Articulus 91
DE ÆVO SEU ÆTERNITATE, ET TEMPORE.
OPORTET autem, ut arbitror, et temporis et æterni naturam, id est proprietatem et rationem, ex Eloquiis scire, id est ex Scripturis cognoscere.
Etenim non quæ sunt omnino et absolute ingenita et vere æterna, ubique aiunt æterna: id est, Scripturæ multipliciter nominant aliqua « æterna »; non enim in omni loco dicunt et vocant illa esse æterna, quæ sunt omni modo « ingenita », id est non facta et non producta, « et vere æterna », utpote et incorruptibilia, et immortalia, et immobilia, et exsistentia similiter, et habentia se indesinenter eodem modo:1 quomodo exsistentia dicta sunt portæ æternales, id est, sicut quædam res exsistentes vocatæ sunt « portæ æternales » quæ non sunt incausatæ, et similia quædam vocantur æterna, per participationem proprietatum æternitatis: quemadmodum primo Regum fertur de David, Erit mihi servus in æternum;2 et in Psalmo, Illuminans tu mirabiliter a montibus æternis.3
Sæpe autem et antiquissima, æterni cognominatione characterizant, id est, nomine æternitatis designant: sicut in Deuteronomio, de fructibus collium æternorum; et in Psalmo: Cogitavi dies antiquos, et annos æternos in mente habui.45 Et totum iterum est quando secundum nos temporis statum, æternum appellant, id est, rursus contingit quod universum « temporis » decursum ac fluxum vocant quid « æternum »: qui fluxus est « secundum nos », id est secundum successionem vitæ præsentis; quantum proprietas æterni est, antiquum et immutabile et universale esse metiendo, id est, mensurando ac reputando ea quæ sunt valde antiqua aut diuturna, seu non aut difficulter mobilia, quasi æterna et universaliter esse et semper, « quantum proprietas » veræ æternitatis permittit, id est, secundum quod magis aut minus sortita sunt proprietates veræ æternitatis, ad quam spectat sine principio durationis et absque fine ejusdem stabiliter et immutabiliter esse.
D
Tempus autem vocant, in generatione et corruptione et mutabilitate, id est, tempus proprie sumptum dicunt locum habere in successionibus et motionibus generationis et corruptionis et alterationum. Attamen introductio atque expulsio formæ substantialis, instantaneæ asseruntur. Et aliud aliter habens, id est, « aliud » quodcumque, nunc et nunc « aliter » se « habens », dicunt tempori esse subjectum. Proinde et nos hic secundum tempus terminatos, æterni participationem Theologia dicit, id est, Scriptura dicit nos in hoc sæculo brevi tempore victuros, participationem æternitatis habituros, quum incorruptibile et semper sic sic se habens æternum intelligemus, id est, quum ad claram visionem venerimus æterni et sic sic se habentis, videlicet Dei.
Eloquiis vero est quando et in temporibus æternum glorificatur, id est, in Scripturis aliquando fit quod temporale vocatur æternum, sicut jam patuit, et ipsum tempus nominatur æternum, dicente Baruch: Qui fundavit terram in sempiterno tempore.6 Etsi magis in ipsis quidem et potentius exsistentia ævo, et quæ in generatione sunt, tempore dicta et declarata sunt, id est, quamvis potiora et potentiora entia, quæ proprie in ævo sunt, mensurentur ævo, et quæ generationi corruptionique subjacent, magis proprie declarentur et mensurentur hoc ævo quod inter æternitatem et tempus habet se medio modo.
Oportet itaque non simpliciter coæterna Deo, qui est ante æternum, æstimari quæ æterna dicta sunt, id est, ea « quæ » in Scriptura vocantur « æterna », participando aliqualiter proprietates veræ æternitatis, non expedit reputare « Deo coæterna, qui » Deus « est ante æternum », prout æternum pro ævo accipitur. Pretiosissima autem Eloquia inconversibilia, id est Scripturas dignissimas, immutabilem veritatem continentes, sequentes, æterna quidem et temporalia, secundum cognitos ipsos ad obaudiendum modos, id est, quædam « æterna », quædam « temporalia » nuncupamus, « secundum modos ipsos » jam declaratos, et juxta proprietates et rationes cognatas, id est connaturales eisdem; media vero, exsistentium et factorum quæcumque, id est, entia quæ inter æternalia et temporalia medium locum tenent, et « quæcumque » talia opera Dei, quæ alibi quidem æternum, alibi vero tempus participant, id est, aliquid participant de proprietatibus æternorum, et aliquid de proprietatibus temporalium rerum: ista, inquam, inter æternitatem et tempus sunt media.
