Skip to the text

Capitulum 6

DE VITA.

SED de his quidem in aliis opportuniori tempore dicetur. Nunc autem laudanda est laudabilis vita æterna, ex qua per se ipsam vita et omnis vita, et a qua in omnia utcumque vitam participantia, vivere proprie unicuique exseminatur. Igitur et immortalium angelorum vita et immortalitas, et imperdibile ipsum angelicæ sempermotionis, ex ipsa et per ipsam est et substitit. Idcirco et viventes semper et immortales dicuntur; et non immortales iterum, quia non a se ipsis habent immortaliter esse et æternaliter vivere, sed ex vivifica et totius vitæ factrice et continuatrice causa. Et sicut in ente dicimus quia et ejusdem esse est causalis, sic et ibi iterum, quia et per se ipsam vitæ est divina vita causalis et substantialis; et omnis vita et vitalis motus, ex vita ipsa quæ est super omnem vitam et omne principium totius vitæ. Ex ipsa et animæ imperdibile habent, et animalia omnia, et germina secundum novissimam consonantiam animæ, habent vivere.1 Qua sublata, juxta Eloquium, deficit vita omnis et ad terram; et deficientia ad participandum eam, infirmitate iterum conversa, iterum animalia fiunt.

Et donatur quidem primo per se ipsam vitæ esse vitam, et omni vitæ, et ab ea per singula esse proprie qua singula æstimatur natura subsistere: et quidem supercœlestibus animis immaterialem et deiformem, et immutabilem immortalitatem, et inflexibilem et irreprehensibilem sempermotionem; superextenta per magnitudinem bonitatis et in dæmonum vitam: neque enim illa esse ab alia causa, sed ex ipsa et esse et vitam et permanentiam habet. Donans autem et viris, ut commixtis, acceptabilem subeuntem angelicam vitam; et supermananti humanitate, et redeuntes nos in se ipsam convertens et revocans. Et hoc autem divinius, quia et totos nos (animas dico et conjugata corpora) ad perfectissimam vitam et immortalitatem promittit transmutaturam: rem vetustati quidem æque contra naturam visam, mihi autem et tibi et veritati, et divinam et super naturam. Super naturam autem ei quæ secundum nos est, dico visibilem, non fortissimam divinæ vitæ: ipsi enim velut omnium exsistenti vitarum naturæ, et maxime divinorum, nulla vita contra naturam aut super naturam. Itaque ipsa de hoc insaniæ Simonis contradictoria verba, longe divino loco et tua sacra anima abigantur. Latuit enim eum, ut arbitror, hæc sapientem æstimatum esse, non oportere bene sapientem prædicationi sensus ratione auxiliante uti contra omnium occultam causam. Et hoc ipsum est dicendum: hic contra naturam dicere. Ipsi enim nihil contrarium. Ex ipsa vivificantur et circumfoventur animalia omnia et germina. Et sive intellectualem dixeris, sive rationalem, sive sensualem, sive nutritivam et auctivam, sive qualemcumque vitam, aut vitæ principium aut vitæ essentiam, ex ipsa vivit et vivunt quæ est super omnem vitam, et in ipsa secundum causam uniformiter ante substitit. Si enim plus quam vita, et vitarum principalis vita, et omnis vitæ est causa, et vitæ genitrix, et repletiva et discretiva vita; ex omni vita laudatur secundum multiplicem generationem omnium vitarum, ut largissima, et omnis vita contemplativa, et laudata, et ut non indigens: magis autem plusquam plena vita, per se ipsam vivens, et super omnem vitam vivificans, et plusquam vivens. Aut quoquomodo quis vitam ineffabilem humanitus laudabit?

Footnotes

  1. P. cons. 29, 30. ↩

Chapter 78 of 143