Capitulum 10
DE OMNIPOTENTE, ANTIQUO DIERUM: IN QUO ET DE ÆTERNO ET TEMPORE.
HORA autem est sermone multivocum Deum ut omnipotentem et ut antiquum dierum laudare. Hoc quidem enim dicitur, propter quod omnium ipse sit omnipotens ædificatio continens et ambiens tota, et collocans et fundans et constringens, et infirmum in se omne perficiens, et ex se ipso omnia sicut ex radice omnia tenenti ducens, et in se ipsam omnia velut in consultum omnipotentissimum convertens; et continens omnia, ut omnium ædificatio omnipotens, comprehensa omnia secundum unam superantem omnia continentiam muniens, et non sinens ea cadentia se ipsa, ut ex perfectissima refectione mutata, perire. Dicitur autem omnipotens Thearchia, et ut omnium potens, et pure ministrantibus præstans; et ut omnibus præcepit, amabilis est, immittens omnibus voluntarias copulationes, et dulces partus divini et omnipotentis et innumerabilis bonitatis ipsius amoris. — Dierum autem antiquus laudatur Deus, propter hoc quod omnium ipse sit et æternum et tempus, et ante dies, et ante æternum, et ante tempus. Et quidem tempus, et diem, et spatium temporis, et æternum, divinitus eum esse dicendum, ut exsistentem secundum omnem motum intransmutabilem et immobilem, et in semper movendo manentem ex se ipso, et ut æterni et temporis et dierum causalem. Proinde et in sacris mysticarum visionum theophaniis, et vetus et novus formatur: seniore quidem, antiquum et exsistentem a principio; juniore vero, non senescentem significante, clarissime a principio per omnia usque ad finem eum provenire docente. Aut ut divinus noster sacer perfector1 ait, utroque antiquitatem divinam declarante : seniore quidem, quod primum in tempore; juniore vero, quod secundum numerum est antiquius, habente, quoniam unitas et ea quæ sunt circa unitatem, in multum progredientium numerorum antiquior.
Oportet autem, ut arbitror, et temporis et æterni naturam ex Eloquiis scire.2 Et enim non quæ sunt omnino et absolute ingenita et vere æterna, ubique aiunt æterna, et incorruptibilia, et immortalia, et immobilia, et exsistentia similiter, et habentia se eodem modo : quomodo exsistentia dicta sunt portæ æternales, et similia. Sæpe autem et antiquissima, æterni cognominatione characterizant. Et totum iterum est quando secundum nos temporis statum, æternum appellant, quantum proprietas æterni est, antiquum et immutabile et universale esse metiendo. Tempus autem vocant, in generatione et corruptione et mutabilitate, et aliud aliter habens. Proinde et nos hic secundum tempus terminatos, æterni participationem Theologia dicit, quum incorruptibile et semper sic sic se habens æternum intelligemus. Eloquiis vero est quando et in temporibus æternum glorificatur, et tempus æternum : etsi magis in ipsis quidem et potentius exsistentia ævo, et quæ in generatione sunt, tempore dicta et declarata sunt. Oportet itaque non simpliciter coæterna Deo, qui est ante æternum, æstimari quæ æterna dicta sunt : pretiosissima autem Eloquia inconversibilia sequentes, æterna quidem et temporalia, secundum cognitos ipsos ad obaudiendum modos; media vero, exsistentium et factorum quæcumque alibi quidem æternum, alibi vero tempus participant; Deum autem et ut æternum et ut tempus laudare, et ut temporis totius et æterni causalem, et antiquum dierum, et ut ante tempus, et plus quam tempus, et moventem spatia temporum et tempora; et iterum ante æterna subsistentem, quantum et ante æternum est et plusquam æternum, et regnum ejus regnum omnium sæculorum.3
Footnotes
Chapter 100 of 143