Deum autem et ut æternum et ut tempus laudare, id est, ipsum universorum Creatorem oportet « laudare » tam « ut » vere ac proprie solum « æternum », secundum perfectam æternitatis rationem, tam « ut tempus » per causam, et ut temporis totius et æterni causalem, et antiquum dierum, de quo in Psalmo:7 Et anni tui non deficient; et ut ante tempus, juxta illud:8 Priusquam montes fierent et formaretur terra et orbis, a sæculo et in sæculum tu es Deus;9 atque in libro Job: Numerus annorum ejus inæstimabilis; et plus quam tempus, id est supra tempus, et moventem spatia temporum et tempora, id est, distinguentem ac moderantem temporum vices, horas ac partes; et iterum ante æterna subsistentem, id est ante ævum ac æviternum, quantum et ante æternum est et plusquam æternum, et regnum ejus regnum omnium sæculorum. Ista exposita sunt. De regno autem ipsius infra duodecimo capitulo mentio erit.1011
TRANSLATIO MARSILII FICINI
TEMPUS jam admonet ut Deum multis laudatum nominibus, ut omnipotentem atque ut antiquum dierum celebremus. Omnipotens quidem dicitur, quoniam ipse sit omnitenens omnium sedes, omnia tota continens et complectens, et cuncta collocans et fundans atque constringens, universumque infractum in se ipsa perficiens. Hæc rursus ex se ipsa universa tanquam ex radice omnitenenti producit, et in se ipsam velut ad profundum omnitenens, cuncta reflectit continetque, et tanquam omnium firmamentum omnitenens, quæ continentur omnia una connexione interim omnia superante communit; neque sinit illa hæc se ipsa cadere, ne forte tanquam perfectissimo firmamento mota dispereant. Appellatur quin etiam summa illa Divinitas omnipotens, tanquam omnibus imperans, et propria sinceritate servata dominans gubernatis; rursus tanquam desiderabilis omnibus et amabilis, jugum annectens omnibus voluntarium, stimulosque dulces divini et omnitenentis insolubilisque erga bonitatem suam amoris incutiens.12 — Antiquus vero dierum Deus prædicatur, quoniam ipse sit ævum omnium atque tempus, et ante dies et ævum atque tempus. Tametsi tempus quoque et diem, opportunitatemque et ævum, qua ratione Deum decet, eum appellare licet, ut qui omni motu sit immutabilis penitus et immobilis, atque in eo ipso quod est semper moveri permaneat in se ipso; rursus tanquam ævi et temporis, dierum causa. Quamobrem et in sacris mysticarum visionum apparitionibus, antiquus novusque effingitur. Ubi antiquior quidem, priorem illum et a principio exsistentem significat; junior autem insenibilem præfert. Forte vero ambo nos docent Deum ab initio usque ad finem per cuncta procedere. Forte etiam, ut divinus noster in sacris institutor ait, ambo designant antiquitatem omnia præcedentem. Senior quidem priorem in tempore docet; junior autem principaliorem prioremve in numero profert, quandoquidem unitas ipsa et quæ circa unitatem sunt, numeris longius progressis principaliora antiquiorave sunt.
Operæ pretium est, ut arbitror, temporis quoque et ævi naturam ex sacris Litteris discere. Non solum enim æterna dicuntur illa quæ omnino absoluteque ingenita sunt reveraque sempiterna; sed etiam quæ incorruptibilia immortaliaque et immutabilia, eodemque modo se semper habentia:13 ut quum dicitur, Elevamini, portæ æternales;14 atque similia. Sæpe etiam antiquissima, æternitatis appellatione signantur. Nonnunquam vero totum nostri temporis ductum, sacræ Litteræ vocant ævum: quatenus etiam proprietas ævi est antiquum et immutabile atque secundum totum ipsum quod dicitur esse metiri. Tempus autem Scriptura in generatione corruptioneque et mutatione ponit, aliasque se aliter habens. Quamobrem nos quoque in hac vita tempore definitos, ævi quoque fore participes Theologia promittit, quando incorruptibile eodemque modo se semper habens attigerimus ævum. Interdum vero et temporale ævum Scriptura prædicat, et æternum tempus: etsi scimus apud eam magis accommodatiusque illa quidem quæ vere sunt, ævo; illa vero quæ in generatione versantur, tempore designari atque declarari. Quamobrem non simpliciter coæterna Deo, qui est ante ævum, censenda sunt quæ nominantur æterna: sed a sacratissimis Eloquiis nusquam discedentes, æterna et temporalia juxta cognatos suosque modos debemus accipere; media vero inter illa quæ vere sunt et ista quæ fluunt, cognitos suos quæcumque partim quidem æternitatis, partim vero temporis participia sunt. Deum vero et tanquam ævum et tanquam tempus laudare fas est, ut universi temporis ævique causam: item antiquum dierum, tanquam ante tempus et super tempus, permutantemque opportunitates tempestatesve et tempora; rursusque ante æternitates exsistentem, quoniam et ante ævum est et super ævum, regnumque ejus est regnum omnium sæculorum.15
