Capitulum 4
QUID SIGNIFICET ANGELORUM APPELLATIO.
QUONIAM itaque quid sit hierarchia ipsa, convenienter a nobis, ut reor, definitum est, ipsam jam angelorum functionem suo ordine laudare necessario convenit, sacrasque illius formas quas sacræ Litteræ fingunt, elevatis mentis luminibus cernere, ut per sacratiora figmenta ad excellentem illarum prorsusque divinam simplicitatem conscendamus, atque cum debitæ venerationis honore gratiarumque actionibus congruis, totius supremæ scientiæ laudemus initium.
Primum omnium illud verissima ratione dixerimus, ut bonitate sola, summa illa Divinitas rerum essentias statuit, atque ad esse produxit. Est enim omnium causæ excellentisque bonitatis id proprium, ut ad consortium sui quæ sunt invitet, et attrahat omnia, singula scilicet pro captu et modo rationis suæ. Igitur omnia quæ subsistunt, providentiæ ratione reguntur ex summa illa omnium auctore Deitate manantis, illique participant. Alioqui essent profecto nulla, nisi substantiæ rerum atque principio communicarent. Itaque inanima omnia, hoc ipsum quod sunt inde suscipiunt: quippe esse omnium est ipsa Divinitas, quæ modum totius essentiæ superat. Porro quæ vivunt, omnia ex hac ipsa quæ supra omnem vitam est cunctaque vivificat, ut vivant acceperunt. Rationalia item atque intellectualia, ejusdem supra mentem omnem atque intellectum perfectæ et omnia ad perfectum ducentis sapientiæ, sunt participatione felicia. Liquet autem illas in conspectu ejus versari substantias quæque multis modis illi communicant. Sanctæ itaque cœlestium spirituum distinctiones, eis et quæ solum sunt, et quæ sine rationis usu vivunt, et quæ humana utuntur ratione, divinæ illius participationis dignitate et copia, longe præcellunt. Nam quum se ad imitandum Deum spiritualiter intelligibiliterque componant, atque divinam similitudinem ultra humanum morem intuentes, ad eam intellectualem speciem suam effingere cupiant, merito uberiori illius participatione beatæ sunt. Adstant enim propius illi cohærentes, ac semper in anteriora, quantum fas est, eximia divini et nunquam fatiscentis amoris intentione contendunt, divinos illos fulgores absque ulla materia et admixtione jugiter haurientes, atque in illorum formæ naturam transeuntes, vitamque omnem habentes spiritualem. Hæ sunt igitur quæ principali et multiplici modo, divinæ societatis honore sunt præditæ, secretumque divinum præcipue multisque enuntiant modis. Idcirco et præ omnibus angelicum cognomen meruerunt, quod quum in eas primo divinæ claritatis fulgor emanet, ipsæ postmodum in nos enuntiationes illas sublimiores superne trajiciant. Sic denique et lex, ut Scriptura divina testatur, per angelos nobis indulta est.1 Inclytosque illos patres nostros qui ante legem, quique fuere post legem, angeli ad Deum subvexere:2 sive quid agendum esset admonentes, atque ab errore sacrilego vitaque profana, ad rectum veritatis iter traducentes; sive sacra quævis instituta, seu cœlestium sacramentorum occultas visiones, sive divinas aliquas prædictiones, docendo pandentes.
Enimvero si quis fortasse dixerit, ex Deo ipso absque ullo medio quibusdam Sanctorum divinas apparitiones contigisse, is illud quoque de sacratissimis libris sapienter intelligat, ut secretum ipsum Dei, quodcumque tandem illud est, nemo unquam vidit neque videbit.3 Ceterum divinæ illæ apparitiones sanctis viris per signa Deo convenientissima, sacris quibusdam atque intuentium modo ac viribus accommodatis visionibus, contigere.45 At vero sapientissima Theologia, visionem illam quæ in semetipsa descriptam ostendit divinam veluti effictam ex rebus formas non capientibus similitudinem, quod ad Deum cernentes adducat, divinam apparitionem rectissime appellat: per quam intuentibus divinus ille fulgor irradiet, eosque sacratius aliquid atque augustius doceat.
