Skip to the text

Capitulum 6

QUÆNAM SIT COELESTIUM SUBSTANTIARUM PRIMA, QUÆ MEDIA, QUÆ EXTREMA DISTINCTIO.1

QUOT nempe et cujusmodi sint sanctorum spirituum distinctiones, et quo pacto sacræ illorum functiones peragantur, solam examussim nosse dixerim summam per quam illi in Deum assumuntur Deitatem. Ad hæc ipsos quoque cœlites, virtutes proprias atque fulgores et sacratissimum suum cœlestemque ordinem, non ignorare par est. Neque enim scire possumus nos beatissimorum spirituum abstrusa mysteria, utque illi sanctissime perficiantur : nisi illa forte nos scire quis dicat, quæque illorum ministerio, sua scilicet rite callentium, divina nos pietas docuit. Itaque nos quidem nihil motu proprio instructuque dicemus. Ceterum quæ a sanctis theologis notata sunt angelicæ proprietatis insignia, ea nos edocti pro viribus exponemus. Omnes simul cœlestes immortalesque substantias, in novem ordines divinus sermo distinxit, propriisque ac significantibus vocabulis appellavit.2 Has eximius præceptor noster*, in ternas tertio repetitas distinctiones ad sanctæ Trinitatis divisit imaginem. Ac primam quidem esse ait quæ coram Deo versetur semper, idque ex divina dignatione susceperit ut illi inhæreat jugiter, nullisque mediis interjectis spiritibus inseratur.3 Nam sanctissimos Thronos, et oculis plurimis alisque præditos ordines, Cherubin scilicet et Seraphin Hebræorum voce appellatos, juxta Deum, nullis mediis insertis agminibus, eminenti propinquitate locatos ait, idque sanctarum Scripturarum tradere expositionem.4 Hanc igitur ternariam distinctionem, ut unam et per omnia æqualem primamque revera hierarchiam, illustris dux noster ac magister esse ait : qua non sit præstantior altera, primoribusque Dei summi splendoribus majori propinquitate conjuncta. Secundam vero asseruit quæ Potestatibus, Dominationibus Virtutibusque conficitur. Tertiam item, quæ in cœlestibus functionibus extremum teneat locum, ex Angelis et Archangelis Principatibusque constantem.*

Footnotes

  1. * expressas atque tactas ↩

  2. * beatissimus Paulus ↩

  3. Ezech. 1, 18; x, 12; ↩

  4. Is. vi, 2. ↩

Chapter 133 of 142