus simplicem radium tota animi intentione dirigamur. Nam profecto, ne ipsa quidem unquam singulari suo arcano, et ut ita dixerim, propria sua intimitate, deseritur. Ceterum, quum ad eos qui Providentia reguntur subvehendos ac sibi conjungendos, condescensione et connexione mirabili benignissime multiplicetur et prodeat, manet tamen intra semetipsam firmissime, in sua immobili identitate stabiliter fixa; eosque qui ad ipsam ut fas est adspirare nituntur, pro modo virium suarum intendit ac provehit, ac secundum simplicem illam unionem suam conjungit sibi, atque unum efficit secum.

Neque enim aliter fas erat infirmitati nostræ lucere divinum illum radium, nisi sacrorum varietate velaminum quibus ad superiora ferremur, opertum, et his quæ nobis familiaria sunt, providentia paterna naturæ mortalium sese accommodante, vestitum. Quocirca et nostri quoque sacerdotii sacratissimam functionem, divina illa sanctio cœlestium ordinum excellenti mundanis omnibus imitatione dignata, memoratas illas spirituales distinctiones carnalibus figuris expressas et formarum compositionibus varias tradidit, ut ipsi pro modulo nostro, ex hisce fictionibus sacris, ad simplices illas nullisque figuris umbratas cœlestium rerum intelligentias assimilationesque subvehamur. Nam neque possibile est humanæ menti ad spiritualem illam cœlestium distinctionum imitationem intelligentiamque conscendere, nisi ad hanc mortalium rerum similitudinibus formisque ducatur: ut scilicet visibilem pulchritudinem, invisibilis decoris imaginem putet; odoresque sensibus pervios, spiritualis fragrantiæ similitudinem existimet; et intimæ lucis indicium, ex lucidi solis ducat imagine; suavitatis item illius quam Deum sitiens animus atque in divina contemplatione requiescens capit, sacrarum Litterarum lectionem et flagrans studium arbitretur effigiem; habitus quoque illius congruentissimi et perpetua intentione atque ordine ad divina tendentis, ex vitæ præsentis ordinibus capiat conjecturam; Jesu item felicissimam societatem, de sacrosancti mysterii communione conjiciat; et cetera in hunc modum, quæ cœlestibus quidem spiritualibusque substantiis divine ac nude, nobis vero per signa traduntur. Ut igitur pro captu nostro dii efficeremur, clementissima illa Divinitas cœlestium quoque distinctiones ordinum nobis exponens, nostrique functionem sacerdotii illis ministerii societate conjungens dum pro viribus divina illorum sacratissima officia imitari nitimur, terrenis imaginibus cœlestes spiritus pinxit, carnalique velamine, dum in sacris Litteris de illis loquitur, æternos animos texit, ut nos ex visibilibus ad intelligibilia, et ex fictione signorum ad simplices cœlestium ordinum provehat summitates.

Footnotes

  1. Jacob. I, 17. ↩

  2. Rom. XI, 36. ↩

  3. Joann. I, 9. ↩

Chapter 128 of 142