Skip to the text

Capitulum 2

QUOD CONGRUE DIVINA ATQUE CŒLESTIA ETIAM PER DISSIMILIA SIGNA TRADANTUR.

PRIMUM igitur oportet (ut reor) exponere quam esse totius simul cœlestis hierarchiæ destinationem putemus, et quid unaquæque conferat sectatoribus suis;1 tum cœlestes quoque distinctiones, juxta id quod de illis sacræ Litteræ tradunt laudare conveniet; deinceps vero, cujusmodi formis atque figuris cœlestes illas distinctiones sacræ Litteræ tradunt honestissime fictas; et ad quam simplicitatem per hæc figmenta nobis conscendendum sit, explicare consequens fuerit: ne nos quoque vulgi errore seducti, passim existimemus cœlestes ac divina specie præditos spiritus, multis pedibus multisque esse faciebus, et sive ad boum stoliditatem, sive ad feritatem leonum esse formatos, seu ad aquilarum recurvis rostris effigiem seu ad pilosam avium plumescentiam fictos; seu rotas quasdam igneas, et materiales sedes ad accubitum summæ Divinitati necessarias, supra cœlum imaginari stolide incipiamus, et equos discolores aliquos, et satellites armatos ac duces: et cetera id genus quæ nobis evidenti et expressa varietate signorum sacratissime ficta traduntur. Nempe enim poeticis fictionibus Theologia, ut eos describeret spiritus qui formis carent, affatim utitur, humanæ scilicet mentis (ut diximus) infirmitatem non ignorans, eique propriam et cognatam viam per quam ad altiora feratur benignissime providens, ac ipsius modo in sacris Litteris hujusmodi ascensionis itinera sternens.

Porro si cui videtur sacras quidem hujuscemodi compositiones non esse admittendas, quippe quum simplex divinarum rerum substantia in se ipsa, et incognita sit nobis et intelligentiam fugiat nostram; ceterum eas quæ in sanctis libris et Litteris reperiuntur imagines angelorum, absonas atque incongruas putat, et omnem hanc duram nimis, ut ita dixerim, angelicorum nominum improbat scenam, dicens oportuisse theologos, quandoquidem ad omnino incorporalia corporeis lineamentis ac formis describenda venissent, propriis (in quantum possent) illa cognatisque figuris exprimere, ex his scilicet quæ sunt apud nos pretiosissima, substantiamque suam ex humo altius attollunt, et sese in altitudinem vindicant, et non cœlestibus ac divinis simplicibusque naturis terrenas quasque infimas et varias circumdare formas. Ita enim et mens nostra sese melius ad celsa sustolleret, commodiori freta adminiculo, et sublimes illæ ac mundo celsiores significationes, ad incongruas dissimilitudines et inconcinnas non deducerentur. At id profecto ejusmodi est, ut et divinas virtutes nefarie injuriis violet, et nostram etiam fortassis mentem in præcipitia erroris impellat, profanis illam compositionibus prorsus affigens. Et fortasse non desit qui arbitretur cœlestia illa leonum et equorum agminibus plena, ut pro laude mugitus resonent, et avium gregibus, et animantibus reliquis, et materiis quibuslibet vilibus, et ceteris in hunc modum, quæque vel absurde vel corrupte vel passive describunt dissimiles per omnia in sacro Eloquio similitudines quibus ista signantur.

