Capitulum 11
CUR OMNES CŒLESTES SUBSTANTIÆ COMMUNI VOCABULO CŒLESTES VIRTUTES APPELLENTUR.
HIS ita definitis, illud quoque considerare dignum est, quam ob causam omnes simul angelicos spiritus, cœlestes appellare virtutes consuevimus. Neque enim, ut de angelis, dicere possumus quod omnium extrema sit distinctio, sanctarum Virtutum ordo. Atque inferiorum quidem scientiæ sanctique fulgoris, superiorum spirituum ordines participes sunt, non autem identidem superioribus ac primis inferiores novissimique communicant. Cujus igitur rei gratia, cœlestes quidem virtutes, sublimes illæ substantiæ omnes nominantur, non autem Seraphin, et Throni, et Dominationes, pari ratione dicuntur? Extremæ namque supremis illis proprietatibus omnibus non communicant. Angeli enim, et ante ipsos Archangeli, Principatusque, ac Potestates, quum a sanctis viris ac theologis post Virtutes statuuntur, communi sæpe a nobis vocabulo una cum aliis sanctis spiritibus, cœlestes virtutes appellantur. Dicimus autem, quia dum communiter in omnibus utimur cœlestium appellatione virtutum, nullam cujusque ordinis proprietatum confusionem introducimus. Sed quoniam divini omnes spiritus altissima ratione sua in tria dividuntur, substantiam scilicet, virtutem, atque actionem; quoties aut omnes, aut aliquos ipsorum, omissa diligentiori observatione, substantias cœlestes sive virtutes appellaverimus, ipsos de quibus sermo est, nos significare circumlocutione putandum est, ex ea quæ in singulis est, substantia atque virtute. Neque enim eminentem illam sanctarum Virtutum proprietatem a nobis jam rite digestam, inferioribus quoque putandi sumus per omnia applicare substantiis, unde profecto summi illius et inconfusi cœlestium spirituum ordinis perversio sequeretur. Nam juxta rectissimam illam rationem quam sæpe reddidimus, superiores illæ distinctiones, inferiorum quoque proprietates abunde in se habent. Extremæ vero, priorum excellentioribus meritis carent, quum primitivi illius luminis fulgor, in illas pro captu suo, superiorum officio derivetur.
Chapter 138 of 142