Skip to the text

Articulus 73

DEUM VIVENTI NATURÆ CULIBET VITAM CONGRUAM IMPERTIRI, ET DIVINAM VITAM EX OMNI VITA RITE LAUDARI.

Et donatur quidem primo per se ipsam vitæ esse vitam, id est, prima illa vita primitus confert « vitæ » creatæ, quæcumque sit illa, « esse vitam per se » in suo gradu seu specie, et omni vitæ hoc datur a summa vita mediate aut immediate; et ab ea per singula esse proprie qua singula æstimatur natura subsistere, id est, ab illa præstatur cunctis et singulis « esse » aut vita qua unaquæque natura subsistit.

Et quidem supercælestibus animis, id est, angelicis ac supernis spiritibus influit vita illa increata vitam immaterialem et deiformem, et immutabilem immortalitatem, et inflexibilem et irreprehensibilem sempermotionem. Sunt enim confirmati in bono inavertibilesque a Deo: in quem indesinenter moventur, tendunt, ascendunt, non quasi in nondum adeptum, habitum ac præsentem, sed tanquam in eum quem desiderant indefesse prospicere, et a cujus visionis continuatione nunquam desistunt, a quo item novas frequenter illuminationes, quantum ad divinorum cognitionem effectuum, sortiuntur.1

Superextenta desuper per magnitudinem bonitatis et in dæmonum vitam, id est, vita illa increata quæ Deus est, per infinitam abundantiam suæ benignitatis desuper se extendit ad bene agendum dæmonibus, in quibus dona naturæ conservavit, et quos citra condignum est puniens. Neque enim illa esse ab alia causa, sed ex ipsa et esse et vitam et permanentiam habet, id est, dæmonum natura non aliunde quam a vita increata sortita est vitam, et conservatur ab illa.

Donans autem et viris, ut commixtis, acceptabilem subeuntem angelicam vitam, id est, « viris » spiritualibus admixtis ac junctis exercitiis virtuosis ac divinis substantiis, « vitam angelicam » sibi acceptam, « subeuntem » libenter adversa propter summæ vitæ amorem.2 In quorum persona dixit Apostolus: Nostra conversatio in cœlis est; itemque, Vobis datum est pro Christo, non solum ut credatis in eum, sed etiam ut patiamini pro illo.3 Vel, « vitam subeuntem », id est conversationem obedientem et humilem, jugo Dei subjectam, juxta illud: Tollite jugum meum super vos.4 Et supermananti humanitate, id est supereffluenti pietate, et redeuntes nos in se ipsam convertens, id est, aversos nos ac retro cedentes ad se

Jer. III, 12.

II Cor. V, 20. reducens, retrahens, et revocans per Prophetam : Revertere ad me, ait Dominus, et non avertam faciem meam. Hinc dicit Apostolus : Obsecramus pro Christo, reconciliamini Deo.

Et hoc autem divinius, id est, istud divissimum benignissimumque consistit, quia et totos nos (animas dico et conjugata corpora), id est nos integros quantum ad animam rationalem et corpus ei socialiter junctum sicut conjux unitur marito, ad perfectissimam vitam et immortalitatem promittit transmutaturam, id est, spondet se perducturam ad vitam beatam et gloriosam, in qua animæ Deo altissimo perfruentur, corpora quoque electorum erunt impassibilia, clara, agilia atque subtilia, prout in prima ad Corinthios legitur. Et ipse Salvator ait : In resurrectione non nubent, neque nubentur, sed sunt sicut angeli Dei; et alibi : Fulgebunt justi sicut sol in regno Patris sui.

I Cor. XV, 42-44.

Matth. XXII, 30.

Ibid. XXV, 43.