Atqui veritatis ista inquisitio abunde (ut reor) Scripturæ sanctæ altissimam sapientiam indicat, ut quæ in cœlestium descriptione spirituum utrique rei vigilantissima cura prospexit, ut neque divinis virtutibus injuria ulla (ut sic dixerim) fieret, neque nos infimis humillimisque affigeremur imaginibus. Nempe enim quod informibus formæ, figuraque carentibus figuræ admoveantur dispensatione salutari, non modo ea causa fuerit quam prædiximus, infirmitatis nostræ scilicet ratio, quæ conscendere ad celsiora ac spiritualia contemplari sine adminiculis nequit, indigetque propriis et de sua fragilitate petitis auxiliis, quibus ad superiora nitatur, ut scilicet spectaculis illis eximiis et forma omni naturaque superioribus, familiares nobis imponantur formæ; verum quod id quoque mysticis Scripturarum eloquiis decentissimum est, sacram et abstrusam cœlestium spirituum veritatem hujusmodi arcanis velamentis et sacratissimis signis occultare, et profanæ multitudini inviam ponere. Non enim omnes sacri sunt, neque (juxta Scripturæ sententiam) omnium scientia est.2

Quod si quis absonas et absurdas imagines in jus vocet, vererique dicat divinis illis sanctissimisque spiritibus formas adeo fœdas imponere, illum ita admonuisse sufficiet duplicem in sacris Litteris tradi significandi modum: ex his alterum per similes imagines figurasque procedere, nihilque a sua natura deviare; alterum per dissimiles formas promovere ita effictum, ut diversa prorsus et alia quam videatur, insinuet. Denique et reverendam illam supersubstantialis Deitatis ineffabilemque beatitudinem, divinorum Eloquiorum mysticæ traditiones dum exprimere cupiunt, aliquando ut Verbum, et intellectum, et essentiam laudant, ut per istas appellationes divinam ejus eloquentiam*, et sapientiam, et substantiam verissime exsistentem, atque omnium quæ sunt subsistentia veram causam, significent;3 interdum ut lucem ipsam concelebrant, et vitam vocant. Enimvero hujusmodi sacra figmenta honestiora quidem sunt, et terrenis ac materialibus formis eminere videntur; ceterum nec sic quidem ad divinæ similitudinis veritatem prope accedunt. Excedit enim illa substantiam omnem, vitamque transcendit; nulla hanc exprimit lux, omnisque sermo, omnis mens atque ratio, absque ulla comparatione, illius similitudine inferior est. Aliquando item ab eisdem laudatur Scripturis honestissime ac pene divine, dum in ejus laude* dissimilibus utuntur signis, eamque invisibilem, et infinitam, et incomprehensibilem prædicant, his eam appellantes nominibus quibus non quid sit, sed quid non sit, dicitur. Hoc enim verius, ut arbitror, in ipsa est, et de illa proprie magis asseritur. Nam, sicuti secretior illa sacerdotalisque traditio docuit, dum illam esse aliquid negamus ex his quæ sunt, verum profecto loquimur, etsi modum quo illa indefinita est, quippe quæ supersubstantialis et incomprehensibilis atque ineffabilis est, prorsus ignoramus. Si ergo in divinis rebus negationes quidem veræ sunt, affirmationes vero nequaquam tantis arcanorum latebris congruunt, illa sane convenientior in rebus invisibilibus erit expressio quæ per dissimilia signa monstratur. Honorant igitur illos cœlites ordines, non probro afficiunt aut ullo dedecore, sanctarum Litterarum descriptiones, dum eos dissimilibus formis ac fictionibus exprimunt, ac per eas indicant terrenis ac mortalibus rebus absque ulla comparatione præcellere beatissimos spiritus.

Porro, quod mentem atque animum nostrum similitudines illæ quæ videntur absurdæ, potentius juvent atque ad divina commodius subvehant, nemo qui recte sentiat, arbitror, infitiabitur. Nam siquidem quæque sunt apud nos pretiosiora sumantur, quis non videat fore ut per hujusmodi figuras oberrare incipiat animus, putans cœlestes illas æthereasque substantias rutilantis auri præferre speciem, virosque esse aliquos lucidos, et oris majestate coruscos, decoros, et vestis candore conspicuos, ignemque innocue de se mittentes, et cetera id genus quibus Theologia sublimes illos spiritus pingit, et figurarum varietate describit? Quod uti ne illi paterentur qui nihil celsius mortali hac luce et corporum specie contueri queunt, excellens illa sanctorum virorum qui divina nobis monumenta reliquerunt sapientia, ut adminicula necessaria infirmis animis daret, ad eas quoque dissimilitudines quæ videntur absurdæ, singulari dispensatione descendit, nequaquam permittens imbecillam mentem nostram fœdis inhærere imaginibus atque illis prorsus acquiescere, sed potius erigens animæ partem ad superiora tendentem, atque inhonestate formarum a visibilibus omnibus revocans, quasi fas non sit, neque verisimile omnino esse videatur, ne his quidem qui stolidiores crassiorisque intelligentiæ sunt, cœlestia illa et divina spectacula cum fœdis rebus revera similia esse.

