Skip to the text

Capitulum 12

CUR SACERDOTES INTER HOMINES DICANTUR ANGELI.

QUÆRI autem et illud solet ab his qui divinorum librorum studio et amore flagrant: Si extrema integre non communicant summis, quam ob causam sacerdos homo inter homines, Domini omnipotentis angelus a sacra Scriptura Malach.1 u., nominatur. Est autem ratio nequaquam his quæ supra definivimus, adversa. Dicimus enim extremos illos ordines, licet integerrima et summa priorum distinctionum virtute indigeant, ejus tamen pro captu suo vel ex parte, juxta unam omnium concinnam seque mutuo jungentem societatem, esse participes. Exempli causa: Sanctorum Cherubin ordo, sapientiæ celsiori scientiæque communicat; qui vero sub illis sunt sanctorum spirituum ordines, et ipsi sapientiæ ac scientiæ participes sunt quidem, particularis tamen, pro modo suo, atque inferioris. Nempe enim sapientiæ ac scientiæ communicare, prorsus commune omnibus divinis spiritibus est. At vero continenter, et primo sive secundo loco, et humiliter id agere, commune jam non est, sed ut singulis pro modo suo et ratione definitum est. Hoc autem et de omnibus divinis spiritibus qui statuerit, nequaquam peccabit. Nam, quemadmodum primi sanctas inferiorum proprietates affatim habent, ita et ultimi priorum proprietates habent, licet modo non simili, sed inferiori. Nihil igitur, ut reor, absurdum est, si sacerdotem quoque hominem, Theologia angelum vocat, qui pro viribus angelicæ proprietati docendo participat, atque ad angelorum similitudinem, ut homini possibile est, per nuntiandi officium nititur. Invenies autem cœlestes illas angelicasque substantias, in sacris Ps. lxxxi, 1. Litteris deos quoque appellari; sanctos item viros et Dei familiaritate dignissimos, deos dici. Et certe, quum divinum illud secretum, exceptum ab omnibus, et summæ potentia majestatis super omnia locatum sit, nihilque in rerum natura simile illi dici proprie et per omnia possit; si tamen quæcumque spiritualis rationalisque substantia (dum id totis viribus totaque fit intentione) contendit ut ei conjuncta, unum cum illo fiat, atque ad divinos ejus fulgores hauriendos, quantum fas est, indesinenti studio ac desiderio adspirat quod Deum pro viribus, si dici licet, imitari pergat, divino quoque cognomine digna censetur. Exod. vii, 1; xxii, 8, 28.

Footnotes

  1. Malach. ii, 7. ↩

Chapter 139 of 142