Rem vetustati quidem æque contra naturam visam, id est, quæ vita immortalis beata, est res visa, id est apparens, « vetustati », id est veteri homini et carnali ac perfido (de quo hortatur Apostolus : Exuamus veterem hominem cum actibus suis), « contra naturam », id est impossibilis, nec credenda : quia carnalis homo non sapit ea quæ Dei sunt. Denique verum est quod impossibilis sit per naturam, non Omnipotenti, cui non est impossibile omne verbum, ut cujus et testis ille cœlestis S. Gabriel deprompsit, atque Jeremias asserit : Domine Deus, non erit tibi difficile omne verbum. Infinitæ namque potentiæ omnia sunt æque facilia, quæ nec potest in tot et tanta, quin possit in infinities plura et majora : quod perfidus impiissimusque Averroes non attendit. Mihi autem et tibi et veritati, et divinam et super naturam, id est, res illa tam mihi quam tibi, quam omni vere cathorico veræque fidei, videtur divina et supernaturalis.

Coloss. III, 9.

I Cor. II, 14.

Luc. I, 37.

Jer. XXXII, 17.

Super naturam autem ei quæ secundum nos est, dico visibilem, id est, vitam illam dico supernaturalem huic vitæ nostræ corruptibili visibili, non fortissimam divinæ vitæ, id est, omnipotenti vitæ Dei non dico illam supernaturalem seu arduam. Ipsi enim velut omnium exsistenti vitarum naturæ, et maxime divinorum, nulla vita contra naturam aut super naturam, id est, « vita nulla », quantumcumque alta, est supernaturalis « ipsi » vitæ divinæ et increatæ, utpote « exsistenti » causaliter vitæ « omnium » naturarum, « et maxime divinorum », id est Beatorum, qui ab illa vitam gloriæ sortiuntur, ut Moyses ait : Ipse est vita tua et longitudo dierum.

B

Deut. XXX, 20.

Itaque ipsa de hoc insaniæ Simonis contradictoria verba, id est, « verba insaniæ », id est blasphemiæ ac infidelitatis, « Simonis » magi « contradictoria de hoc », id est, contradicentia præfatæ veritati fidei, longe divino loco et tua sacra anima abigantur, id est, abjiciantur procul a sancta mente tua, et ab omni templo ac corde fidelium. Latuit enim eum, ut arbitror, hic sapientem æstimatum esse, id est, Simon ille æstimatus « hic », scilicet inter homines, sapiens, ignoravit, ut reor, non oportere bene sapientem prædicationi sensus ratione auxiliante uti contra omnium occultam causam, id est, non convenire nec licitum esse quod veraciter sapiens utatur « ratione auxiliante prædicationi » doctrinæ « contra causam omnium occultam », id est contra Deum incomprehensibilem, innitendo propriæ rationi magis quam divinæ auctoritati. Quæ ratio debet servire ac subjici prædicationi verbi cœlestis, juxta illud Apostoli : In captivitatem redigentes omnem intellectum in obsequium Christi. Etenim fides non habet meritum, cui humana ratio præbet experimentum.

C hæc

D

II Cor. X, 5.

Et hoc ipsum est dicendum : hic contra naturam dicere : id est, huic Simoni est respondendum quod ipse « hic » loquitur « contra naturam », tam insipienter loquendo de Deo. Ipsi enim nihil contrarium. Hinc dicitur quod nihil opponitur

Deo, nec contrarie, nec contradictorie, nec privative, nec negative, quum sit supra et extra omne genus, et sua æternitas omne esse et non esse præveniat, nec in eo potest aliquid esse quod actu in eo non est. Verumtamen vitia, vanitates, falsitates ei contrariari dicuntur, id est displicere, juxta illud libri Sapientiæ :5 Odio sunt Deo impius et impietas ejus; et alibi : Aversatur Dominus omnem injustitiam.6 Porro quod nihil positivum sit Deo contrarium, consequenter probatur.

Ex ipsa, videlicet vita increata, vivificantur et circumfoventur animalia omnia et germina terræ. Et sive intellectualem dixeris, sive rationalem, sive sensualem, sive nutritivam et auctivam, sive qualemcumque vitam, aut vitæ principium aut vitæ essentiam, ex ipsa vivit et vivunt quæ est super omnem vitam, et in ipsa secundum causam uniformium ante substitit, id est, universa ista viventia et unumquodque eorum, originaliter « vivunt » seu « vivit » ex vita ista fontali, æternaliter quoque fuit in ea secundum proprietatem primæ causæ et « uniformium », id est exemplarium rationum ipsius;7 vel, Uniformiter, ut alia habet translatio, id est idealiter et immutabiliter.

