Articulus 98
ELUCIDATIO PARTIS PRIMÆ HUJUS CAPITULI DUODECIMI : QUID SIT PER SE SANCTITAS, REGNUM, DOMINATIO, DEITAS; ET QUALITER DEO ATTRIBUANTUR.
HIC ad particulariora quædam nomina Dei descenditur.
Sed quoniam quidem de his quæcumque dicere oportebat, competentem acceperunt (ut arbitror) finem, id est, ex quo de præinductis Dei nominibus congruenter satis tractatum est, ita quod ea quæ oportuit in hoc libro secundo de eis dici, jam expedita sunt, laudandus est nobis magnivocus, id est, Deus magnorum nominum a « nobis » modo « laudandus est », ut Sanctus Sanctorum :1 qui ita vocatur apud Danielem, quo scriptum est, Ungatur Sanctus Sanctorum;2 et Rex regnantium, et regnans in sæcula et super sæcula, id est in perpetuum :3 unde in Isaia, Michæa, Zacharia, et alibi, multa leguntur;45 et adhuc ut Dominus dominorum, et Deus deorum.6 De quo in Apocalypsi dicitur : Agnus Dominus dominorum est et Rex regum ; et, Habet in vestimento et in femore suo scriptum, Rex regum et Dominus dominantium. Et Josue ait :78 Deus vester, Deus deorum est.
Et primum quidem dicendum, quid per se ipsam sanctitatem esse arbitramur, quid regnum, quid dominationem, quid divinitatem, et quid volunt declarare Eloquia duplicatione, id est geminatione, nominum horum.9
Sanctitas ergo est, quantum secundum nos dicendum, id est, secundum quod a nobis dicendum videtur, omni inquinatione libera et perfectissima et incontaminatissima puritas.10 Istud increatæ sanctitati convenit absolute, quæ sola est perfectissima, loquendo simpliciter. Deinde per imitationem convenit sanctitati Beatorum, qui comparatione viatorum, sunt sanctitatis multum perfectæ in genere suo, et quæ nusquam ulla culpa respersa est, imo nec veniali. Potest quoque aliqualiter sanctitati viatorum competere, in quibus sanctitas est virtutum perfectio, immunitas ab omni mortali, actio virtuosa undequaque, id est ex omni parte perfecta.
Regnum autem est omnis finis et ornatus et legis et ordinis distributio. Hoc de regnatione activa Regis summi, qui Deus est, potissime verificatur. Ejus enim regnatio « est distributio omnis » et perfecti « finis » atque salutis, ad quem finem ordinatur seu tendit regnatio ejus, « et ornatus », id est decoris, præsertim interioris, ac honestatis, « et legis », id est, congeriei præceptorum, « et ordinis », id est decentis ac debitæ ordinationis. Ceteris autem regnantibus per analogiam aliquam congruere potest ista descriptio, ita quod cujuslibet regnantis est collectioni toti sibi commissæ præfigere finem, ad decorem virtutum inducere, jussionem proponere, ad ordinatam conversationem hortari, exstirpareque vitia et excessus corrigere.
Dominatus vero, non subditorum excellentia tantum, id est, dominatio activa non solum est præeminentia præsidentis super subjectos, sed et omnis et bonorum et optimorum perfectissima et omnimoda possessio, et vera et immutabilis firmitas. Hoc soli increato dominio convenire censetur, in quo dumtaxat consistit « omnimoda bonorum et optimorum possessio, et immutabilis firmitas ». Hinc Deo proprium est dominari, et Dominum appellari, juxta illud Psalmi : Dominus nomen illi.11
Dominus ergo quo major, eo melior esse debet, et firmus ac stabilis in omni prudentia et virtute, quemadmodum et de judice Philosophus ait, quod debet esse quasi lex viva et animata justitia, ut nunquam declinet a veritate et æquitate. Propter quod et dominatus, a domino et dominale et dominari. Hoc aliæ translationes clarius expresserunt, dicendo: Idcirco Græco vocabulo ab auctoritate et proprietate et dominatione deducitur; et alia: Unde ab eo quod est divinum facere, dicitur dominatio, et dominus, et dominans.
