Capitulum 5
CUR OMNES COELESTES SPIRITUS COMMUNI APPELLATIONE DICANTUR ANGELI.
HÆC igitur est, quantum ipsi sapimus, angelicæ (quam in Scripturis sanctis invenimus) appellationis causa. Dignum vero videtur inquirere diligentiusque rimari, quamobrem hi qui nobis de Deo rebusque divinis disseruerunt, omnes quidem simul cœlestes substantias angelos vocent : ubi vero altissimas illarum distinctiones exponere et enarrare pergunt, angelicum eum proprie ordinem nominant, qui divina et cœlestia agmina complet, extremoque in loco positus perficit; ante hunc vero Archangelos eminentius statuunt, Principatus deinceps, et Potestates, ac Virtutes, quasque his etiam superiores substantias norunt atque enuntiant sanctorum voluminum traditiones, graduum inter se celsitudine differentes. Dicimus itaque in omnibus sacratissimis distinctionibus superiores quosque eminentioresque ordines, inferiorum quoque agminum non carere fulgoribus atque virtutibus; posteriores vero, superiorum intelligentiæ exsortes esse. Igitur sanctissima illa summorum spirituum agmina, etiam angelos theologi appellant : et ipsa enim vim superni illius divinique fulgoris enuntiant. Porro extremum sanctorum spirituum ordinem, Principatus, aut Thronos, aut Seraphin dicere, absurdum est et a ratione prorsus alienum. Neque enim supremis illis virtutibus societate aut participatione conjungitur. Ceterum, quemadmodum ipse hic venerandos divinosque pontifices nostros, ad familiares sibi et cognitas summæ Divinitatis intelligentias provehit; ita et quæ illi prælatæ sunt et longe eminent sacratissimæ distinctiones, implentem cœlestes angelicasque functiones ad Deum subvehunt ordinem. Nisi forte istud quoque quis dixerit, idcirco angelicas omnes appellationes esse communes, quod omnium cœlestium virtutum sit æqua societas, atque ad Dei similitudinem lucemque divinam, licet aliæ aliis excellant, gradusque diversi sint, una tamen intentione nitantur. Verum ut hujus rei ratio liquidius constet, et quod dicimus magis perspicuum sit, intueamur alto mentis obtutu cujusque cœlestis ordinis expositas in sanctis Litteris proprietates.
Chapter 132 of 142