Skip to the text

Capitulum 7

DE SERAPHIN ET CHERUBIN ET THRONIS, ET DE PRIMA EORUM HIERARCHIA.

HUNC nos quoque suscipientes functionum cœlestium ordinem aptissimamque distributionem, dicimus primo, omne sanctorum spirituum cognomen, insinuationem atque indicium præferre divinæ cujuslibet ipsorum proprietatis. Ac sanctorum quidem Seraphin appellationem, ii qui Hebrææ linguæ periti sunt, incendentes sive calefacientes; Cherubin vero, multitudinem scientiæ, sive sapientiæ effusionem significare aiunt. Merito igitur prima illa cœlestis functio ab altissimis spiritibus agitur, cui sit ordo omnibus celsior atque sacratior, ut ante conspectum divinæ majestatis continenter adsistat, perpetuoque locata sit, atque in ipsam utpote propinquissimam, primores illæ divinæ apparitiones ac perfectiones præcipue ac peculiarius penetrent. Appellantur nempe calefacientes, et Throni, et sapientiæ effusio, congruo scilicet ac divino illorum habitus signante nomine.

Nam, quod divinis rebus sempiterno motu et nunquam lacessente studio inserviant, ardoreque ac celeritate mirabili ac fervore perpetui illius et nunquam cedentis aut inclinantis æterni motus sui, inferiora etiam agmina ad sui similitudinem potentissime subvehant, illa veluti incendentes, atque ad similem fervoris gratiam exsuscitantes; præterea, quod summa vi flammantis incendii expurgent, lucidaque et illuminante proprietate beatissimi spiritus, apertaque, et inexstinguibili, et quæ semper eodem se habeat modo, totius obscurissimæ caliginis ac cæcitatis expultrice ac profligatrice, sint præditi: Seraphin accepere cognomen. — At vero sanctorum Cherubin appellatione, illorum eximia scientia, Deique speculatio, summæque et exuberantis lucis capacitas, atque contemplatio qua divinam speciem non per traduces ullos, sed primaria vi sua intuentur, gratiæ quoque copiosa traditio et communicatio, invidiæ livore carens, qua indultam sibi sapientiam in sequentia et inferiora transfundunt, designatur. — Porro altissimarum et elevatarum Sedium nomine, illas ab omni terreni affectus humilitate longissime remotas esse, sursumque ad ardua inviolabili studio ferri, edocemur, dum illæ ab infimis omnibus jugi intentione disjunctæ, ac circa illum qui vere excelsus est, totis viribus inconcusse stabiliterque locatæ, divinum illius adventum absque ullius perturbationis ac materiæ impedimento suscipiunt, Deumque ferentes obsequii devotione, ad ipsius percipiendos fulgores semper patent. Ista quidem nominum ipsorum, quantum ipsi intelligimus, ratio est.

Dicendum vero, quam esse ipsorum hierarchiam arbitremur. Nempe enim quod omnis hujusce sacræ functionis intentio ex divina imitatione ac specie dependeat, quodque officium ipsius omne, in participationem sacram traditionemque purgationis immixtæ, et divini luminis, consummantisque scientiæ, divisum sit, supra jam satis dictum esse arbitror. Nunc vero digne pro merito tantarum rerum dicere cupio, quonam modo hæc altissimorum spirituum functio in sanctis Litteris traditur. Primis illis substantiis quæ post auctorem suum Deum locatæ, ac veluti in ipsius valvis positæ, omnem invisibilem visibilemque virtutem conditam longe transcendunt, propriam quamdam esse atque adesse in nullo dissimilem functionem, arbitrandum est.

Puritate quoque singulari præditas existimandum, non quasi maculis impuris colluvionibusque liberatas, neque ut materiales non suscipientes imagines : sed ut omni submissione atque admixtione celsiores, sacraque omni re, excellenti licet, per supremam atque inviolabilem puritatem, divinisque ipsis virtutibus omnibus, superne eminentes;1 atque ordinem suum sempiterno parilique et constanti vigentem motu, fixum atque invertibilem divina dignatione tenentes; nullamque in deterius imminutionem penitus scientes, sed stabili semper atque immobili divinæ proprietatis suæ, purissimaque sede, subnixas.2

Contemplativas item pari ratione sentiendum est : non quasi illæ sensibilia vel spiritualia contemplentur signa, neque ut quæ traditæ in divinis Litteris speculationis ad Deum varietate ferantur; sed ut totius spiritualis scientiæ celsiori luce repletas, principalisque atque pulchra cuncta facientis speciei, supersubstantiali ac liquidissima contemplatione plenitudineque beatas. Eadem quoque ratione, Jesu felicissima societate dignatas : intelligendum, non quod ex fictis imaginibus ac formis illæ deificam similitudinem nitantur exprimere; sed quod veraciter in prima participatione scientiæ deificorum ipsius luminum illi propinquæ sint; ac præterea, quod ipsis divina imitatio excellentiori modo donata sit, communicantque, quantum par est, in primæ conditionis suæ potestate, deificis ipsius benignissimisque virtutibus.

Perfectas autem itidem fatendum, non quasi eam scientiam didicerint, qua signorum sacra varietas perplexaque solvantur involucra, sed ut quæ primæ illius eminentisque gratiæ per quam Deo inseruntur, plenitudinem sint consecutæ, juxta supremam illam cujus capaces sunt angeli, divinorum operum disciplinam. Neque enim per sanctos alios spiritus, sed a Divinitate ipsa, sacratius erudiuntur, in illam perpetua se intentione dirigentes, excellenti cunctis virtute atque ordine; ad summum quoque puritatis et nusquam deviantis constantiæ verticem pervectæ, et in eo stabilitæ, decorem illum omni materia celsiorem, intelligibilemque, ut fas est, contemplari pergunt; divinorumque operum profundas et quæ sciri possunt rationes, ut primariæ et quæ juxta Deum sint, discunt, ab ipsa sancta Trinitate supreme eruditæ.

