Capitulum 1
QUÆ SERMONIS INTENTIO, ET QUÆ DE DIVINIS NOMINIBUS TRADITIO.
COMPRESBYTERO Timotheo, Dionysius presbyter salutem. — Nunc autem, o beate, post theologicas hypotyposes, ad divinorum nominum reserationem sicut est possibile transibo. Esto autem et nunc a nobis Eloquiorum lex prædefinita, veritatem de Deo dictorum nos asseverare, non in persuasibilibus humanæ sapientiæ verbis, sed in demonstratione a Spiritu motæ theologorum virtutis1, secundum quam ineffabilibus et ignotis ineffabiliter et ignote conjungimur, secundum meliorem nostræ rationabilis et intellectualis virtutis et operationis unitionem.
Igitur universaliter non est audendum dicere aliquid nec etiam cogitare de supersubstantiali et occulta Deitate, præter ea quæ divinitus nobis ex sanctis Eloquiis sunt expressa. Nam supersubstantialem scientiam ignorantiæ supersubstantialitatis quæ est super rationem et intellectum et substantiam ipsam, ipsi attribuere convenit: tantum ad superius respicientes, quantum thearchicorum Eloquiorum radius se ipsum immittit ad splendores superiores; et simus circa divina temperantia et sanctitate constricti. Etenim si aliquid convenit omnisapienti et verissimæ Theologiæ credere, secundum proportionem uniuscujusque mentium revelantur divina et inspiciuntur, thearchica bonitate, in salutari justitia, a mensuratis immensurationem sicut incomprehensibilem, ut decet Deum, segregante. Sicut enim incomprehensibilia et incontemplabilia sunt a sensibilibus intelligibilia; et his quæ in compositione sunt et figura, simplicia et infigurabilia; et formatis secundum corporum figuras, incorporalium intangibilis et infigurabilis formæ carentia: secundum eamdem veritatis rationem, superponitur substantiis quæ est supersubstantialis, et mentibus quæ est super mentem unitas; et omnibus deliberationibus est indeliberabile, quod est super deliberationem; et ineffabile verbo omni, quod est super verbum bonum, unitas unificans universam unitatem, et supersubstantialis substantia, et intellectus non intelligibilis, et verbum non dicibile, et irrationabilitas, et non intelligibilitas, et innominabilitas, secundum nihil exsistentium exsistens; et causa quidem essendi omnibus, ipsum autem non exsistens, sicut super omnem substantiam, et sicut ipsum de se ipso proprie et scienter enuntiet. De hac igitur, sicut dictum est, supersubstantiali et occulta Deitate, non est audendum dicere neque cogitare aliquid, præter illa quæ divinitus nobis ex sanctis Eloquiis sunt expressa. — Etenim sicut ipsa de se ipsa in Eloquiis (ut decet bonam) tradidit, ipsius quidem quidquid est scientia et contemplatio, omnibus est invia exsistentibus, sicut ab omnibus supersubstantialiter segregata. Et multos theologorum invenies non solum sicut invisibilem ipsam et incomprehensibilem laudavisse, sed et inscrutabilem simul et non investigabilem, sicut non exsistente vestigio ullo eorum qui ad occultam ipsius infinitatem transierunt.
Non tamen incommunicabile est universaliter bonum ulli exsistentium; sed in se ipso singulariter supersubstantialem collocans radium, uniuscujusque exsistentium proportionalibus illuminationibus benigne superapparet, et ad possibilem ipsius contemplationem et communionem et assimilationem extendit sanctas mentes: quæ ipsi sicut est fas et ut decet sanctos, se immittunt, et neque ad superius quam convenienter data Dei apparitione, superbe præsumunt, neque ad inferius ex subjectione ad pejus, prolabuntur; sed firme et indeclinabiliter, ad radium ipsius supersplendentem extenduntur, et commensurato amore convenientium illuminationum, cum reverentia sancta, et caste, et sancte, altius elevantur.
