Articulus 103
EPILOGI SIVE CONCLUSIONIS HUJUS LIBRI EXPOSITIO.
HAS nos intellectuales divinas nominationes concordantes, quantum licet, replicavimus, id est, intelligibilia hæc nomina Deo proprie et positive convenientia, repetivimus ex Scripturis, ac declaravimus cum humilitate ac reverentia, prout licuit nobis, concordando Scripturis; non solum eorum diligentia deficientes, id est, a condigna vigilantia cordis in horum descriptione habenda succumbentes; hoc enim vere et angeli dixerint, id est, « angeli » possent « hoc vere » fateri, quod insufficientes sint ad plenam honorificentiam atque præconium Dei; neque juxta angelos ex eorum hymnodia, id est, laudatio angelorum juxta eorum facultatem, non esset idonea ad hoc ipsum; et novissimis enim relinquuntur potentissimi apud nos theologorum, id est, maximi « theologorum » nostrorum deficiunt a « novissimis » angelorum pro statu vitæ præsentis, secundum quod Christus de beatissimo dixit Baptista:1 Qui minor est in regno cœlorum, major est illo.
Neque quidem eorum theologorum, neque eorum philosophantium aut consequentium, sed et ipsa similiter laude nobis ordinatorum novissime et subjecte: id est, non solum deficimus a « laude », id est condigna laudatione, « theologorum » illorum potentissimorum, puta Apostolorum, neque solum laude « philosophantium eorum », id est discipulorum eorumdem, qui erant apostolici viri, et circa philosophiam, id est sapientiam ac scripturas Apostolorum, versabantur intente; « sed » etiam deficimus a laude condiscipulorum nostrorum, quibus sumus coordinati quantum ad ecclesiastica officia pontificalia, « novissime et subjecte », quia impares sumus illis quantum ad merita et Spiritus Sancti dona. Ex quibus verbis patet hujus magni ac divini Dionysii profunda humilitas, quæ et ex verbis innotescit sequentibus.
Itaque si recte quidem se habent quæ dicta sunt, et quantum juxta nos est, id est juxta vires nostras, vere tetigimus virtutem Dei, id est omnipotentiam et virtuosa nomina ejus, voce replicationis, id est resumendo et elucidando dicta ab aliis; in omnium bonorum causalem actus referendus, id est, Deo omnium causæ bonorum adscribendum est opus hoc. Causalem, inquam, donantem primo se dicere, id est, qui gratiam dedit ipsum in primis nominare, deinde benedicere, id est laudare et grates ei referre, adscribendo ei hoc donum, imo et omne bonum.
Et si quid similium virtutum prætermissum est, id est, si quas laudes et virtutes Dei prætactis æquipollentes omisimus hic, et illud nos secundum easdem artes ad obaudiendum deprecamur, id est, petimus id suppleri a te, et laudes ejus describi secundum artem et formam secundum quas descriptæ sunt laudes divinorum nominum præfatorum.
Si autem hæc aut non recte aut imperfecte habent se, id est, si prolata sunt non vere neque perfecte, et veritate aut universaliter aut particulariter aberravimus, id est, si in toto aut parte a « veritate » recessimus; tuæ sit humanitatis corrigere non voluntarie ignorantem, id est non crasse vel ex contemptu, et tradere verbo, id est scribere mihi, discere deprecanti, id est oranti informationem accipere, et suffragari non sufficientem virtutem habenti, id est auxiliari mihi « non habenti virtutem » mihi « sufficientem », et sanare nolentem ægrotare, id est curare me nolentem errore aut vitio infirmari; et quædam quidem a se ipso, quædam vero ab aliis invenientem, id est, me qui aliqua præhabitorum reperi ex me, « quædam » autem « ab aliis » cepi: verumtamen non ex me quidquam inveni quasi ex prima et principali virtute aut causa, sed principaliter adjutorio Dei: propter quod subditur, omnia vero ex Deo accipientem (dicente Apostolo: Quid habes quod non accepisti?), et in vos tranferre, id est, ad hoc ut transfundam ea in confratres et proximos: juxta illud Archiapostoli, Unusquisque sicut accepit gratiam, in alterutrum illam administrantes.
