Skip to the text

Articulus 72

ELUCIDATIO PRIMÆ PARTIS CAPITULI HUJUS SEXTI : QUOD VITA DIVINA SIT CAUSA OMNIS VITÆ.

OSTENSO qualiter competat Deo hoc nomen, Qui est, seu Esse; nunc declaratur qualiter congruat Deo quod dicitur vivens, seu vita, et vivere.

Sed de his quidem in aliis opportuniori tempore dicetur, id est, de prædictis in quinto capitulo, tractabo diffusius loco ad hoc pertinentiori.

Nunc autem laudanda est laudabilis vita*, id est vita æterna, ex qua per se ipsam vita et omnis vita, id est, quæ ex propria plenitudine, exuberantia et perfectione, exserit, effluit et producit omnem vitam creatam, et a qua in omnia utcumque vitam participantia, vivere proprie unicuique exseminatur, id est, « a qua » tanquam ex splendidissimo ac viventissimo fonte, ceteris cunctis qualitercumque viventibus, « vivere » profluit et communicatur.*

Igitur et immortalium angelorum vita et immortalitas, et imperdibile ipsum angelicæ sempermotionis, id est inamissibilitas seu incessabilitas actionis angelicæ et elevationis ac tendentiæ eorum in Deum : de quorum triplici motione ac triformi contemplatione dictum est quarto capitulo;1 ex ipsa et per ipsam est, id est ex vita illa, in qua realiter idem sunt, vivens, et vita ac vivere, virtus vitalis et actio viva, quæ est vita mundissima, intellectualis, prorsus ac penitus imo et infinite immaterialis, et substitit, id est, subsistens fuit. Idcirco et viventes semper et immortales dicuntur, quum sint immateriales simplicesque essentiæ, quarum actio intellectiva, liberum velle, sancta dilectio, non interrumpitur nec lassatur; et non immortales iterum, id est, etiam dicuntur « non immortales », sed mortales, quia non a se ipsis habent immortaliter esse et æternaliter, id est perpetue, vivere, sed ex vivifica et totius vitæ factrice et continuatrice causa, id est ex Deo essentialiter vivente, conservante indesinenter vitam ipsorum, sine qua conservatione nec ad momentum vivere possent.

Et sicut in ente dicimus quia et ejusdem esse est causalis, id est, quod esse divinum et increatum est causa omnis esse et ejus mensura, sic et ibi iterum, id est, sic denuo affirmamus in vita, quia et per se ipsam vitæ est divina vita causalis et substantialis, id est, quod vita Dei est causativa et substantificativa vitæ secundæ; et omnis vita et vitalis motus, ex vita ipsa quæ est super omnem vitam aliam a se, et omne principium totius vitæ, id est omnis causa creata exsistens principium intrinsecum extrinsecumve vivendi in genere aut ambitu suo.

Ex ipsa, puta a prima vita, quæ est vivere separatum, plenum, exuberantissimum, in se subsistens, et animæ imperdibile habent, id est, animæ rationales habent esse immortale et inamissibile vivere ex supersincerissimo illo fonte vitæ; et animalia omnia, et germina quæ nascuntur ex terra, secundum novissimam consonantiam animæ, id est quantum ad vitam animæ vegetativæ (unde alia littera habet : Juxta extremum genus vitæ), habent vivere, id est, sortita sunt vivere perobscurum, defectuosum, prorsus immersum materiæ, et, Secundum ultimam resonantiam vitæ, secundum alium textum. Qua sublata, id est qua vita destructa in materialibus atque mortalibus istis, juxta Eloquium, id est secundum Scripturam, deficit vita omnis in istiusmodi rebus, et ad terram, id est etiam usque ad conversionem in pulverem terræ; et deficientia ad participandum eam, id est viva talia facta invalida « ad participandum » et permanendum in vita diutius, infirmitate iterum conversa, id est instaurata seu renovata, iterum animalia fiunt, id est, reiterantur ac renascuntur, et etiam terræ nascentia, non eadem numero, sed specie. Hoc totum sumptum est ex psalmo illo in quo legitur: Dante te illis, colligent;2 aperiente te manum tuam, omnia implebuntur bonitate; avertente autem te faciem, turbabuntur. Auferes spiritum eorum, et deficient, et in pulverem suum revertentur; emittes spiritum tuum, et creabuntur, et renovabis faciem terræ.

Footnotes

  1. art. xxxiv. ↩

  2. Ps. 100, 28-30. ↩

Chapter 79 of 143