Capitulum 3
QUID SIT HIERARCHIA, ET QUÆNAM EJUS UTILITAS.
EST itaque hierarchia, ut mihi quidem videtur, ordo sacratior et scientia et operatio, quæ ad Dei similitudinem pro viribus nititur, ac pro modo suo ad illius imitationem ex indulta sibi divinitus intelligentiæ luce subvehitur. Porro pulchritudo divina, ut simplex, ut bona, ut perfectionis auctor, pura quidem est, nullamque prorsus admixtionem dissimilitudinis suscipit; verum singulos pro meritis, lucis suæ participes facit, et sacrosancto mysterio perficit, quantum quisque initiatus congrue illius in se immutabilem exprimere effigiem nititur. Est ergo sacratissimæ hujus functionis intentio, Deo quantum fieri potest similem evadere, unumque cum illo fieri. Quæ profecto destinatio Deum ipsum habet totius sacratioris scientiæ et actionis præceptorem; inque illius augustissimam speciem intenta semper ac firmiter, atque ad illam se pro virium modo componens, eos etiam qui secum divina sectantur, Dei signa et imagines efficit, ac perlucida specula et omni labe pura, dignaque quibus principalis illius ac divinæ lucis suavissimus radius influat:1 quæ ubi indultum sibi sacratissimum jubar affatim hauserint, hoc ipsa postmodum absque invidia sequentibus fundunt, atque in hoc ipso divinis obtemperant legibus. Neque enim fas est his qui sacra mysteria tradunt, sive qui illa percipiunt, operari prorsus aliquid nisi quod officii sui divina sanxit institutio. Ne aliter quidem esse quam sunt, confuso licebit ordine, si candorem illum lucis per quam dii efficiuntur, in se suscipere cupiunt: in quam prospicientes jugiter, pro ratione cujusque sanctorum spirituum se ad eam effingere student. Quum itaque hierarchiam dicimus, sacram penitus quamdam distinctionem indicamus, quæ sit imago divinæ pulchritudinis fulgorisque sui, et intelligentiæ arcana mysteria ordinibus ac discipulis sacratioribus peragit, principiique sui similitudinem, ut fas est, in se conatur exprimere.
Ea enim demum cuilibet divinæ illi distinctioni dedito perfectio est, pro modo suo ad Dei imitationem totis conatibus eniti, quodque præstantius omnibus ac divinius est, ut sacra testantur Eloquia, Dei cooperatorem fieri, divinamque in se operationem quantum potest palam cunctis ostendere.23 Puta quoniam sacræ illius functionis ordo est, ut alii purgentur, alii purgent; et alii mysteriis imbuantur atque illuminentur doctrina salutari, alii id opus exsequantur; ad perfectum alii ducantur, perficiant alii: unicuique divina imitatio hoc modo conveniet. Divina illa beatitudo, ut humano loquamur affectu, nullius dissimilitudinis admixtione violatur; plenaque est sempiterni luminis, perfecta, nullius perfectionis egens, totius perfectionis indultrix, purgans, et illuminans, atque perficiens; imo vero sacra ipsa purgatio exsistens, et illuminatio, atque perfectio, supra purgationem omnem, supra lucem, ante perfectionem inæstimabili modo locata, ipsa perfectionis auctor, ac totius quidem sacræ functionis causa, ceterum a sacris omnibus ratione excellentiæ singularis excepta.4 Oportet igitur, ut arbitror, eos quidem qui purgantur, omni prorsus labe puros effici, ac dissimili omni commixtione liberari; qui vero illuminantur, eos divina luce repleri, atque castissimis mentis obtutibus ad contemplationis habitum virtutemque conscendere; porro qui perficiuntur, eos quum gradatim ad superiora ferantur, participes fieri perficientis illius scientiæ sacrorum ad quæ contuenda prius illuminati erant. At vero quibus purgandi ceteros officium est, ingenti munditiæ copia tradere aliis suæ sanctimoniæ consortium decet; qui vero illuminandi consecuti sunt munus, eos utpote lucidiores spiritus, ad percipiendam atque tradendam aliis participationem ac societatem lucis idoneos, sacrique illius fulgoris gratia opulentissime plenos, exundantem omni ex parte lucem in eos qui merentur, effundere; qui autem perficiendi funguntur vice, eos ut perficientis disciplinæ peritissimos, sacratissima institutione scientiæ sanctarum quas contemplati sunt rerum, ad se accedentes hujus rei causa perficere. Quilibet itaque supernæ distinctionis ordo pro modo ac ratione sua, ut Deo cooperetur enititur, ea per gratiam indultæ sibi a Deo virtutis efficiens, quæ ipsi Divinitati excellenti quodam modo naturaliter insunt, et quæ ab ea supersubstantialiter fiunt, quæque se ad imitationem cœlestium angelorum sublimiter pandunt.
Footnotes
Chapter 130 of 142