PARAPHRASIS ABBATIS VERCELLENSIS
DEUS in Scripturis dicitur Antiquus dierum sedens.16 Omnipotens autem dicitur, eo quod ipse sit sessio omnia continens et circumiens et collocans et fundans et circumstringens, omnia firma in se ipso perficiens, et in se ipso tanquam ex radice omnitenente omnia producens, et omnia ad se ipsum tanquam plantationem omnitenentem convertens, et continens omnia sicut omnitenens omnium sessio, et firmans omnia contenta secundum unam continentiam omnia excedentem, et non dimittens ipse decidentia a se ipso, sicut ex essentia perfecta mota, penitus cadere et destrui. Dicitur autem Divinitas omnia tenens, et sola gubernatrix omnium, omnibus principans, et sicut exsistens omnibus media et desiderabilis et omnino interminabilis, et desuper immittens omnibus voluntarias leges, et dulces partus divini et omnipotentis et indissolubilis amoris bonitatis suæ. — Antiquus autem dierum dicitur Deus, eo quod ipse est ævum omnium, et ante tempus, et ante dies, et ante ævum et tempora. Dicitur etiam Deus, prout hoc eum decet, et tempus, et dies, et quarta pars anni, et ævum, sicut exsistens per omnem motum intransmutabilis et immobilis, et in eo quod semper movetur, manens tamen in se ipso, et sicut causa ævi et temporis et dierum. Unde in mysticis Dei apparitionibus, quandoque dicitur canus, quandoque novus. Canities autem ejus vel senectus, signat ipsum a principio exsistere; novitas autem vel juventus, signat ipsum non gravari vel deficere senectute. Senectutis vero vel juventutis conjunctio, signat ipsum a principio usque ad finem per omnia procedere, juxta illud: Attingens a fine usque ad finem fortiter, disponit omnia suaviter. Vel secundum S. Hierotheum, utrumque dictorum signat divinam principalitatem:17 senectus quidem, quasi primum in tempore; juventus vero, quasi primum in numero, scilicet monadem: quia sicut juventus est principium ætatis, ita unitas est principium numeri; et numeri qui sunt propinquiores unitati, sunt principaliores magis distantibus.
Consideranda autem est natura temporis et ævi ex testimoniis sacræ Scripturæ, in quibus æterna dicuntur non solum illa quæ penitus et simpliciter et per naturam ingenita sunt et æterna, sed etiam incorruptibilia et immortalia et invariabilia, et uniformiter exsistentia: ut quum dicitur angelis, Elevamini, portæ æternales; et alia similia. Quandoque etiam antiquissima, ævi nominatione designantur, ut est illud: Cogitavi dies antiquos, et annos æternos in mente habui.1819 Quandoque etiam tota temporis continentia secundum nos, ævum appellatur, secundum quod ævo proprium est antiquum esse vel invariabile vel totum totaliter metiri. Tempus autem dicitur, quod est in generatione et corruptione et variatione. Quandoque tamen aliter accipitur. Unde et Scriptura nos in hoc sæculo temporaliter terminatos, dicit participaturos ævo, quando consequemur incorruptibilitatem semper eodem modo se habentem. Quandoque etiam dicitur in Scripturis et ævum esse temporale, et tempus esse æternum (ut ad Romanos: Temporibus æternis taciti); quamvis in sacra Scriptura ostendatur ea quæ magis proprie sunt, ut mentes, esse in ævo; ea vero quæ in generatione, ut corpora, magis proprie dicantur esse in tempore. Non ergo simpliciter dicenda sunt esse coæterna Deo, qui est ante ævum, quæcumque in Scriptura dicuntur esse æterna, sed secundum prædictos modos intelligentiæ, quando aliqua creata dicuntur æterna.2021 Quasi vero media sunt quæ secundum aliquid participant ævo, secundum aliquid tempore. Deus autem laudandus est et sicut ævum et sicut tempus, tanquam causa omnis temporis et ævi; et Antiquus dierum, tanquam qui est ante tempus et super tempus, et varians quatuor partes anni et tempora; et rursus exsistens ante sæcula, in quantum ipse est ante ævum, et regnum ipsius regnum omnium sæculorum.22 Amen.
Footnotes
-
Ps. xxxii, 7, 9. ↩
-
1 Reg. xxviii, 12. ↩
-
Ps. lxxxv, 5. ↩
-
Ps. lxxvi, 6. ↩
-
Deut. xxxiii, 15. ↩
-
Baruch. III, 32. ↩
-
Ps. c1, 28. ↩
-
Ps. lxxxix, 2. ↩
-
Job xxxvi, 26. ↩
-
Ps. ci, 28. ↩
-
Ps. cXLIV, 13. ↩
-
Dan. vii, 9. ↩
-
Pr. xii, 7, 9. ↩
-
Ps. xxiii, 7, 9. ↩
-
Ps. cxliiv, 13. ↩
-
Dan. vii, 9. ↩
-
Sap. viii, 1. ↩
-
Ps. xxiii, 7, 9. ↩
-
Ps. lxxvi 6. ↩
-
Ps. cxliv, 13. ↩
-
Rom. xvi, 25. ↩
-
Pr. cxliiv. 13. ↩
Chapter 102 of 143