Capitulum 9
DE PRINCIPATIBUS, ARCHANGELIS ET ANGELIS, DEQUE EXTREMA ILLORUM HIERARCHIA.
RELIQUA nobis ad speculandum superest sacra illa distinctio quæ ordines concludit angelicos, quæ profecto in divinos Principatus, et Archangelos, Angelosque distinguitur. Ac primo quidem necessario dicendum puto, in quantum vires suppetunt, quid ipsorum significet nomen. Exprimitur namque cœlestium Principatuum nomine, illos ad Dei imaginem principari ac duces esse, cum sacrosancto principalibusque virtutibus convenientissimo ordine, atque id præterea, ad summum eos principatum tota intentione conversos, aliorum quoque præcipua dignitate duces esse, ac pro viribus in se effingere supremum illum suique auctorem principatum student, principaliumque decore virtutum summum illius divinumque ordinem promere.
Porro sanctissimus Archangelorum ordo, æqualis quidem cœlestibus Principatibus dicitur. Est enim, ut diximus, ipsorum atque Angelorum functio una, unaque distinctio. Quia tamen nulla est hujusmodi sacratissima functio, quæ non et primas habeat et medias extremasque virtutes, sanctus Archangelorum ordo, quum sit in medio functionis constitutus, communi quodam socialique jure extrema complectitur. Altissimis namque Principatibus, et sanctis communicat Angelis: illis quidem, quoniam ad supremum illum principatum præcipue intentus est, et ad ejus, quantum fas est, formatur imaginem, ac præterea honestissimis atque ordinatissimis et invisibilibus ductibus suis, Angelos etiam jungit atque unum facit; his autem, quia etiam docendi atque dictandi aliis ordinem tenet, dum divinarum intelligentias rerum a primariis virtutibus sumens, eas Angelis quoque gratuita nuntiat bonitate, ac per Angelos nobis, pro modo ac ratione cujusque divinorum sensuum aperiens lucem.
Angeli namque, ut supra jam diximus, implendi peragunt munus, omnesque cœlestium spirituum ordines complent, extremo in loco inter eximias illas immortalesque substantias, angelicam proprietatem consecuti. Atque ideo a nobis angeli rectius quam superiores appellantur, quod scilicet et ipsorum ordo magis circa evidentiora et apertiora versatur, ac mundana ferme negotia ab eis disponuntur. Nam supremam illam (ut diximus) distinctionem, ut secreto illi sacratissimo primo ordine proximam, secundæ moderari ac scientiæ lucem secretius et abditius dare putandum est; sequentem vero, ex altissimis Dominationibus et Virtutibus Potestatibusque constantem, tertiæ illi, quæ Principatibus, Archangelis Angelisque conficitur, præesse: priori quidem supremaque distinctione, manifestius; sequenti autem extremaque, secretius. At vero Principatuum, Archangelorum Angelorumque postremam distributionem enuntiandi munus adeptam, humanis ordinibus ac functionibus sacris vicissim præesse credendum est, ut illius ministerio, suo ordine ferantur ad Deum et convertantur, sintque ipsius societate et conjunctione felices, dum divinus processus eximia dignatione cunctis sacris ordinibus indulgetur, et socialiter ac divino cum ornatu revelatur. Hinc profecto humanam istam sacramque functionem Angelis sacra Scriptura distribuit, quæ Michaelem principem Judaicæ gentis appellat, et alios ceterarum nationum.1 Statuit enim Altissimus terminos gentium juxta numerum angelorum Dei.