Si enim plus quam vita, et vitarum principalis vita, id est, quum vita increata sit vita eminentius quam exprimi queat aut concipi (nec solum comprehendens in se perfectionem vitæ, imo etiam universaliter et interminabiliter omnem perfectionem), « et principalis vita » cunctarum « vitarum », et omnis vitæ causa, et vitæ genitrix, et repletiva et discretiva vita, quia instituit et distinxit diversa genera vitæ;8 ex omni vita laudatur, tanquam ex suo effectu, secundum multiplicem generationem omnium vitarum, ut largissima, et omnis vita contemplativa : ipsa enim supereminentissime est vivens vita sapientiali contemplativa, se ipsam æternaliter ac deliciosissime intuendo; et laudata ab omnibus, et ut non indigens laudibus creaturæ.

Magis autem plusquam plena vita, per se ipsam vivens, et super omnem vitam vivificans, et plusquam vivens.9 Ista ex dictis suo modo lucescunt. Nempe ex abundantia cordis loquens hic Sanctus, et nesciens qualiter dignius et plenius superviventem Deum laudaret, frequenter eumdem sensum sub aliis et aliis repetit verbis, sciens se in infinitum deficere a completa laude illius, juxta illud Ecclesiastici :10 Benedicentes Dominum, exaltate eum quantum potestis : major enim est omni laude. Exaltantes illum, replemini virtute. Ne laboretis : non enim pervenietis. Quis videbit eum, et enarrabit, et magnificabit eum sicuti est ab initio? Propterea subditur : Aut quoquomodo quis vitam ineffabilem humanitus laudabit? Utique non potest condigne nec plene. Nihilo minus agere debet quod potest, totis viribus reverenter, ardenter, indesinenter vitam illam laudando, quæ vitam naturæ vivificat vita gratiæ, atque utramque vita gloriæ.

Præterea advertendum, quod interdum distinguitur duplex vita, utpote vita prima, et vita secunda, ita quod vita prima vocatur esse vitale, juxta quod ait Philosophus : Vivere viventibus est esse. Vita autem secunda dicitur actio ipsa vitalis. Interdum etiam anima nuncupatur corporis vita, hoc est vita substantialis, formalis, intrinseca. Insuper vita in inferioribus primo patet ac patuit per motum : unde et anima fertur principium vitæ et motus.

D Attamen quo vita plus elevatur super corpus atque materiam, eo liberior perfectiorque consistit. Hinc superbeatissimi Dei vita, qui manens immobilis dat cuncta moveri, est summe et incomparabilissime liberrima, nobilissima, perfectissima, actualissima, quum ipse sit incircumscriptibilis, superpurissimus actus, in quo prorsus sunt idem, esse, vivere, intelligere, velle, diligere.

TRANSLATIO MARSILII FICINI

SED de his quidem et in aliis diximus opportunius. Nunc autem vita æterna laudibus celebranda, ex qua ipsa vita omnisque vita, et sub qua per omnia quomodolibet viventia, vivere pro modo cujusque diffunditur. Jam vero immortalium angelorum vita immortalitasque, et perseverantia illa sempiternæ motionis angelicæ, ex ipsa perque ipsam est atque subsistit. Quamobrem viventes semper immortalesque dicuntur; ac rursus non immortales, quoniam non ex se ipsis habent ut sint immortales et æterne vivant, sed ex causa illa vivifica, universam vitam efficiente atque continente. Et quemadmodum in ente dicebamus, ipsum quod est ente superius appellantes ipsius entis æternitatem, ita nunc iterum ipsum quod est vita superius, ipsam videlicet divinam vitam, esse ipsius vitæ causam vivificantem atque firmantem.11 Omnis sane vita motusque vitalis ex illa vita procedit, quæ superat omnem vitam et omne omnis vitæ principium. Ex illa præterea immortalitatem habent animæ;12 ex illa animalia omnia vivunt; ex illa plantæ per extremum vestigium vitæ vivunt. Illius vitæ munere sublato, juxta divinum Eloquium, deficit omnis vita; sed quæ participando ipsius infirmitate jam defecerant, illuc conversa, iterum reviviscunt.

