Capitulum 13
CUR A SERAPHIN PURGATUS FUISSE DICATUR PROPHETA ISAIAS.
AGE, illud quoque pro viribus inspiciamus, cujus rei gratia ad unum ex theologis Seraphin mitti memoretur. Merito enim inde scrupulus nascitur, quod non ex inferioribus angelis quispiam, sed ipse qui inter primas excellentioresque substantias numeratur, Prophetam expurgat.1 Sunt qui dicant, juxta id quod supra definivimus de spirituum omnium societate et suarum inter se proprietatum communione, non unum ex altissimis illis primisque spiritibus ad purgationem theologi advenisse, a Scriptura memorari, sed aliquem ex his qui nobis præfecti sunt angelis, purgandi Prophetæ officio functum, Seraphin appellatum esse cognomine, ob incendendi ministerium, quo et peccata deleta sunt, et is qui purgatus fuerat, ad divinæ obedientiæ reparatus ardorem. Aiuntque Scripturas unum ex Seraphin simpliciter dixisse, non ex his qui prope Deum adstant excelsi ordinis dignitate, sed ex his virtutibus quæ purgandis hominibus præsunt.
Alius item hujusce quæstionis non improbabilem mihi rationem ita assignavit. Aiebat enim magnum illum (quicumque tandem is fuerit) angelum qui visionem adeo insignem effinxerat ut Prophetam divinis rebus instrueret, purgandi munus quod sui erat officii, in Deum, et post Deum, ad primum illum ac primo conditum retulisse ordinem. Et vera fortassis ea ratio fuerit. Dicebat enim hujus auctor sententiæ, quod divina virtus super omnia pergens graditur, et per omnia ineffabili penetrat modo, omnibusque item invisibilis est, non solum quod excellentior super omnia sit, verum et quod occulto ac secretissimo ordine, suæ providentiæ vires ac munera cunctis immittat. Nempe enim et spiritualibus omnibus pro suo quibusque captu apparet, antiquissimis illis primoribusque substantiis lucis suæ radios tradens, ac per illas ut eminentiores ac primas, inferioribus quoque pro modo cujusque ordinis et contemplandi viribus, ejusdem lucis distribuit jubar.
Sive, ut apertius loquar, exemplisque utar ex nostro usu petitis, etsi longe inferioribus Deo, qui superne omnibus eminet, apertioribus tamen: Solaris distributio radii in eam primo materiam tota facilitate concedit, quæ omnibus limpidior et clarior sit, ac per illam aptius et evidentius fulgores suos jaculatur. Ubi vero crassiores materias offendit, minus valet ad splendoris sui vires diffundendas, quod hæ materiæ in quas lucis spicula incidunt, ad exuberantis lucis traducendos radios idoneæ non sint; atque ideo sensim ad hoc usque contrahitur, ut distribui ferme omnino non possit. Rursus, ignis calor in ea quæ ad percipiendum aptiora sunt, sese diffundit magis, et quæ illi facilius cedunt, et in ejus traducuntur effigiem; porro in reluctantes penitus contrariasque substantias, aut nullum, aut prorsus exiguum ignei vigoris et muneris vestigium apparet injectum. Et quod his majus est, his quæ sui generis non sunt, per ea quæ sibi familiaria sunt, si adsint, vim sui fervoris immittit: ea igniens, quæ in ignis facile vertuntur effigiem, ac per illa, sive aquam, sive aliud quidpiam eorum quæ difficile ignescunt, pro cujusque calefaciens modo.