Porro, si quis inquirere pergat, quid sit cur Hebræorum populus solus ad Dei divinarumque rerum intelligentiam subvectus sit:2 respondendum, non oportere imputari rectissime gubernantibus angelis, si gentes aliæ ad eorum qui dii non sunt culturam devolutæ sint, sed illis ipsis in primis, qui motibus propriis a recto calle quo ad Deum ascendere possent, sua sponte deviarunt. Cujus erroris adeo perniciosi, causa illis fuit amor sui atque superbia, et (quod sequi necesse erat) eorum cultura quæ divinum aliquid habere putavissent. Hujus rei etiam ipsi Hebræorum populo crimen impingitur, atque ideo id ipsum passus memoratur.3 Scientiam enim (inquit) Dei repulisti, et post cor tuum ambulasti. Neque enim coactam habemus vitam, neque liberi arbitrii gratia divinitus indulta mortalibus, providentiæ divinæ luce et splendore obtunditur. Ceterum dissimilitudo spiritualium luminum facit ut affluentissima paternæ benignitatis lux, aut omnino capi participarique non possit, quippe quæ ipsos obtutus intimos suo fulgore perstringat, aut certe ipsa lucis participatio pro suscipientium meritis varia sit, parva scilicet vel magna, obscura vel lucida, quum tamen radius ille divinus unus ac simplex sit, eodemque modo se habeat, super omnia semper explicitus*.4*
Nempe enim et aliis gentibus (ex quibus et nos ad immensum et infinitum divini luminis pelagus, quod paratum semper est et patet omnibus ad participandum, ex præteriti erroris cæcitate respiravimus) nunquam præfuerunt alieni aliqui dii, sed unum illud omnium ac singulare principium: ad quod sane obsequentes ducebant angeli præfecti singulis gentibus. Considerare libet Melchisedech illum pontificem carissimum Deo, qui nequaquam inanium deorum, sed altissimi æternique Dei sacerdos fuit. Non enim sine ratione sapientia divina illustres viri, Melchisedech, non modo amicum Dei, verum etiam sacerdotem Dei appellarunt:5 sive ut prudentioribus aperte indicarent, non modo ipsum ad verum ac sempiternum Deum esse conversum, verum et ceteris, ad veram et solam supremamque Deitatem provehendis, auctorem ducemque fuisse.67 Illud quoque sacerdotale pectus tuum sanctamque prudentiam admonere curabimus, ut Pharaoni ab Ægyptiorum præsule angelo, Babyloniorumque principi a suæ itidem gentis præside, et providentis et dominantis omnibus dispensatio atque potestas per visum innotuere;8 et illis gentibus veri Dei famuli atque cultores, duces constituebantur, dum ea visionum expositio quæ figurata prius ab angelis fuerat, sanctissimis viris, et qui angelis ferme pares evaserant, Danieli ac Joseph, a Deo revelata per angelos fuit.9
Unum quippe omnium principium est, unica providentia; neque ullo modo putandum est, Judæis quidem præfuisse Deum, quasi id sorte consecutum, ceteris autem gentibus angelos proprie ac seorsum, sive æqualiter, sive adversanter, sive deos alios quosdam, præsules esse. Sed et illud quoque divinæ Scripturæ juxta hunc sensum sacratius accipiendum est: non quasi Deus cum diis aliis aut angelis, humani generis gubernaculum regimenque diviserit, et Israeliticæ gentis princeps et dux ipse constitutus sit; sed quod una illa quidem Altissimi in cunctis providentia, mortales omnes in salutem, angelorum suorum ductibus ad se pervehendos10 distribuerit, solus autem ferme Israel præ omnibus ad verissimi Domini intelligentiam cognitionemque conversus sit. Unde Israeliticam plebem sese divino cultui devovisse, illumque hereditario jure suscepisse, sacra Scriptura indicat, dicens: Factus est pars Domini. Ceterum, ipsum quoque populum signans æquali cum gentibus ceteris jure, alicui sanctorum angelorum fuisse assignatum, cujus officio et ministerio unum illud omnium principium nosceret, Michaelem ait Judæorum præfectum esse genti:11 apertis profecto indiciis comprobans12, unam esse omnium providentiam, quæ omnibus invisibilibus visibilibusque virtutibus longe vi summæ majestatis emineat;13 omnes autem angelos singulis præfectos nationibus, ad ipsam veluti ad principium suum, eos qui voluntarie sequerentur, quantum fas est, provehere atque perducere.
Footnotes
-
Dan. x, 21. ↩
-
Deut. xxxii, 8, juxta LXX. ↩
-
Osee iv, 6, juxta LXX. ↩
-
*expansus, extentus, superfusus. ↩
-
Gen. xiv, 18; ↩
-
Hebr. vii, 1. ↩
-
Ps. cix, 4; ↩
-
Gen. xli, 1-7; 17-24. ↩
-
Gen. xli, 25-32. ↩
-
Dan. iv, 31-35; iv, 7-14. ↩
-
Deut. xxxii, 9, juxta LXX. ↩
-
Dan. xiii, 36-45; iv, 17-23; ↩
-
Dan. x, 21; xii, 1. ↩
Chapter 136 of 142