Has sequentes thearchicas leges, quæ et totos gubernant supercœlestium ordinum et substantiarum sanctos ornatus, quod quidem est super mentem et substantiam Thearchiæ occultum, inscrutabilibus et sanctis mentis reverentiis, indicibilia autem, casto silentio venerantes, ad illucentes nobis in sanctis Eloquiis splendores extendimur, et ab ipsis illuminamur ad thearchicos hymnos, ab ipsis supermundane illuminati, et ad sanctas hymnorum enuntiationes figurati et ad videndum per ipsos commensurate data nobis thearchica lumina, et laudandum principium universæ sanctæ luminis apparitionis, quod donat bonum, sicut ipsum de se ipso in sanctis Eloquiis tradidit: sicut quod omnium est causa, et principium, et substantia, et vita; et decidentium ab ipso, revocatioque et resurrectio; eorum autem quæ ad deiformis corruptivum prolapsa sunt, revocatio et reformatio; eorum autem quæ secundum quamdam commotionem immundam moventur, collocatio sancta, et stantium firmatio; et ad ipsum sursumactorum suscitativa manuductio; et eorum quæ illuminantur, illuminatio; et eorum quæ perficiuntur, perfectionis principatus; et eorum quæ deificantur, Thearchia; et eorum quæ simplificantur, simplicitas; et eorum quæ uniuntur, unitas; principii universi supersubstantialiter superprincipale principium; et occulti, secundum quod est conveniens, bona traditio: et ut simpliciter dicatur, viventium vita, exsistentium substantia, omnis vitæ et substantiæ principium et causa, propter bonitatem ipsius, quæ et deducit ad esse exsistentia, et continet.
Hæc autem a divinis Eloquiis memoramus; et ut sic dicatur, omnem sanctum theologorum hymnum invenies ad bonos Thearchiæ processus manifestative et laudative Dei nominationes dividentem. Unde in omni fere theologico negotio, Thearchiam videmus sancte laudatam: sicut monadem quidem et unitatem, propter simplicitatem et unitatem supernaturalis impertibilitatis, ex qua ut unifica virtute unimur, et divisibilibus nostris alternitatibus supermundane conclusis, ad deiformem monadem congregamur et Dei imitativam unitionem; sicut trinitatem autem, propter trium personarum supersubstantialis fecunditatis manifestationem, ex qua omnis paternitas in cœlo et in terra est et nominatur; sicut causam autem exsistentium, quoniam omnia ad esse deducta sunt propter ipsius substantificam bonitatem; sapientem autem et pulchram, quoniam exsistentia omnia propriam naturam incorruptam servantia, omni harmonia divina et sancto decore sunt plena; benignam autem differenter, quoniam nostris ad veritatem totaliter in una ipsius natura personarum communicavit, revocans ad se ipsam et reponens humanam extremitatem, ex qua ineffabiliter simplex Jesus compositus est, et præsentationem temporalem accepit æternus, et intra nostram factus est naturam qui omnem ordinem secundum omnem naturam supersubstantialiter excedit, cum intransmutabili et inconfusa propriorum collocatione: et quæcumque alia deifica lumina, juxta consequentiam divinorum Eloquiorum, nostrorum ducum occulta traditio manifestative nobis donavit.
Hæc et nos docti sumus, nunc quidem juxta proportionem nostram per sancta velamina Eloquiorum et hierarchicarum traditionum, benignitate sensibilibus intelligibilia et exsistentibus supersubstantialia circumvelante, et formas et figuras informabilibus et non figurabilibus circumponente, et supernaturalem et infigurabilem simplicitatem, varietate divisibilium signorum et multiplicante et componente. Tunc autem, quando incorruptibiles et immortales erimus, et christiformem et beatissimum consequemur finem; semper cum Domino (secundum Eloquium) erimus: visibili quidem ipsius Dei apparitione in castissimis contemplationibus adimpleti, manifestissimis circa nos splendoribus refulgente, sicut circa discipulos in illa divinissima transformatione; intelligibili autem luminis datione ipsius, impassibili et immateriali mente participantes, et super mentem unitione, ignotis et beatis immissionibus superclarorum radiorum, in diviniori imitatione supercœlestium mentium. Nam æquales angelis erimus, ut veritas dicit Eloquiorum, et filii Dei, resurrectionis filii exsistentes. Nunc autem, sicut nobis est possibile, propriis quidem ad divina signis utimur, et ex ipsis rursus ad simplicem et unitam intelligibilium miraculorum veritatem proportionaliter extendimur; et post omnem secundum nos deiformium unitionem sedantes nostras intellectuales operationes, ad supersubstantialem radium, secundum quod fas est, nos immittimus: in quo omnes fines omnium cognitionum superineffabiliter præexstiterunt; quem neque cogitare possibile est, neque dicere, neque totaliter aliquo modo contemplari, propter hoc quod ab omnibus ipse est segregatus et superignotus, et omnium quidem substantialium cognitionum et virtutum terminationes, simul et omnes supersubstantialiter in se ipso præaccepit, et super omnes cœlestes mentes incomprehensibili virtute est collocatus. Si enim cognitiones omnes exsistentium sunt, et si exsistentia finem habent; qui est super omnem substantiam, et ab omni cognitione est segregatus.
