Skip to the text

Capitulum 8

DE DOMINATIONIBUS, VIRTUTIBUS AC POTESTATIBUS, ET DE MEDIA ILLARUM HIERARCHIA.

TRANSEUNDUM jam nobis est ad mediam cœlestium spirituum distinctionem, Dominationesque illas et potentissima omnino spectacula divinarum Potestatum atque Virtutum, erectis in æterna luminibus, pro captu nostro contemplandum. Quælibet enim supernarum virtutum appellatio, proprietates illarum divinam imitantes speciem, signat. Sanctarum igitur Dominationum pleno mysterii nomine, signari arbitror celsiorem intelligentiam quamdam, totius servitutis ignaram, omnique submissione infima liberam, nullique tyrannicæ dissimilitudini ullo omnino modo se ipsam subjicientem. Quæ quum suam asserit libertatem, ut nullis blanditiis cedens, veraque dominatio, servili omni et imminutioni obnoxio opere superior est, nullique submissioni cedit; atque omni dissimilitudine celsior, veræ dominationis, imo Deitatis ipsius summe dominantis, indeficienti ardentique flagrat desiderio, atque ad illius propriam similitudinem se ipsam, in quantum potest, et quæ post se sunt, ad summi boni exemplar effingit, atque ad nihil eorum quæ frustra videntur, sed ad id solum quod vere ac proprie est, tota intentione conversa, summe semper dominantis Deitatis pro viribus particeps fit.1

Enimvero beatissimarum appellatione Virtutum, virilem quamdam et (ut sic dixerim) masculam inconcussamque fortitudinem signari, certum est, qua in omnibus divinis suis actionibus præditæ, ad nullius superne illabentis divini fulgoris perceptionem invalidæ fiunt, atque ad Dei imitationem potenter assurgunt, neque per imbecillitatis ignaviam divinos suos deserunt motus. Ceterum intentione perpetua supremam illam (per quam valent omnia) virtutem intuentur, ejusque potens imago pro viribus fiunt, atque ad ipsam ut virtutis totius auctorem vi summa conversæ, ad ea quæ inferiora secundo loco sunt, virtutis largitate ad divinæ bonitatis effigiem, prodeunt.

Porro sanctarum Potestatum vocabulo, quæ unam et æqualem cum altissimis Dominationibus atque Virtutibus sortem accepere, significari dicimus ornatissimum, et nulla permixtione confusum ad divina suscipienda, ac pulcherrimum ordinem, et aptissimam seriem cœlestis spiritualisque potentiæ, nequaquam tyrannice atque in deterius viribus suæ potestatis abutentis, verum insuperabili constantia ordinatissime ad divina tendentis, et quæ post se sunt agmina, Dei imitatione promoventis. Hæ vero summæ illius potestatis (ex qua, ut sint potentes, acceperunt) similitudinem in se nituntur exprimere, eamque, ut angelis fas est, in suis ordinibus decore potentissimæ virtutis insignibus, præferunt.2

His divinis proprietatibus freta, cœlestium spirituum media illa distinctio purgatur quidem et illuminatur atque perficitur, modo quo diximus, ex sacris intelligentiæ divinæ fulgoribus in illam per primæ superiorisque distinctionis officium secundo loco manantibus, perque mediam illam hac liquidiore penetrantibus luce . Denique, quod legimus per angelum in alium angelum cujusdam rei pervenisse notitiam, evidens indicium esse arbitramur perfectionis ex longinquo venientis, ac processus ratione in secundum perfectionis locum derivantis.3 Nempe enim ut hi qui nostra veneranda mysteria probatissime callent, eas divinarum perceptiones rerum quæ a Deo ipso sumuntur nullius intercedente ministerio, perfectiores esse aiunt iis divinæ contemplationis participationibus quæ per alios veniunt; ita reor angelicorum quoque ordinum gradum qui sine ullo medio divina contemplatione fruuntur, dum in Deum ipsum præcipue tendunt, longe esse certiorem et efficaciorem, quam illorum qui per alios medios id assequuntur. Quocirca nostra quoque sancta sacerdotalisque traditio, primores illos spiritus, sequentium perficientes et illuminantes ac purgantes appellat, quorum illi ministerio ad summum illud omnium principium subvehuntur, divinarumque purgationum et illustrationum ac perfectionum, ut sibi fas est, participes fiunt. Id quippe divina et æterna lege atque ordine sancitum est, ut per prima secundis divini fulgoris radius influat.