Juxta hunc igitur naturalis consequentiæ ordinem, summus ille totius venustatis visibilis atque invisibilis ordo, ineffabili in primis modo, lucis suæ exuberantem claritatem altissimis illis primisque substantiis largissimo insinuat lapsu, ac per illas ipsas, inferiores quoque substantiæ divini radii participes fiunt. Nempe enim hæ quum primo loco Dei cognitione beatæ sint, divinæque virtutis desiderio summe ardeant, id quoque meruerunt, ut primæ, quantum fas est, ad imitationem divinæ virtutis et actionis assurgerent, sequentesque substantias ipsæ ad eamdem imitationem, pro viribus, summi boni exemplo subveherent, affatim illis ejus quam accepere lucis participationem, absque invidia ulla tradentes, atque illæ itidem inferioribus. Et hunc in modum singulæ faciunt, dum quæ prima est, sequenti secundo loco, indultæ sibi divinæ lucis consortium tradit, atque ita in omnes divinus ille fulgor emanat. Omnibus igitur qui illuminantur, percipiendæ lucis initium est Deus quidem per naturam, et omnino proprie, utpote substantia lucis, ipsiusque essentiæ et visionis auctor. Ceterum positione et illuminatione Dei, per partes superior quæque inferiori principium luminis est, dum per ipsam in illam divinum jubar derivatur atque diffunditur. Itaque summam illam cœlestium distinctionem animorum, reliquorum angelorum omnium substantiæ, totius sacrosanctæ scientiæ divinæque imitationis auctorem (ut ratio docuit) arbitrantur, utpote per illam in omnes atque in nos divinæ claritatis manante splendore. Quocirca omnem quoque sacratiorem et ad Dei imitationem tendentem actionem, ad Deum quidem ut causam principalem referunt; deinde vero divinis quoque illis summisque spiritibus, ut qui primi divina operentur et doceant, acceptam nihilo minus referunt. — Habet igitur prima distinctio sanctorum angelorum plus ceteris igneam proprietatem, effusamque divinæ sapientiæ traditionem, ac scientiam divinarum illustrationum dijudicandarum summam, thronorumque proprietatem, apertam ac patulam Dei susceptionem indicantem. Porro inferiorum spirituum ordines, igneæ, sapientis, scientis Deique capacis virtutis participes sunt quidem, sed minori modo; atque ad primos illos intuentes altissimos spiritus, per illos, ut qui Dei imitatione primi dignati sint, ad consequendam divinæ speciei similitudinem scandunt. Sanctas igitur quas diximus proprietates, quarum per primas ceteræ quoque substantiæ participes sunt, his illis post Deum, ut primoribus ac principibus sacris, assignant.
Dicebat ergo qui ista me docuit, visionem quidem illam per unum ex præsulibus nostris sanctis ac beatissimis angelis, ostensam esse theologo, atque ab ipsius illuminante ductu, ad sacram illam speculationem fuisse subvectum, in qua summas illas altissimasque substantias, veluti per signa ut ita dixerim, sub Deo, et post Deum, atque circa Deum collocatas vidit, summitatemque illam ante omne principium omnibus atque illis ipsis ineffabiliter eminentem, in medio excellentium virtutum excelse residentem. Admonebatur ergo theologus ex his quæ cernebat, ut secundum omnem supersubstantialem eminentiam, cunctis visibilibus invisibilibusque virtutibus absque ulla comparatione Deus excelsior sit; ac præterea, quod ita exceptus ab omnibus, ut ne ipsis quidem primis cœlestibus immortalibusque substantiis, similis per omnia putari possit; ad hæc, principium quoque illum esse omnium et subsistendi causam, atque insolubilis cœlitum mansionis immutabilem sedem, ex qua, ut essent, et bene essent, excellentiores quoque illæ virtutes acceperunt.
Deinde ipsorum quoque Seraphin divinas profecto virtutes, ex ea visione sacratissima Propheta discebat, incendium sacro illorum significante cognomine: de quo paulo post dicturi sumus, quantum nobis explicare fas fuerit igneæ virtutis altissimas intelligentias, utque incentiva illa vis ad divinam speciem ferat.23 Porro illa sex alarum sacratissima fictio, absolutissimam summamque in Deum intentionem, in primis, ac mediis, et ultimis intelligentiis signat. At quando multos quoque illorum pedes et complures facies cernens theologus inclytus, utque alis et pedum et vultuum arceretur adspectus, alæque mediæ perpetuo ferrentur motu, ad intelligibilem eorum quæ cernebat scientiam ducebatur. Aperiebatur nempe illi per hæc, altissimorum spirituum vis multa peragrans multaque prospiciens; sacraque illorum et plena horroris veneratio ac religio, qua ultra humanum modum celsiorum profundiorumque mysteriorum insolentem et temerariam neque omnino promoventem indaginem exhorrescunt; præterea et indefessus ille atque alta petens sempiternus motus, quo præditi pro modo suo divinas quoque actiones imitantur.4 Ad hæc, et divinam illam ac pretiosissimam laudationem in secreto ille discebat, quippe angelo qui formabat visionem, pro viribus Prophetam sacratioris scientiæ suæ participem faciente.