Et quidem si melior est omni sermone et omni cognitione, et super mentem universaliter et substantiam collocatur (omnium quidem exsistens circumapprehensivus, et comprehensivus, et præapprehensivus, omnibus autem ipse universaliter est incomprehensibilis); et neque sensus ejus est, neque phantasia, neque opinio, neque nomen, neque sermo, neque tactus, neque scientia: quomodo de divinis nominibus a nobis tractabitur sermo, invocabili et supernominabili, supersubstantiali Deitate demonstrata? Sed quod diximus quando theologicas hypotyposes exposuimus, unum, ignotum, supersubstantiale, ipsum bonum, quod est, trinam unitatem dico, quæ est simul Deus et simul bonum, neque dicere neque cogitare est possibile. Sed et sanctarum virtutum angelis convenientes unitiones, quas sive immissiones sive susceptiones oportet dicere superignotæ et superpræclaræ bonitatis, ineffabiles sunt et ignotæ, et solis ipsis inerunt (qui super angelicam cognitionem digni habiti sunt ipsis) angelis. Istis deiformes ad angelorum imitationem, sicut est possibile unitæ mentes, quoniam secundum omnis intellectualis operationis quietem, talis fit deificatarum mentium ad supremum lumen unitio, laudant ipsum proprie maxime per ablationem a cunctis exsistentibus: hoc vere et supernaturaliter illuminatione docti ex beatissima ad ipsum unitione, quod omnium quidem exsistentium est causa, ipsum autem nihil, ut ab omnibus substantialiter segregatum. Igitur supersubstantialitatem quidem thearchicam, quodcumque est superbonitatis superessentia, neque ut rationem, aut virtutem, neque sicut mentem, aut vitam, aut substantiam, laudare possibile nulli eorum quotcumque sunt veritatis amatores quæ est super omnem veritatem;23 sed sicut ab omni habitu, motu, vita, phantasia, opinione, nomine, verbo, deliberatione, intellectu, substantia, statione, collocatione, unitione, fine, infinitate, universis quæcumque exsistentia sunt, excellenter segregatam. — Quoniam autem sicut bonitatis essentia, per ipsum esse omnium est exsistentium causa, boni principem Thearchiæ providentiam ex omnibus causatis laudare convenit: quoniam et circa ipsam omnia, et ipsius causa, et ipsa est ante omnia, et omnia in ipsa constiterunt, et esse hanc, est totorum deductio et substantia. Et omnia ipsam desiderant: intellectualia quidem et rationalia, cognitive; istis autem subjecta, sensibiliter; et alia, secundum vivificum motum, aut substantialem et habitudinariam aptitudinem.