Numquid affliges amicum virum benefaciendo? id est, noli affligere me tuum amicum, beneficia subtrahendo, differendo aut minuendo. Hinc alia habet translatio: Ne pigriteris amico benefaciens; alia quoque: Neque pigeat amicum fovere beneficio. Unde in Proverbiis legitur: Ne dicas amico tuo, Vade et revertere, cras bene dabo tibi, quum statim possis dare; itemque: Noli prohibere benefacere eum qui potest; si vales, et ipse benefac.
Vides enim quia et nos nihil traditorum nobis hierarchicorum verborum in nosmetipsos contraximus, id est, nihil ex scientia et instructionibus ad hierarchias ac hierarchas pertinentibus nobis collatis, reservavimus cupide nobis ipsis; sed sollicitos nos, et nobis et aliis divinis viris tradidimus et trademus, id est « sollicitos » cernis « nos » ad communicandum hæc proximis, « et nobis » et vobis ista « tradidimus et trademus », tam scriptis quam verbis, quum S. Gabriel dixerit Danieli: Qui docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti; et qui ad justitiam erudiunt multos, quasi stellæ in perpetuas æternitates.2 Salomon etiam: Deriventur (inquit) fontes tui foras, et in plateis aquas tuas divide.3 Ad quam eruditionem fervide suscipiendam monet Sapiens in Ecclesiastico: Congregate vos in domum disciplinæ, indocti, comparate vobis sine argento sapientiam, et collum vestrum subjicite jugo ejus.4
Si sic nos dicere idonei, id est, dummodo « nos » simus « idonei sic » doctrinaliter aliis loqui: juxta illud Apostoli, Hæc commenda fidelibus fratribus qui idonei erunt et alios docere;5 et quibus dicuntur, audire, id est, si illi « quibus » loquimur, idonei sint « audire » et intelligere verba nostra. Sapientiam namque et doctrinam stulti despiciunt, ut in Proverbiis habetur.6 Propterea in Ecclesiastico dicitur: Ubi non est auditus, non effundas sermonem; et ad Hebræos: Grandis nobis sermo et ininterpretabilis ad loquendum, quia imbecilles facti estis ad audiendum.7
In nulla traditione injuriam facientes, id est, tam fideliter hæc docebimus alios, quod in ipsa doctrinali traditione nulli injuriabimur subtrahendo beneficium instructionis: sicut in tertia sua epistola ait S. Joannes, Fideliter agis quidquid agis in proximos, si non forsitan ad intelligentiam aut expositionem eorum infirmemur, id est, dummodo etiam nos ipsi non efficiamur tardi et segnes « ad intelligentiam » divinorum, et ad explicandum et explanandum hæc aliis.
Sed hæc quidem, peto, Deo amicum habeat et dicat. Hoc alia littera clarius et quasi expositorie exprimit, dicens: Sed hæc quidem, qualiter Deo erit amicum (id est acceptum), et habeantur et dicantur. Sic et Plato in primo ait Timæi: Sit meis precibus comprehensum ut ea dicantur potissime quæ placent Deo. Et Vas electionis ad Colossenses: Sermo (ait) vester semper in gratia sale sit conditus, ut stetis perfecti et pleni in omni voluntate Dei.8
Et sit nunc hic intellectis divinis vocabulis secundum nos, finis, id est, « hic » terminetur iste tractatus de « vocabulis divinis », id est de divinis nominibus « intellectis secundum nos », id est expositis et elucidatis a nobis; quoniam symbolicam theologiam, duce Deo, trans91011121314 cendemus, id est, ad illam pertractandam, his transcensis et expeditis, procedemus : quem librum, ut dictum est sæpius, non habemus.
Ideo nunc ad expositionem quarti libri beatissimi principis theologorum, sacratissimi et ferventissimi Dionysii, proficiscor, inter nomina electorum cupiens contineri in libro vitæ ab eo cujus sancta ac præclarissima nomina in hoc libro, prout ipse donavit, exposita sunt. Ad laudem et gloriam ipsius plane omnipotentis, qui est super omnia Deus sublimis et benedictus. Amen.