Docebat igitur ipsum et hoc, ut iis qui quomodolibet mundi sunt, munditiæ purgationisque suæ causa est divini fulgoris divinæque munditiæ, pro captu cujusque, participatio.5 Ceterum purgatio hujusmodi, a Divinitate ipsa præcipuis causis, in omnes angelicos spiritus summo et secretissimo perficitur modo, atque altissimis illis virtutibus quæ propinquiores ipsi sunt, evidentior ferme est, magisque se insinuat atque distribuit. Porro in iis quæ secundo loco sunt, sive in extremis mediisve substantiis intellectualibus, quantum singulæ ab ea meritis distant, pro modo distantiæ claram intelligentiæ suæ lucem ad secreti sui singularis atque ignoti laudem colligit. Datur autem ea lux singulatim, priorum officio, secundis atque sequentibus. Et si summatim dicere necesse est, primo loco ex occulto illo sacratissimo per primas virtutes in apertum educitur. Hoc itaque theologus ab angelo se instituente discebat, purgationem scilicet, et ceteras divinas actiones, per primas celsioresque substantias vim suæ claritatis aperire, atque in omnes reliquas dividi, quantum quæque deificæ illius participationis est capax. Atque ideo purgationis illam proprietatem quæ incendio fit, altissimis Seraphin post Deum rectissime omnino assignavit.
Nihil igitur absurdum est, si Seraphin purgare theologum dicitur. Sicut enim Deus purgat omnes, quod sit ipse purgationis auctor; imo (ut similiori utamur exemplo) quemadmodum apud nos pontifex homo, quum ministrorum suorum sive sacerdotum officio purget, aut gratia doctrinæ salutaris illuminet, ipse purgare et illuminare dicitur, quum hi qui ab eo consecrati sunt ordines, ad ipsum ut auctorem, sacra functionis suæ munera referant: ita et purgantem scientiam suam atque virtutem, is qui purgationem Prophetæ peragit angelus, ad Deum quidem, ut auctorem, ad Seraphin vero, quasi primo post Deum operantem pontificem, refert, eum qui a se purgabatur, angelica cum reverentia (ut ita dixerim) ita docens: Ejus quæ in te meo ministerio perficitur purgationis, principium quidem præcipuum, et substantia, et conditor, et auctor, ille est qui primas quoque substantias ad esse produxit, et perpetua circa se continet sede, et ne mutari queant atque decidere, sola clementia servat, ipseque eas ad prima providentissimarum actionum suarum consortia promovet. Hoc enim is a quo didici, missionem Seraphin signare ait. At vero princeps ille, et post Deum dux, primarum antiquissimarum substantiarum sacra distinctio, ex qua purgare ipse ad Dei similitudinem didici, illa est quæ te meo ministerio purgat, per quam auctor ille totius purgationis atque opifex, providentiæ suæ opera ex abdito illo secretissimo ad nos quoque deduxit.
Ista quidem ille me docuit: quæ tibi ego itidem trado. Tuæ jam erit spiritualis discretæque scientiæ, aut altera ex his causis omni ambiguitatis absolvi scrupulo, eamque alteri in honore præferre, ut quæ consentanea ratione ac fortassis veritate subnixa sit; aut abs te ipso aliquid invenire, sive ab alio discere, quod sit integerrimæ veritati propinquius (Deo scilicet verbum tribuente, ac subministrantibus angelis), idque ipsum nobis quoque angelorum studiosis revelare, ut liquidiori intelligentia, mihique gratiori, si fieri potest, et ipse tecum fruar.
Footnotes
Chapter 140 of 142