Ipsa vita dat quidem primum universæ vitæ hoc ipsum ut sit vita; ac rursus unicuique vitæ, ut sit proprie quælibet quod naturaliter esse debuit; atque supercœlestibus vitis immaterialem et divinam immutabilemque immortalitatem, sempiternum quoque motum, nusquam vergentem vel inclinantem; præterea propter copiam bonitatis, usque ad dæmoniacam vitam sua munera porrigens: nec enim ab alia causa provenit, sed ex ipsa, et quod sit vita et quod permaneat, habet. Hominibus insuper velut compositis, quantum accipere licuit, vitam condonavit angelicam; atque excessu clementiæ, nos etiam illinc aversos ad se convertit et revocat. Quod autem longe divinius est, Deus ipse nos integros (animas, inquam, et socia corpora) ad perfectam immortalemque vitam traducere pollicetur: mysterium profecto quod veteribus quidem præter naturam forte videri possit, mihi autem et tibi ipsique veritati, divinum atque super naturam. Super naturam, inquam, apud nos visibilem, non supra naturam illam omnipotentem vitæ divinæ: apud quam sane, tanquam vitarum omnium naturam, præsertim diviniorum, nulla vita præter naturam est aut supra naturam. Quamobrem dementis Simonis libri mysterio huic adversantes, a choro divino tuaque sancta anima longius arceantur. Latuit enim illum, ut arbitror, quamvis se sapientem existimaret, non oportere sanæ mentis virum, ratione quadam ex sensibus palam deducta niti contra occultam illam omnium causam. Et hoc ei dicendum est: esse præter naturam dicere. Illi enim nihil est contrarium. Ex prima enim vita vivificantur atque foventur animalia omnia atque plantæ. Jam vero sive intellectualem vitam dixeris, seu rationalem, sive sensualem, sive nutritoriam, seu auctricem, sive qualemcumque vitam, vel vitæ principium, vel essentiam vitæ, ex ipsa vivit atque vivificat, quæ omnem supereminet vitam. In ipsa quin etiam secundum causam singulariter ante subsistit. Vita enim illa omni vita superior omnisque vitæ principium, non solum vitam universam procreat, sed fecundat etiam et implet atque distribuit. Quamobrem ex omni vita celebranda est propter fecunditatem suam vitas omnes mirifice propagantem.

Unde tanquam omniformis omnisque vita cogitatur atque laudatur, et tanquam nullius indiga, imo vero superexuberans omni vita. Ipsa quidem vita dicitur et super omnem vitam, vitæ auctor excelsiorque vita, sive quomodocumque ineffabilem illam vitam humano quodam more laudare quis velit.

PARAPHRASIS ABBATIS VERCELLENSIS

DEINDE tractandum est quomodo Deus dicitur esse vita æterna ex qua est per se vita et omnis vita, et a qua omnia quocumque modo viventia disseminantur juxta proprietatem uniuscujusque. Ex ipsa siquidem et propter ipsam sunt et subsistunt vita immortalium angelorum et immortalitas eorum, et indestructibilitas sempiterni motus angelici. Propter quod ipsi et viventes sunt, et dicuntur immortales per naturam simpliciter; et iterum dicuntur non immortales, quia non a se ipsis habent quod immortales sunt et æternaliter vivunt, sed ex Deo, qui est causa vivifica, effectiva et contentiva omnis vitæ. Et sicut diximus in exsistente, quod causale est ipsius esse per se, ita dicimus quod divina vita supervivens vivificativa est et substantificativa ipsius per se vitæ.1314 Et omnis vita et omnis vivificativus motus ex ipso est, et causa est super omnem vitam et omne principium cujuslibet vitæ. Et ex ipsa habent animæ naturalem indestructibilitatem, et ex ipsa habent vitam omnia animalia, et plantæ secundum ultimam vitæ resonantiam. Qua sublata, deficit omnis vita, juxta illud: Auferes spiritum eorum, et deficient, etc. Et quum illa quæ defectu participationis suæ fuerint infirmata, ad illam convertuntur, iterum animantur, ut patet in arboribus et plantis. Unde sequitur in Psalmo: Emittes spiritum tuum, et creabuntur.

