Epilogus et conclusio totius angelici ordinis
COLLIGITUR itaque ex iis quæ supra diximus, ut sanctorum spirituum qui divinis conspectibus semper adsistunt, prima illa antiquissimaque distinctio (quippe quæ a divino illo totius perfectionis auctore radio erudiatur, ad quem, nullis interpositis ordinibus aliis, perpetua intentione subvehitur) secretiori Divinitatis et candidiori luce purgatur, illustratur, atque perficitur: secretiori quidem, quod intelligibilior sit, magisque simplicitati divinæ nos jungat atque inserat; candidiori autem, ut quæ primo indulta sit, primoque apparuerit, totamque se in illam beatissimorum spirituum seriem, utpote capaciorem sui fulgoris, effuderit. Ab hac autem tam excellentis meriti functione, secunda pro modo et ratione sua rursus imbuitur, atque a secunda itidem tertia, a qua nostra quoque sancta functio, eodem pulcherrimæ atque ordinatissimæ dispositionis jure, convenientia et ratione divina*, ad totius pulchritudinis atque ordinis summum illud æternumque principium ac finem officio sacratissimi muneris fertur.1*
Sunt autem et angeli omnes ita instituti, ut inferiores superioribus obaudiant, eorumque nutus enuntient: ac primi illi quidem, ut summi Dei se moventis, consilia et voces exponant; reliqui vero proportione debita, eorum qui a Deo moventur, exprimant voces. In tantum enim summa illa omnium et supereminens congruentia, quorumlibet rationalium ac spiritualium sacro decori et ordinatissimo instituto prospexit, ut ipsis quoque distinctionibus sacris ordines decentissimos poneret. Denique hierarchiam omnem cernimus in primas, et medias, extremasque virtutes distributam. Imo et ipsas quoque singulas (ut proprie dixerim) distinctiones ita discrevit, ut in eisdem convenientiæ pulchritudo servetur. Quocirca et ipsa sacratissima Seraphin alterum ad alterum clamasse theologi aiunt: apertissime per hoc (ut reor) indicantes, quod divinarum rerum notiones prima sequentibus tradunt.2
Et hoc præterea non inconvenienter addiderim, esse quibusque seorsum cœlestibus humanisque animis proprias ac primas, et medias, extremasque virtutes atque ordines, quibus memoratæ pro cujusque modo singulorum cœlestium ordinum proprie de Deo intelligentiæ expressæ videantur, per quas unusquisque, quantum sibi fas est, quantumque penetrare sufficit, castissimæ illius et eminentissimæ purgationis, plenissimique luminis, et principalis perfectionis particeps fit. Nihil enim est quod absolute perfectum sit, aut omnino perfectione non egeat, nisi quod vere perfectum est ipsaque perfectio.
Footnotes
Chapter 137 of 142