Invenies hoc plerisque in locis docuisse theologos. Nam quum divina paternaque clementia Israeliticam plebem pro salute sua ad conversionis gratiam erudiret, ferisque et immitibus gentibus ad emendationem et ad pœnam de illa sumendam exponeret, omnique providentiæ genere errantes ad meliora converteret, ubi ad pœnitentiæ remedia confugissent, et liberos a captivitatis injuria dimittebat, et ad priores per summam clementiam delicias copiasque revocabat: cernit nempe Zacharias, unus ex theologis, unum ex primis (ut arbitror) angelis qui oculis divinæ majestatis semper adsistunt (communis quippe est, ut supra jam diximus, cœlestibus omnibus angelica cognominatio) verba consolatoria de hoc ipso a Deo didicisse, ut dictum est;4 alium vero ex inferioribus angelis in occursum primi processisse, ut divinæ per illum intelligentiæ capax et particeps fieret, deinde, quum ab eo veluti ab antistite divinum consilium didicisset, ut Prophetam quoque doceret fuisse permissum, quod ubertim habitabitur Jerusalem a multitudine hominum.5 Alius item ex theologorum numero, Ezechiel, hoc et a Deitate ipsa sedente super Cherubin in suæ gloria majestatis, sacratissime fuisse constitutum ait. Israeliticam enim (ut diximus) gentem paterna clementia per disciplinam ad meliora traducens, justitia convenientissima insontes a reis discernendos instituit. Primus hoc post Cherubin discit, qui lumbos sapphiro erat accinctus, qui talarem tunicam, pontificalis vestis indicium, induebatur.6 Porro angelos reliquos, qui securibus armati erant, divina et ornatissima dispositio jubet a priore discere divinum de re tanta discrimen. Nam illi quidem per mediam Jerusalem transire jubet, et signa frontibus insontium virorum imponere;7 aliis vero: Ite, dicitur, in civitatem post ipsum, et occidite, neque parcatis oculis vestris;8 super omnes autem in quibus est signum, nolite propinquare. Quid autem de illo dicemus angelo qui Danieli ait, Exiit sermo? aut de illo qui primus ignem de medio Cherubin sumpsit?9 sive (quod ad demonstrationem angelici pulcherrimi ordinis profecto plus valet) quod Cherubin ipsa ignem in ejus manus injiciunt qui sanctam induerat stolam?1011 sive de illo qui eximii meriti Gabrielem vocavit, et dixit, Fac intelligere istum visionem?12 sive quæcumque alia a sanctis theologis de cœlestium spirituum divina specie ac decoro ordine dicta leguntur, ad cujus sane imaginem dum nostra quoque sacrosancta functio se componit, eique similis evadere pro viribus nititur, angelicum decorem veluti in figuris consequetur, formas inde capiens, ac per illum ad summum totius sacræ functionis auctorem Deum, ejus freta adminiculis, scandens?

Footnotes

  1. * vane ca- duceque ↩

  2. * forma et pulchritu- dine ↩

  3. * quæ in se- cunda per primam suscipitur hierarchia ↩

  4. Zach. 1, 13. ↩

  5. Ibid. 11, 3 et seq. ↩

  6. Ezech. 1x, 2. ↩

  7. Ezech. , 4. ↩

  8. Ezech. , 5, 6. ↩

  9. Dan. 1x, 23. ↩

  10. Dan. , 7. ↩

  11. Ezech. x, 2. ↩

  12. Dan. viii, 16. ↩

Chapter 135 of 142