Skip to the text

Capitulum 12

DE SANCTO SANCTORUM, REGE REGUM, DOMINO DOMINORUM, DEO DEORUM.

SED quoniam quidem de his quæcumque dicere oportebat, competentem acceperunt (ut arbitror) finem, laudandus est nobis magnivocus ut Sanctus Sanctorum, et Rex regnantium, et regnans in sæcula et super sæcula et adhuc, et ut Dominus dominorum, et Deus deorum. Et primum quidem dicendum, quid per se ipsam sanctitatem esse arbitramur, quid regnum, quid dominationem, quid divinitatem, et quid volunt declarare Eloquia duplicatione nominum. Sanctitas igitur est, quantum secundum nos dicendum, omni inquinatione libera et perfectissima et incontaminatissima puritas. Regnum autem est omnis finis et ornatus et legis et ordinis distributio; dominatus vero, non subditorum excellentia tantum, sed et omnis et bonorum et optimorum perfectissima et omnimoda possessio, et vera et immutabilis firmitas (propter quod et dominatus, a domino et dominale et dominari); deitas vero, omnia considerans providentia et bonitate perfecta, et omnia circumspiciens et continens, et a se ipsa replens et superans omnia providentia sua fruentia. Hæc igitur in supereminente omnibus causa absolute laudanda sunt. Et addendum: ipsa supereminens est sanctitas et dominatus et regnum, et superincumbens simplicissima deitas. Etenim ex ipsa in uno et cumulate nascitur et distribuitur omnis clara diligentia totius sinceræ puritatis; omnis exsistentium ordinatio et dispositio, inconvenientiam et inæqualitatem et immensurabilitatem exterminans, et in bene ordinatam similitudinem et rectitudinem resplendens et circumducens participare se digne facta; omnis perfectio, et omnium bonorum omnimoda possessio; omnis optima contemplatio et continuatio eorum quæ provisa sunt, se ipsam divinitus addens ad deificationem desiderantium.

Quoniam vero superplenitudo omnium est omnium causalis, secundum unam omnia superantem excellentiam, Sanctus Sanctorum laudatur, et cetera, secundum supermanantem causam et exaltatam supereminentiam. Tanquam si quis dixerit: Quantum superant non existentibus exsistentia sancta, divina, dominantia, regalia; et ipsa participantia, ipsæ per se participationes: tantum supercollocatur omnibus exsistentibus qui est super omnia exsistentia, omnium participantium et participationum non participans causalis. Sanctos autem et reges et dominos et deos vocant Eloquia ipsas in singulis principaliores dispositiones, per quas secundæ ex Dei donis accipientes, illarum distributionis simplicitatem circa suas differentias multiplicant: quarum præstantes varietatem provide et deiformiter ad unitatem ipsam quæ est earum congregant.

Chapter 110 of 143