Ad hæc illud quoque cogitandum est, nihil esse in rebus humanis quod boni participatione sit omnino privatum: nam ut sese Scripturæ sanctæ veritas habet, fecit Deus omnia bona valde.4 Fas igitur fuerit ex his omnibus pulcherrimas elicere intelligentias, spiritualibusque et intelligibilibus rebus ex humilioribus atque terrenis dissimiles similitudines:5 sic enim dicuntur effingere, quum eadem aliter spiritualibus insunt, aliterque carnalibus.6 Nempe enim iracundia mutis quidem animantibus ex affectu et commotione passiva provenit, estque iracundus eorum motus omni prorsus ratione destitutus. At in spiritualibus omnino substantiis longe alio modo ira intelligenda est. Significat enim, ut reor equidem, masculam illarum, ut et ita dicam, et penitus insitam rationem atque sapientiam, et habitum in divinis atque immutabilibus rebus constantem, et perpetua firmitate locatum. Eadem ratione concupiscentiam in mutis quidem esse dicimus affectum quemdam improvidum atque terrenum, ex insito motu seu consuetudine in his quæ sunt mutabilia absque ulla moderatione ferventem, et irrationabile dominium corporalis appetitus, ex quo animal omne ad id quod sensibus concupiscendum occurrit impellitur. Ubi vero spiritibus angelicis dissimiles similitudines admovendo, concupiscentiam illis applicare pergimus, divinum hanc amorem intelligere necesse est ejus qui omnem rationem omnemque intelligentiam superat munditiæ atque puritatis, desideriumque juge et constans castissimæ atque felicissimæ illius, atque ab omni perturbatione remotissimæ contemplationis, et inex- plebilem aviditatem æternæ profecto atque invisibilis societatis, per quam ad serenum illud supremumque jubar adspirant, et invisibilem illum decorem, totius auctorem pulchritudinis, ambiunt. Porro incontinentiam in his accipiamus rigidam severitatem intentionemque perpetuam, quam nihil inflectere, nihil intercipere possit, ob meracissimum et immutabilem divinæ pulchritudinis ac simplicitatis amorem, quum ad id quod vere summeque expetendum est, semper anhelent. Ipsum quoque irrationabile atque insensibile, in brutis quidem animalibus inanimatisque naturis, rationis ac sensus privationem proprie dicimus. Ceterum in spiritualibus intellectualibusque substantiis, singularem ipsarum excellentiam, ut quæ mundo superior sit, congruentissime fatemur, per quam sermoni nostro corporeo atque transeunti, terrenoque sensui et a supernis virtutibus alieno, longe antecellunt. Licet igitur non incongruas cœlestibus etiam ex vilissimis materiæ partibus formas effingere : quippe quæ et ipsa a summo bono nacta substantiam, per omnes sui partes atque distinctiones intellectualis decoris quasdam præ se ferat imagines, per quas ad spirituales illas primitivasque formas possimus ascendere, similitudines, ut dictum est, haud simili ratione capientes, et easdem non eodem modo, sed convenienter et proprie in spiritualibus corporalibusque proprietatibus definientes.