Hujusmodi vero divinas visiones celeberrimi illi patres nostri ministerio cœlestium virtutum ediscebant. An non ipsam quoque legis sacram sanctionem ut ex Deo Moysi traditam Scripturæ sanctæ traditio loquitur?6 At id quidem nos verius instruit divinæ illam fuisse sacratiorisque legis effigiem. Ex quo et illud sapientissime Theologia videtur innuere, quod scilicet idcirco illa per angelos ad nos usque manaverit, ut id sanctissimæ ac divinæ legis institutione caveretur, priora sequentibus iter ad Deum sternere.78 Non enim solum in superioribus inferioribusque spiritibus lex ista constituta est, verum in æqualibus quoque, et qui ejusdem ordinis sunt. Quippe statuit summus ille ac supersubstantialis omnium ordo, per singulas distinctiones primos et medios extremosque esse ordines atque virtutes, ut scilicet inferiorum spirituum excellentiores quique præceptores ac duces sint, per quos illi accessum habeant ad Deum, et ad lucem illam secretissimam Dei societatemque perveniant.
Intueri autem libet, ut divinum illud sacramentum quo nostræ humanitatis Jesus benignissime factus est particeps, angeli primum didicerunt, deinde per illos ad nos quoque scientiæ istius gratia derivavit. Sic denique Gabriel Zachariam quidem pontificem, ut legimus, docuit nasciturum ex se præter spem sola divina gratia filium, prophetam fore ac prævium illius quæ mundo clementissime atque saluberrime revelanda erat in humana carne Jesu, divinæ operationis;9 Mariam vero, quo pacto in ea divinum illud atque ineffabile susceptæ a Deo humanitatis sacramentum perficeretur, instruxit. Alius item angelus Joseph pium erudivit, et quæ patriarchæ David divinitus promissa fuerant, impleta præmonuit.10 Alius item pastores, ut solitudinis recessu et quiete purgatos, alloquitur, eisque nuntiat gaudium;11 atque cum illo multitudo cœlestis exercitus hymnum illum celeberrimum atque laudatissimum mortalibus tradit.12 Libet ad ipsas quoque supremas Sanctorum altissimasque intelligentias cordis lumen attollere.13 Cerno enim, ut ipse quoque Jesus cœlestium substantiarum auctor mirabilis atque incomprehensibilis, ab humana quam ipse statuerat et elegerat lege atque ordine non desciverit, quum ad infirma nostra sine ulla sui mutatione venisset, imo obtemperanter Patris ac Dei institutis quæ per angelos dederat, fuerit obsecutus. Illorum item ministerio nuntiatur Joseph, a Patre summa dispensatione decretus Jesu vel in Ægyptum discessus, vel ex Ægypto in Judæam denuo reditus;14 ipsum quoque per angelos cernimus paternis legibus subditum. Omitto enim ea dicere quæ sacrosanctis nostris traditionibus exponuntur, scienti enim loquor, ut scilicet Jesum angelus passioni proximum et orantem, confortasse memoretur;1516 et ipse quoque Jesus, quum ob nimiam caritatem suam, salutique nostræ nimis necessariam, ad suæ pietatis opus implendum in ordine venisset nuntiantis, magni consilii Angelus sit prædicatus.17 Nam profecto, sicut ipse suo ministerio convenientia locutus ait, quæcumque audivit a Patre, nuntiavit nobis.18
Footnotes
-
Act. vii, 53; ↩
-
Galat. iii, 19. ↩
-
Joann. i, 18; ↩
-
I Joann. iv, 12. ↩
-
I Tim. vi, 16; ↩
-
Exod. xxxi, 18. ↩
-
Galat. iii, 19. ↩
-
Act. vii, 53; ↩
-
Luc. i, 26-35. ↩
-
Matth. i, 20, 21. ↩
-
Luc. ii, 9-12. ↩
-
Luc. ii, 11-20. ↩
-
Ibid. 13, 14. ↩
-
Matth. ii, 13. ↩
-
Luc. xxii, 43. ↩
-
Ibid. 19, 20. ↩
-
Is. ix. 6, juxta LXX. ↩
-
Joann. xv, 15. ↩
Chapter 131 of 142