TRANSLATIO MARSILII FICINI
HÆC de his dicta sufficiant. Reliquum est, si videtur, ut ad illud tractandum quod est validissimum, accedamus. Jam vero Theologia de illo omnium principio, omnia et simul omnia prædicat, ipsumque ut perfectum celebrat atque unum. Perfectum quidem, non modo ut in se ipso perfectum, et per se ipsum ex se ipso uniformiter uniceque ab omnibus segregatum, totumque per totum absolutissimum; verum etiam tanquam plusquam perfectum, ex eo quod omnia superat, omnemque definit infinitatem, ac super omnem expanditur finem, a nullo capitur vel comprehenditur, sed pertingit ad omnia simul atque super omnia indeficientibus actionibus atque donis. Dicitur quoque perfectum, tanquam nullum suscipiens incrementum, semperque perfectum, ut nesciens decrementum: quippe quum in se ipso anticipet omnia, prorsus exuberans per unam indesinentem eamdemque et superplenam largitionem diminutionis expertem, per quam perfecta omnia perficit ac perfectione propria complet.
Dicitur autem Deus unum, quoniam est unice cuncta per singularis unitatis excessum, omniumque causa est, nusquam interim a propria unitate discedens. Nihil enim est in rebus unius expers; sed quemadmodum numerus omnis unitatis est particeps (nam binarius dicitur unus, unus quoque denarius; et dimidium unum, et tertium et decimum unum), sic omnia omniumque partes participationem unius habent, atque ex eo quod unum exstat, sunt omnia. Ipsum vero unum quod omnium causa judicatur, non est aliquid e pluribus unum, sed ante omne unum omnemque multitudinem, quod et quodlibet unum multitudinemque definit. Nulla enim multitudo est quæ non particeps sit unius: sed id quidem quod secundum partes est plura, est totum unum; quod plura est accidentibus, unum subjecto; quod plura est numero aut viribus, est unum specie; quod speciebus plura, unum genere; quod multa processibus, unum est principio. Denique nusquam exsistit quidquam unius omnino expers: quippe quum ipsum unum natura sua penitus unica, omnia atque tota, etiam inter se opposita, singulariter ante comprehendat. Præterea absque uno quidem multitudo non est; erit autem, sublata multitudine, unum: quemadmodum et unitas ante omnem numerum multiplicatum exstat, ac si omnibus omnia conjuncta quis supponat, erunt omnia toto unum. Animadvertendum id interea: quæ unita dicuntur, certe secundum uniuscujusque speciem prius excogitatam unita censeri. Præterea unum, elementi rationem habet ad omnia. Idcirco si sustuleris unum, neque forma totius erit, neque pars ulla, neque quidquam erit in rebus: unum namque omnia in se ipso uniformiter anticipat atque comprehendit.
Hac igitur ratione Theologia totam ipsam Deitatem omnis principem deitatis, tanquam omnium causam, unius appellatione concelebrat. Unus itaque Deus et Pater, et unus Dominus Jesus Christus, et unus atque idem Spiritus, propter excellens totius divinæ unitatis individuum eminentemque simplicitatem, in qua quidem omnia unice collecta sunt excellenterque unita, et supersubstantialiter ante comprehensa. Quapropter et omnia ad istam juste et unice admodum referuntur atque rediguntur, a qua, et ex qua, et per quam, et in qua, et ad quam, omnia sunt et constituta sunt, et permanent atque continentur, et replentur atque convertuntur. Nihil denique in rebus invenies, quod non ipso uno secundum quod Deitas omnis superessentialiter nominatur, et sit hoc ipsum quod est, et perficiatur atque servetur. Operæ pretium est nos quoque a multis ad unum divinæ unitatis virtute conversos, totam unamque Deitatem unice collaudare, ipsum videlicet unum, omnium causam: quod quidem ante omne unum omnemque multitudinem, et partem atque totum, et terminum et indeterminationem, et finem atque infinitatem exstat; quod rursus omnia entia et ipsum esse definit; quod item omnium atque totorum, et omnium simul, et ante omnia et super omnia unice causa est; quod præterea super ipsum unum ens exsistit, ipsumque unum ens definit. Siquidem hoc ipsum ens unum quod est in entibus, connumerabile est vel numerale: numerus autem est essentiæ particeps. Ipsum vero superessentiale unum, et hoc quod dicitur ens unum et numerum omnem terminat, ipsumque est et unius et numeri omnisque entis principium et causa, et numerus