Hisce figmentis, non modo quum de cœlestibus ordinibus loquerentur, usos theologos inveniemus, ut eos sacratius veriusque signarent, verum et quum de ipsa summa Divinitate dissererent. Denique illam interdum ex visibilibus istis pretiosisque concelebrant, ut quum Solem justitiæ stellamque matutinam in corde fidelium sacratius orientem, atque ut lucem absque ullo velamine spirituali fulgore perstringentem mentis obtutus, appellant. Aliquando ex his quæ sunt media divinam prædicant majestatem, quum scilicet illam ignem innocua flamma lucentem, aquam vitalis plenitudinis indultricem, et ut significantius dixerim, in intima ventris penetrantem, emanantemque flumina perpeti lapsu decurrentia, dicunt. Aliquando item ex infimis rem tantam collaudant, quum Deum vel fragrans unguentum, vel lapidem angularem vocant. Ferarum quoque illi applicant formas, leonis ac pantheræ proprietatem ei adscribentes, ut pardum fore dicentes, ursamque sævientem*. Addam et quod omnium vilissimum atque absurdissimum esse videatur, namque et vermis speciem divinam illam excellentiam sibi affixisse, hi qui divina sacratius callent tradiderunt.7 Adeo omnes quos divina implevit sapientia, occultæ illius ac divinæ inspirationis enuntiandæ functi ministerio, sancta sanctorum ab imperfectis ac profanis absque ulla commixtionis macula dirimunt, dissimilemque sacrarum rerum fictionem profitentur ac prædicant, ut neque divina profanis perceptu facilia sint, neque rursus sacratissimorum signorum studiosi inspectores figuris tanquam veris inhæreant, utque divina verissimis profecto negationibus honorentur, dum extremis creaturæ suæ partibus, a sua licet natura remotissimis, similis dicitur. Nihil igitur ineptum aut absurdum facere videntur qui ob eas quas diximus causas, cœlestibus illis immortalibusque substantiis dissimiles omnino similitudines ex inferioribus petitas affigunt. Nam fortasse ne nos quidem ex ambiguo ad inquirendum excitati essemus, neque ad sacratiora intelligentiæ per diligentiorem scrutationis indaginem venissemus, nisi nos commovisset inhonesta fictionum facies qua proprietas exprimitur angelorum, nulla ratione permittens mentem nostram in fœdis formarum insidere figmentis, sed excitans potius ad omnes mortales affectus renuendos, atque salubriter consuefaciens per ea quæ videntur ad sublimiora contendere atque ad cœlestia subvehi.*

Sed hæc hactenus dixerim ob eas quæ in sacris Litteris habentur effigies descriptionesque angelorum : ex quibus id constet, eas ab inferioribus multumque remotis, rationabiliter utiliterque petitas. Deinceps vero definire oportet quid hierarchiam ipsam esse arbitremur, quidve illa conferat his qui se illi devoventes, in ejus sortem concessere. Sit autem dux verbi Christus (si mihi dicere liceat) meus, qui de tanta re quid dicere debeamus inspiret. Est enim ipse totius scientiæ fons, cœlestisque afflatus indultor. Tu autem, o fili, juxta quod sancit nostra piissima et sacrosancta traditio, et ipse quæ sancte dicuntur, congrua suscipe pietate, ac divina discendo, divinus efficere; et sancta mentis recessibus condens, ea ut eximia et conjungendi nos Deo vim habentia singularem, a profana multitudine inviolata custodi. Nefas enim est, ut sacra testantur Eloquia, spiritualium margaritarum purissimum illum ac permixtionis ignarum perlucidumque decorem et ornatum, totius venustatis auctorem, in porcos abjicere.8

Footnotes

  1. * definitionem atque determinationem ↩

  2. 1 Cor. viii, ↩

  3. * elocutionem, et explicationem ↩

  4. Gen. 1, 31; ↩

  5. Eccl. xxxix, 21. ↩

  6. * dicimur ↩

  7. *indigen-tem ↩

  8. Matth. v, 6. ↩

Chapter 129 of 142