Hoc igitur scientes theologi, et sicut innominabilem ipsam laudant, et ex omni nomine. Innominabilem quidem, sicut quando dicunt Thearchiam ipsam in una mysticarum visionum Dei apparitionis significativæ, increpare eum qui dixit: Quod est nomen tuum? Et sicut ab omni cognitione ex Dei nominatione ipsum abigentem, dicere: Et quare interrogas nomen meum? et hoc est mirabile. Numquid autem non hoc vere est mirabile nomen, quod est super omne nomen, quod est innominabile, quod est collocatum super omne nomen quod nominatur sive in sæculo isto sive in futuro? Multorum autem nominum: sicut quando ipsam rursus inducunt dicentem, Ego sum qui sum, vita, lumen, Deus, veritas; et quando ipsi periti Deitatis, omnium causam multis nominibus ex multis causatis laudant: sicut bonum, sicut pulchrum, sicut sapientem, sicut diligibilem, sicut Deum deorum, sicut Dominum dominorum, sicut Sanctum Sanctorum, sicut æternum, sicut exsistentem, et sicut sæculorum causam; sicut vitæ largitorem, sicut sapientiam, sicut mentem, sicut rationem, sicut cognitorem, sicut præhabentem omnes thesauros universæ cognitionis, sicut virtutem, sicut potentem, sicut Regem regnantium, sicut Veterem dierum, sicut sine senectute et invariabilem, sicut salvationem, sicut justitiam, sicut sanctificationem, sicut liberationem, sicut in magnitudine cuncta excedentem, sicut in aura subtili. Et quidem et in mentibus ipsum esse dicunt, et in animabus, et in corporibus, et in cœlo, et in terra, et simul in eodem eumdem; mundanum, circumundanum, supermundanum, supercœlestem, supersubstantialem, solem, astrum, ignem, aquam, spiritum, rorem, nubem, ipsum lapidem et petram; omnia exsistentia, et nihil exsistentium.
Ita igitur omnium causæ, et super omnia exsistenti, et innominabile conveniet, et omnia exsistentium nomina, ut diligenter sit totorum regnum, et circa ipsam sint omnia, et ab ipsa sicut causa, sicut principio, sicut fine segregata, et ipsa, secundum Eloquium, sit omnia in omnibus. Et vere laudatur omnium substantia principalis, et perfectiva, et contentiva, custodia, et cibus, et ad ipsum conversiva: et hæc unitive, et communicabiliter segregate. Non enim continentiæ, aut vitæ, aut perfectionis solum causa est, ut a sola hac aut alia providentia bonitas quæ est super nomen nominetur; sed omnia simpliciter et incircumfinite in se ipsa exsistentia præaccepit perfectissimis unius et ejusdem et omnium causæ providentiæ bonitatibus, et ex exsistentibus universis convenienter laudatur et nominatur.
Et quidem non istas solas theologi Dei nominationes commendant a perfectis aut particularibus providentiis aut provisis: sed est quando a quibusdam apparitionibus divinis, in sanctis templis aut alibi magistros aut Prophetas illuminantibus, secundum alias et alias et causas et virtutes, nominant supersplendentem et supernominabilem bonitatem; et formas ipsi et figuras humanas, aut igneas, aut electrinas circumpo-
Julic. xii, 17.
Dud. 18.
Philipp. 9.
Ephes. 1, 21.
Eud. 10, 14; Joana. xiv, 6; vii, 12; Gen. xiv, 12.
1 Car. xv, 28.
1 Car. xv, 28. nunt; et oculos ipsius, et aures, et cincinnos, et vultus, et manus, et spinas, et alas, et brachia, et dorsa, et pedes laudant; et coronas, et thronos, et calices, et crateres ipsi, et alia quædam mystica circumponunt. De quibus in Symbolica contemplatione secundum virtutem dicemus. Nunc autem quæcumque sunt præsentis negotii ex Eloquiis congregantes, et sicut quodam canone dictis utentes, et ad ipsa inspicientes, ad reserationem intelligibilium Dei nominationum procedamus. Et quod semper secundum omnem Theologiam, hierarchica lex inducit, Dei inspectiva deliberatione inspiciamus, ut proprie dicantur, quibus Deus appareat contemplationes. Et aures sanctas sanctarum Dei nominationum reserationibus apponamus, in sanctis sancta, secundum divinam traditionem, collocantes, et ipsa ab indoctorum risibus et delusionibus auferentes, magis autem ipsos illos, si totaliter sunt tales quidam homines, ab impugnatione Dei in hoc liberantes.4 Igitur tibi quidem hæc custodire utile, o pulcher Timothee, secundum sanctissimam memorationem, et neque dicibilia neque exportabilia divina ad indoctos facere. Mihi autem det Deus, ut decet Deum laudare invocabilis et innominabilis Deitatis deificas multas nominationes, et non auferat verbum veritatis ab ore meo.
Footnotes
Chapter 118 of 143