Skip to the text

Articulus 90

EXPOSITIO INITII CAPITULI HUJUS DECIMI : UNDE DEUS DICATUR OMNIPOTENS ET ANTIQUUS DIERUM.

HORA autem est sermone multivocum Deum ut omnipotentem et ut antiquum dierum laudare : id est, tempus jam est post præinducta « laudare Deum multivocum », id est per multas et diversas voces ac nominationes designatum, « sermone » præsentis capituli, « ut omnipotentem » et æternum.

Hoc quidem enim dicitur, id est, Deus certe vocatur omnipotens, propter quod, id est ob hoc quod, omnium ipse sit omnipotens ædificatio, id est ædificator, quem et Plato mundi fabricatorem appellat. De quo in Genesi legitur : Ædificavit Dominus costam quam tulerat de Adam, in mulierem.1 Continens et ambiens tota, id est, cuncta conservans et potestative circumdans, et collocans et fundens, id est,2 ex opulentiæ suæ thesauro omne creatum effundens, sicut fons rivulos, et constringens, id est, certis limitibus arctans ac terminans, et infirmum in se omne perficiens, id est, debilia roborans, et ex se ipso omnia sicut ex radice omnia tenenti ducens, id est, ex propria potestate, veluti « ex radice » omnia virtualiter continenti, universa producens, et in se ipsam omnia velut in consultum omnipotentissimum convertens, id est, in se cuncta causata reducens sicut in causale principium ac ultimum finem summe omnipotentem, securum, in quem redire consultissimum saluberrimumque consistit.

Et continens omnia, ut omnium ædificatio omnipotens, sicut expositum est, comprehensa omnia secundum unam superantem omnia continentiam muniens, id est, defendens et roborans « comprehensa » et producta a se, conservatione una activa efficacissima, omnibus præminente ac dominante, et non sinens ea cadentia se ipsa, ut ex perfectissima refectione mutata, perire, id est, non permittens illa « perire », id est annihilari, « cadentia », id est, deficientia a propriis suis subsistentiis et naturis, tanquam « mutata », id est veluti seu utpote convenienter immutata et roborata, « ex refectione perfectissima », quæ est conservatio, sustentatio et visitatio congrua Creatoris.

Dicitur autem omnipotens Thearchia, id est, potestas principalissima et divina vocatur « omnipotens », et ut omnium præstans potens, et pure ministrantibus præbens, id est, tribuens servientibus sibi sincere omne bonum quod habent, et hoc ipsum quod taliter ei obsequuntur : quia et nostra merita, ejus sunt effectus ac munera, qui operatur in nobis velle et perficere.34 Idcirco orat Ecclesia : Deus, de cujus munere venit ut tibi a fidelibus tuis digne et laudabiliter serviatur.

Et ut omnibus præcepit, amabilis est, id est summe et incomparabiliter diligenda, secundum quod jussit se a cunctis summe amari, immittens omnibus voluntarias copulationes, id est spontaneas uniones, leges, communiones ac vincula diversa dilectionum, juxta illud in Osee :5 In funiculis Adam traham eos, in vinculis caritatis; et dulces partus divini et omnipotentis et innumerabilis bonitatis ipsius amoris, id est, fructus valde suaves « amoris divini bonitatis » suæ « omnipotentis et innumerabilis », id est immensurabilis, quæ et in effectibus suis innumerabilis est, sicut et sapientiæ ejus non est finis. De hoc amore ait per Jeremiam :6 In caritate perpetua dilexi te, ideo attraxi te miserans. De cujus fructibus ait Apostolus ad Galatas : Fructus Spiritus est caritas, gaudium, pax, etc.7

Deinceps tractat de æternitate. Dierum autem antiquus laudatur Deus, Danielis septimo, ubi narratur : Adspiciebam donec throni positi sunt, et Antiquus dierum sedit89, propter hoc quod omnium ipse sit (vel propter hoc quod omni tempore sit) et æternum et tempus, et ante dies, et ante æternum : æternitas namque omne tempus includit et excedit ; Deus quoque est « ante æternum » participatum, id est ante ævum, et ante tempus.

Et quidem tempus, et diem, et spatium temporis, et æternum, divinitus eum esse dicendum est, juxta illud Psalmi :10 Priusquam montes fierent et formaretur terra et orbis, a sæculo et in sæculum tu es Deus ; ut exsistentem secundum omnem motum intransmutabilem et immobilem, ita quod nulla specie mutationis seu motionis possit moveri, loquendo de mutatione et motu proprie sumptis, ut sæpe expressum est, et in semper movendo manentem, id est in eadem et optima dispositione, ex se ipso, id est propria potestate ; et ut æterni et temporis et dierum causalem, id est causam.

Proinde et in sacris mysticarum visionum theophaniis, id est divinis apparitionibus, et vetus et novus formatur : id est, interdum ut antiquus (juxta illud in Daniele : Capilli ejus ut lana alba) ; novus, ut quum in specie angeli apparuit atque locutus est Abrahæ in Genesi, Moysi quoque in Exodo.11 Seniore quidem, antiquum et exsistentem a principio; juniore vero, non senescentem significante: id est, forma illa senili signante quod ipse Deus fuit et est ab exordio; juvenili vero similitudine designante quod nunquam senescat; clarissime a principio per omnia usque ad finem eum provenire docente, id est, forma illa juniori notante lucidissime, quod Deus ab initio usque in finem per suos procedit effectus.

Aut ut divinus noster sacer perfector ait, videlicet Paulus aut Hierotheus, utroque antiquitatem divinam declarante, id est, tam similitudine illa senili quam juvenili figurante « antiquitatem divinam », puta æternitatem: seniore quidem, quod primum in tempore, id est, vetusta forma insinuante quod Deus alia cuncta præcessit; juniore vero, quod secundum numerum est antiquius, habente, id est, apparatu juvenili monstrante quod Deus habet principalitatem et perfectionis eminentiam, quoniam unitas et ea quæ sunt circa unitatem, in multum progredientium numerum antiquior, id est principalior his quæ progressa sunt « in numerum » majorem.12 Hinc alia littera habet: Unum et quod uni vicinius, in longum progressis numeris et principalius et vetustius est.

Footnotes

  1. Gen. ii, 22. ↩

  2. * fundans ↩

  3. Philipp. n, 13. ↩

  4. Philipp. ii, 13. ↩

  5. Osee xI, 4. ↩

  6. Jer. xxxI, 3. ↩

  7. Galat. v, 22, 23. ↩

  8. Dan. vii, 9. ↩

  9. Dan. vii, 9. ↩

  10. Ps. lXXXIX, 2. ↩

  11. Ps. cxlvi, 5. ↩

  12. numero- ↩

Chapter 101 of 143