atque ordo. Quamobrem ipsa super omnia Deitas, quæ quidem ut unitas et ut trinitas celebratur, nec unitas nec trinitas est a nobis vel ab ullo cognita; verum ut ipsum unione superius unum fecunditatemque deificam revera laudemus, profecto trinitatis unitatisque appellatione divina Deitatem ipsam, quæ est super omne nomen, cognominamus, atque in ipsis entibus superessentialem celebrare solemus. Nulla vero monas, nulla trinitas, nullus numerus, nulla unitas vel fecunditas, vel aliud quidquam exsistentium, vel alicui exsistentium cognoscibile, arcanum illud aperit quod super omnem rationem intellectumque exsistit: arcanum, inquam, superdeitatis ipsius, omnia superessentialiter excedentis. Jam vero neque nomen est ipsius ullum, neque sermo vel ratio, sed in ipso potius inaccessibili supereminet. Sed neque bonitatis quidem ipsius nomen illi quasi congruum adhibemus; verum desiderio quodam intelligendi aliquid et dicendi de ineffabili illa natura, nomen illud, scilicet bonum, nominum omnium maxime venerandum, præcipue illi dedicamus. In quo quidem a theologis minime dissentimus, ab ipsa tamen rerum veritate deficimus. Quamobrem ipsi quoque ascensum illum qui per negationes efficitur, prætulerunt: utpote qui animam a rebus sibi cognatis avertat, ac per divinas omnes perducat intelligentias, a quibus longe secretum est quod super omne nomen et sermonem cognitionemque exsistit; in extremo denique universorum ipsi (quantum et nobis illi conjungi fas est) conjungat.
Has itaque nos intelligibiles appellationes Dei colligentes, pro viribus exposuimus: non solum summa illorum dignitate inferiores (id enim vere angeli quoque confitentur), neque solum angelicis laudibus impares (siquidem et summi apud nos theologi ab extremis angelis separantur), neque solum theologis ipsis aut ipsorum sectatoribus vel auditoribus inferiores fuimus, verum ipsis quoque ordinis nostri consortibus inæquales. Quamobrem, si recte dicta sunt a nobis, proque nostro ordine revera sensum explicandorum attigimus nominum divinorum; ipsi bonorum omnium auctori tanta res accepta referatur: qui nobis, primo quidem ut diceremus, deinde ut et bene diceremus, benigne concessit. Præterea, si quid horum quæ tantumdem valent omisimus, illud quoque eisdem rationibus atque disciplinis supplere vos oportebit. At vero si hæc vel minus recte aut minus sufficienter se habent, et ab ipsa veritate vel omnino vel ex parte defecimus;1516 erit profecto humanitatis tuæ corrigere non sponte ignorantem, rationesque tradere discere cupienti, opemque ferre non satis per se valenti, et curare hominem ægrotare nolentem, et alia quidem ex te ipso inventa, alia vero ab aliis percepta, cuncta denique ex ipso bono suscepta, in nos quoque transfundere. Ne pigeat, obsecro, amicum afficere beneficio. Cernis enim quemadmodum nos quoque nihil ex traditis nobis rationibus sacris intra nos ipsos continuerimus, sed illas nullo modo contaminatas, tam vobis quam ceteris sacris hominibus tradiderimus, trademus quoque, quantum et nos dicere sufficiemus et idonei fuerint auditores, nusquam traditiones majorum contaminantes, nisi forte ad intelligentiam explicationemque ipsorum infirmiores erimus. Sed hæc tandem, ut Deo placet, ita prorsus se habeant atque dicantur. Hic vero sit intelligibilium appellationum Dei, pro instituto modoque nostro, finis. Deinceps autem ad significativam theologiam, Deo duce, me conferam.
PARAPHRASIS ABBATIS VERCELLENSIS
LAUDAT etiam sacra Scriptura Deum tanquam perfectum et unum. Perfectum autem, non solum sicut per se perfectum, et secundum se ipsum in se ipso uniformiter ab omnibus segregatum, et totum per omnia invisibilia sua perfectissimum; sed et sicut superperfectum, secundum excessum omnium, et terminantem omnem infinitatem, et extentum super omnem terminum, et a nullo captum aut comprehensum, sed extendentem se simul ad omnia super omnia immissionibus indeficientibus et operationibus consummativis. Dicitur etiam Deus perfectus, sicut inaugmentabilis et semper perfectus, et sicut non minorabilis, et sicut omnia in se ipso præhabens, et supermanans secundum unam incessabilem et superplenam et imminorabilem largitionem, secundum quam perficit omnia perfecta et adimplet ea propria perfectione.