Istud nempe theologi apertius indicant, inferiores scilicet cœlestium spirituum ordines a superioribus divinorum operum scientiam honestissime discere; qui vero celsiores omnibus sunt, a Deitate ipsa, ut fas est, seorsum sacratius erudiri. Quosdam enim ex ipsis inducunt a prioribus sacramenta perdiscere, Dominumque cœlestium virtutum esse ac regem gloriæ, qui humana forma assumptus esset in cœlum, aliis docentibus nosse;3 quosdam item ad Jesu ipsius hæsitantes adspectum, divinique illius operis et pro nobis assumptæ carnis scientiam discere cupientes, quos ipse Jesus per se doceat, eximiamque benignitatem suam primo ipsis insinuet.4 Ego enim, inquit, loquor justitiam et judicium salutaris. Dignum vero miraculo est, cur primæ illæ quoque virtutes angelicæ, quæ ceteras tanto celsitudinis honore transcendunt, divinarum intelligentias rerum, quasi non summæ, sed mediæ sint, reverenter addiscere cupiant: non enim ad ipsum statim verba dirigunt, interrogantes, Quare rubra sunt vestimenta tua? Sed prius inter se hærentes inquirunt, ut ostendant quidem se discendi avidas, et divini operis scientiam cupere, verum hanc sibi nequaquam ante divinæ illustrationis gratiam suo ordine procedentis, usurpare præsumere.

Prima igitur cœlestium spirituum sacratissima functio, ab ipso Deo (ut diximus) eruditur. Quumque ad illum nullo medio tota intentione feratur, purgatione castissima, ingenti lumine, et exactissima primaque perfectione pro modo et captu suo plena, purgatur, et illuminatur, atque perficitur, omnis quidem submissionis admixtione pura, ceterum primo plena lumine, et primitus indultæ notionis ac scientiæ effecta particeps. Illud quoque paucis non inconvenienter addiderim, quod participatio ipsa divinæ scientiæ, et purgatio et illuminatio sit, atque perfectio: dum per indultam sibi ordinatissime perfectorum mysteriorum notionem, veluti ab ignorantia purgat; ipsaque divina scientia illuminat per quam etiam purgat, dum quæ antea non videbantur, sublimioris nunc intelligentiæ luce panduntur; perficit itidem hoc lumine, dum altissimorum sensuum firmam perseverantemque scientiam tradit.

Hæc igitur est, quantum ipse sapio, cœlestium spirituum prima distinctio: quæ Deum jugiter ambiens, et circa illum nullis mediis interpositis agminibus adstans, æternam ipsius scientiam simpliciter et indeficienti circumstat affectu, secundum altissimam illius angelicæ firmitatis sempiterno vigentis motu, rationem. Ea quippe plurimas ac beatissimas speculationes, purissimis intuetur obtutibus, simplicesque et continentes divinæ claritatis radios suscipit. Atque divini cibi alimonia pascitur: qui primæ quidem est largitionis profusione plurimus; ceterum divinæ refectionis unitate non varia, et quos repleverit sibi inserente, unus est. Permulta item divinæ societatis gratia et familiaritate et cooperatione beata, dum ejus in se pro viribus similitudinem exprimit, præclaros habitus actionesque imitatur; plurima ex divinis rebus excellenti ratione cognoscens, divinæque scientiæ et agnitionis, quantum fas est, particeps facta.

Quocirca ipsius quoque laudes Scriptura sacra mortalibus tradidit, in quibus aperte supremæ illius lucis et augustissimæ intelligentiæ notatur eminentia. Namque, ut humano more dixerim, alii ex his spiritibus aquarum voces imitantur, dum exclamant:5 Benedicta gloria Domini de loco suo. Alii laudatissimam illam et horroris reverentiæque ac sacratioris intelligentiæ plenam clamantes emittunt vocem:67 Sanctus, Sanctus, Sanctus, Dominus Deus Sabaoth; plena est omnis terra gloria illius. Has autem altissimas cœlestium spirituum laudationes, jam quidem quum de divinis hymnis scriberemus, satis tunc hac de re pro modulo nostro in illo opere diximus. Ex quo admonendi causa id tantum impræsentiarum dixisse sufficiat, quod Theologiæ scientiam prima ista distinctio a divina bonitate (ut fas est) intimi fulgoris accipiens, hanc ad divinæ bonitatis imaginem, deinceps iis etiam qui post eam sunt ordinibus tradit, illud (ut breviter dixerim) docens: venerandam illam excellentique laude ab omnibus prædicandam Deitatem, fas esse laudabiliter a divinis tantæque majestatis capacibus spiritibus agnosci, atque pro merito ac modo singulari celebrari (sunt enim isti plane, quod sacræ tradunt Litteræ, ut divinam speciem præ se ferentes, divinæ requiei beatissimæ sedes); illud præterea monadem esse, atque in tribus personis unitatem, quæ a summis illis angelicisque substantiis usque ad terræ novissima, ineffabili benignitate pertingat, et quæ sunt omnia providentiæ suæ ratione moderetur, ut totius substantiæ singulare principium et causa, et quod omnia supersubstantialiter inviolabili modo comprehensa contineat.

Footnotes

  1. *non quasi liberatas a rerum materialium imaginatio-nibus ↩

  2. * mutationem, offensionem atque injuriam ↩

  3. Ps. XXIII, 10. ↩

  4. Is. LXIII, 1, juxta LXX. ↩

  5. Ezech. 1, 24. ↩

  6. Is. vi, 3. ↩

  7. Ibid. 11, 12. ↩

Chapter 134 of 142