Deitas vero, omnia considerans providentia et bonitate perfecta, id est, « deitas » dicitur quasi intuens universa provisione et virtute completa. Hinc providere et causare, sunt proprietates divinæ. Unde subjungitur: et omnia circumspiciens et continens, et a se ipsa replens et superans omnia providentia sua fruentia, id est, omnia corda quæ fruuntur seu sustentantur provisione Dei excedentis in opulentia, potestate ac magnificentia. Hinc Damascenus nono primi libri ait capitulo: Nomen Θεός, id est Deus, dicitur vel ab eo quod est θεόν, id est currere, vel curare aut fovere universa; vel ab ζεόν, quod est ardere, quoniam ipse consumit malitiam; vel a θεϊσθει, quoniam omnia contemplatur et inspicit.
Hæc ergo in supereminente omnibus causa absolute laudanda sunt.12 Et addendum: ipsa supereminens est sanctitas, id est, hoc est adjiciendum, quod « ipsa est sanctitas » superexcellens, et dominatus et regnum, sicut expositum est, et superincumbens simplicissima deitas, id est, deitas vera, quæ est unitas simplicissima, omnibus est intenta.
Etenim ex ipsa in uno et cumulate nascitur, id est, ipsa « in uno » suo simplicissimo esse, bonum includit et quasi collective complectitur, atque ab ea oritur, et distribuitur omnis clara diligentia totius sinceræ puritatis, id est seriositas vera circa habendam seu conservandam vel perficiendam mentis munditiam. Etenim beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.13 In Proverbiis quoque dicitur: Qui diligit cordis munditiam, amicum habebit regem.14 Apostolus item ad Hebræos: Pacem (inquit) sequimini cum omnibus et sanctimoniam, sine qua nemo videbit Deum.15
Omnis exsistentium ordinatio et dispositio. Ab ipso enim est omne bonum, præcipue in rationali creatura, in qua potissime Dei donum est, quod omnia peragat ordinate, dicente Apostolo, Omnia honeste et secundum ordinem fiant in vobis;16 inconvenientiam et inæqualitatem et immensurabilitatem exterminans, id est, ab electis exstirpans « inæqualitatem » justitiæ contrariantem, incongruentiam morum, « et immensurabilitatem », id est improportionem unius ad alterum, ut unusquisque studeat se alteri conformare in bonis, nec singularis exsistat, juxta illud Apostoli: Ne ponatis offendiculum fratri vel scandalum;17 et rursus: Unusquisque (inquit) proximo suo placeat in bonum ad ædificationem.18 Et in bene ordinatam similitudinem et rectitudinem resplendens et circumducens participare se digne facta, id est, corda « digne » parata ipse « circumducens in similitudinem », id est conformitatem, « bene ordinatam, et » in « rectitudinem » æquitatis:19 qui habitare facit unius moris in domo.20 Contra quod dicitur de quibusdam a Juda apostolo: Hi sunt qui segregant se ipsos, animales, spiritum non habentes.
C
Omnis perfectio, et omnium bonorum omnimoda possessio; omnis optima contemplatio et continuatio eorum quæ provisa sunt, se ipsam divinitus addens ad deificationem desiderantium: id est, is qui superexcellenter et essentialiter ac simplicissime est « omnis » et tota « perfectio, et omnium bonorum » possessor et « possessio » ipsa omni modo plenissima; contemplator summus et « contemplatio optima », continuator et causa continuationis et connexionis eorum quæ providit et præordinavit, « se ipsam » est
« addens », id est, gratiose præbens et exhibens præsentem et succurrentem, « ad deificationem desiderantium », id est ad assimilandum eos Deo piissime qui ipsi uniri, placere reverenterque obsequi ex corde affectant. Unde in libro Job asseritur: Si direxerit homo cor suum ad Deum, spiritum illius et flatum ad se trahet.21
Footnotes
-
Cf. p. 9 A. ↩
-
Dan. ix, 24. ↩
-
Is. ix, 7; ↩
-
Zach. ix, 9. ↩
-
Mich. v, 2; ↩
-
*et adhuc; et ut ↩
-
Mich. xix, 16. ↩
-
Josue u, 11. ↩
-
Apoc. xvii, 14. ↩
-
* igitur ↩
-
P. lxxvii, 5. ↩
-
* igitur ↩
-
Matth. v, 8. ↩
-
Prov. xxii, 11. ↩
-
Hebr. xii, 14. ↩
-
1 Cor. xiv, 40. ↩
-
Rom. xiv, 13. ↩
-
1 Cor. xv, 2. ↩
-
Ibid. xv, 2. ↩
-
Ps. lxvii, 7. ↩
-
Job xxxiv, 14. ↩
Chapter 111 of 143