Unus autem dicitur Deus, quia unitive est omnia secundum unum unitatis excessum, et unum est inegressibilis causa omnium. Nihil est enim exsistentium quod non participet uno: sed sicut omnis numerus participat unitate, ut dicatur unus binarius et unus ternarius et unus denarius, et unum dimidium et unum tertium et unum decimum, et sic de aliis; ita omnia et quælibet omnium pars uno participant, et per illud quod est unum, omnia exsistentia sunt. Et non solum unum est causa cujuslibet rei simul, sed et multorum. Sed vere unum Verbum est ante omne unum et omnem multitudinem. Non enim est aliqua multitudo quæ non participet uno: sed omnia ea quæ sunt multa partibus, sunt unum ipsarum partium toto; et quæ sunt multa accidentibus, sunt unum subjecto; et quæ sunt multa numero et virtutibus, sunt unum specie; et quæ sunt multa speciebus, sunt unum genere; et quæ sunt multa processibus, sunt unum principio: et nihil est exsistentium quod non participet uno secundum aliquid: quod unum secundum propriam singularitatem, omnia secundum omnia, et omnia tota, et omnia etiam opposita, singulariter coaccepit. Et quidem sine uno non erit multitudo, sed sine multitudine potest esse unum, et unitas, quæ est simplex, est ante omnem numerum multiplicatum; et si quis cuilibet omnium, ut enti vel uni, supponat omnia, etiam omnia tota in ipso erunt unum. Alia etiam ratione attendendum est quod unum sit ante omnia: quoniam secundum præcogitatam uniuscujusque speciem naturalem vel idealem, uniri dicuntur omnia quæ uniuntur; et unum est omnium elementativum, et si auferas unum, neque totum neque totalitas, neque pars neque partialitas, neque aliquid exsistentium erit. Unum siquidem Verbum omnia in se ipso uniformiter præaccepit et circumaccepit.
Unde sacra Scriptura et Divinitatem et quamlibet divinam Personam, unam dicit, sicut unam omnium causam: ut dicatur unus Deus, unus Pater, unus Dominus Jesus Christus, et unus et idem Spiritus, propter excedentem divinæ unitatis simplicitatem, in qua omnia singulariter congregata sunt et superunita, et præsunt supersubstantialiter.17 Propter quod ad ipsam divinam unitatem omnia refunduntur et reponuntur, tanquam ad fontalem causam a qua per originalem auctoritatem, et ex qua per effectivam causalitatem, et per quam producendo et influendo procedentem, et in qua conservante et continente, et ad quam conversive ad perfectionem, omnia sunt, et in ipsa coordinata sunt, et manent, et continentur, et adimplentur, et convertuntur. Et non invenies aliquid aliud exsistentium, quod non in unitate quæ supersubstantialiter attribuitur toti sanctæ Trinitati, sit hoc quod est, et perficiatur et salvetur. Et nos a multitudine ad unitatem divinæ unitatis virtute conversos, oportet laudare sanctæ Trinitatis Personarum et essentiæ unitatem, scilicet omnium causam, tanquam unum quod est ante omne unum, et multitudinem, et partem et totum, et definitionem et infinitatem, et terminum et interminabilitatem: quia unum omnia exsistentia et ipsum esse definit, et singulariter est causa omnium et partium omnium totorum, et simul et ante omnia et super omnia. Et est unum super ipsum exsistens, et ipsum unum terminat exsistens: quoniam exsistenti accidit multitudo, et numerus participat essentia; unum vero supersubstantiale, et exsistens unum et omnem numerum terminat, et ipsum supersubstantiale unum, est principium et causa et numerus et ordo unius et numeri, et omnis exsistentis. Propter quod Divinitas, in qua laudatur super omnia unitas et trinitas, non est aliqua unitas aut