Et ipsa dat prius per se vitæ esse per se vitam. Deinde omni vitæ particulari dat esse vitam secundum singularum naturam propriam. Animis quidem cœlestibus dat Deo conformem et invariabilem sempiternum modum, ut supra in Angelica hierarchia.15 Extenditur autem per bonitatis abundantiam ad dandum dæmonibus vitam: vita enim illorum ab alia causa esse non habet, neque esse vitam, neque permanere, sed ex illa sola. Dat etiam hominibus, qui compositi sunt ex natura rationali et corpore, vitam angelicæ vitæ conformem; et [per] superabundantem bonitatem, nos a se recedentes ad se ipsam convertit et revocat. Et quod benignius est, nos totos, id est animas et corpora, se promittit translaturam ad vitam perfectam et immortalitatem: quod generaliter omnibus philosophis gentium visum est esse contra naturam; mihi autem et tibi et ipsi veritati, dignoscitur esse divinum et super naturam. Super naturam autem dico, quantum ad nos, non quantum ad Deum, qui est vita omnipotens. Quum enim ipse sit natura omnium vitarum, maxime divinarum, ipsi nulla vita est præter vel contra naturam, vel supra naturam. Unde longe expellantur a choro ecclesiæ, et specialiter ab anima tua, assertiones et stultitiæ Simonis de resurrectione corporum, quibus contradicit resurrectioni corporum, dicens quod sit contra naturam. Contra quod multi sancti Patres scripserunt. Et licet Simon ab aliquibus putatus fuerit in hoc sapiens esse, sed latuit eum quod bene sapientem non oportet propter judicium sensuum exteriorum contradicere his quæ de occulta omnium causa recte sentiuntur, dicendo quod ei aliquid sit præter naturam, cui scilicet nihil est contrarium. Ex ipsa autem omnium causa et vivificantur et florent omnia animalia et plantæ. Et sive dicas vitam intellectualem, sive rationalem, sive sensibilem, aut augmentabilem, aut qualemcumque aliam, aut vitæ principium aut substantiam, omnia ex ipsa et vivunt et vivificantur quæ est super omnem vitam, et hæc omnia in ipsa secundum causam uniformiter præexstiterunt. Ipsa ergo quæ est supervivens et princeps vitæ, et omnis vitæ causa, et generativa et impletiva et discretiva omnis vitæ, ex omni vita laudanda est secundum copiosam fecunditatem plena vita, per se vivens, et sicut super omnium vitarum, sicut largissima et omnis vitæ contemplatione comprehensa et laudata, et sicut non indigens vita, sed potius superomnem vitam vivificans et supervivens, et quomodo aliquis vitam superviventem et ineffabilem humanis verbis laudare poterit.

Footnotes

  1. 1 Petr. 1, 12. ↩

  2. Philipp. 1, 20. ↩

  3. Ibid. 1, 29. ↩

  4. Matth. 1, 29. ↩

  5. Sap. xvi, 8. ↩

  6. Dout. xxv, 16. ↩

  7. *uniformi- tar ↩

  8. *est causa ↩

  9. Matth. xu, 34. ↩

  10. Eccli. xlm, 33-35. ↩

  11. * esse dici-mus ↩

  12. Ps. cm, 29 30. ↩

  13. Ps. , 30. ↩

  14. Ps. cm. 29. ↩

  15. cap. vii-ix. ↩

Chapter 80 of 143