trinitas quæ a nobis aut ab aliquo exsistentium sit cognita; sed ut superunitam unitatem simul et fecunditatem supersubstantialem Divinitatis, secundum nostram possibilitatem laudemus, ideo supernominabilem et supersubstantialem nominamus nominatione trinitatis et unitatis. Nulla autem nominatio aut unitatis, aut trinitatis, aut numeri, sive fecunditatis, aut alterius cujuslibet quod sit alicui exsistentium cognitum, ad cognitionem educere potest occultum superdeitatis, quod est super omnia et rationem et mentem, et super omnia supersubstantialiter superexsistens; neque est ipsius nomen vel sermo, sed est ab omnibus segregatum, ubi nulli menti patet via vel vestigium. Neque ei attribuimus nomen bonitatis, quasi proprie ipsi conveniat; sed quum desideremus aliquid intelligere vel dicere de illa ineffabili natura, dignissimum nominum primum ei cum reverentia attribuimus, in hoc etiam cum theologis concordantes, qui in Scripturis similiter ipsum nominant. Scimus tamen quod a rerum veritate deficimus. Unde et theologi præcipue in vocabula negativa ipsi attribuenda consenserunt: ex quibus anima suscitatur ab his quæ sibi sunt connaturalia, et per omnes divinos intellectus pergens a quibus segregatum [est] divinum occultum quod est super omne nomen et rationem et cognitionem, tandem scilicet anima excedens se et omnia, ipsi occulto conjungitur prout possibile est nobis ipsi conjungi.
Dictas ergo divinorum nominum intelligibiles significationes, prout potuimus, reseravimus: non solum ab eorum diligenti reseratione deficientes, a qua et angeli deficerent; sed neque solum ab angelica laude deficimus (eo quod potentissimi theologi mortales minus possunt in divinis, quam illorum extremi), sed deficimus etiam a laude Apostolorum et discipulorum apostolicorum, et etiam nobis extreme et subjecte coordinatorum. Unde si ea quæ diximus, recte se habent sicut supra tetigimus, hoc bonorum omnium causæ est adscribendum, quæ dat primum dicere, postea bene dicere. Et si quid æquipollens dictis prætermissum est, id subaudiatur secundum easdem aut consimiles rationes et regulas. Si autem ea quæ diximus, aut non recte aut imperfecte dicta sunt, et a veritate aut in toto aut in parte erravimus; tuæ sit benignitatis dirigere me ignorantem non voluntarie, et tradere meliores rationes mihi indigenti discere, et subvenire mihi non habenti sufficientem virtutem, et sanare me nolentem ægrotare, et hoc sive per tuum studium sive per alienum inveniens, omnia ex bono Deo recipiens, ad nos transferre. Ne autem pigriteris amico benefacere. Vides enim quod nos nullum de hierarchicis sermonibus nobis traditis, ad nos ipsos avare contraximus; sed nos sursum currentes, tradimus et trademus ipsos tibi et aliis viris, quantum nos sufficimus docere, et illi quos docemus sufficiant intelligere, in nullo per nostram traditionem offendentes, nisi forte ad intelligentiam aut expositionem eorum infirmemur. Sed hæc, ut Deo placuerit, ita habeantur et dicantur; et hic sit finis secundum nos de intelligibilibus Dei nominationibus. Ad symbolicam autem theologiam, duce Deo, transibimus.
S. DIONYSII AREOPAGITÆ
DE DIVINIS NOMINIBUS
TRANSLATIO JOANNIS SARRACENI
Footnotes
-
Matth. 11. ↩
-
Dan. XII, 3. ↩
-
Prov. V, 16. ↩
-
Eccli. LI, 31, 33, 34. ↩
-
II Tim. II, 2. ↩
-
Prov. I, 7. ↩
-
Hebr. V, 11. ↩
-
Coloss. IV, 6, 12. ↩
-
III Joann. 5. ↩
-
Eccli. XXXII, 6. ↩
-
Dan. xii, 27. ↩
-
Prov. III, 28. ↩
-
1 Petr. IV, 10. ↩
-
1 Cor. IV, 7. ↩
-
Rom. xi, 36. ↩
-
I Cor. viii, 6; xii, 11. ↩
-
1 Cor. viii, 6; xii, 11. ↩
Chapter 117 of 143