Capitulum 2
DE UNITA ET DISCRETA THEOLOGIA, ET QUÆ EST DIVINA UNITIO ET DISCRETIO.
THEARCHICAM totam essentiam, quodcumque est, per se bonitas determinans et manifestans ab Eloquiis laudatur. Etenim quid aliud discere est ex sancta Theologia, quando dicit Thearchiam ipsam narrantem dicere:1 Quid me interrogas de bono?2 nullus bonus, nisi solus Deus. Igitur hoc quidem et in aliis inquisitum, a nobis est demonstratum, omnes semper Deo convenientes Dei nominationes, non particulariter, sed in tota et perfecta et integra et prima Deitate ab Eloquiis laudari, et omnes ipsas simpliciter, absolute et inobservate, totaliter universæ totalitati perfectæ et omnis Deitatis apponi. Et quidem, sicut in Theologicis hypotyposibus memoravimus, si non de tota Deitate dicat aliquis hoc dictum esse, et audet abscindere inconvenienter superunitam unitatem, dicendum igitur quod et ipsum bonum natura Verbum dixit:34 Ego sum bonus.5 Et quidam Deo acceptorum Prophetarum laudat Spiritum bonum. Et rursum, Ego sum qui sum, si non de tota dixerint Deitate laudari, secundum autem unam partem ipsum circumscribere conentur, quomodo audient, Hæc dicit qui est, qui erat, qui venturus est omnipotens?6 et, Tu autem idem ipse es?7 et, Spiritus veritatis est qui a Patre procedit? Et si non totam Thearchiam dicunt esse vitam, quomodo verum quod dixit sanctum verbum, Sicut Pater suscitat mortuos et vivificat, sic et Filius quos vult, vivificat?89 et quod Spiritus Sanctus est qui vivificat? Quoniam autem et dominationem totorum habet tota Deitas, de deigena Deitate quidem aut filiali, neque dicere est, sicut arbitror, in quot locis Theologiæ in Patre et Filio frequentatur Dominus. Sed et Dominus Spiritus est. Et pulchrum autem et sapiens in tota Deitate laudatur, et lumen, et deificum, et causa. Et omnia quæcumque totius Thearchiæ sunt, ad omnem reducunt Eloquia thearchicam laudationem:10 comprehensive quidem, sicut quando dicunt, Omnia ex Deo; diffusive autem, sicut quando dicunt, Omnia per ipsum111213 et in ipso facta sunt, et omnia in ipso consistunt; et, Emitte Spiritum tuum, et creabuntur. Et ut summatim dicat aliquis, ipsum thearchicum dixit Verbum, Ego et Pater unum sumus; et, Cuncta quæcumque habet Pater, mea sunt; et, Cuncta mea tua sunt, et tua mea. Et rursum, quæcumque sunt Patris et ipsius, thearchico Spiritui communicative et unitive attribuit: divinas operationes, honorem, fontanam et indeficientem causam, et distributionem benignorum donorum. Et nullum in divinis Eloquiis non perversis intentionibus conversatorum, arbitror ad hæc contradicere, quoniam Deo convenientia omnia, toti Thearchiæ insunt secundum perfectum in Deo verbum. Igitur istis a nobis breviter quidem in his et particulariter, in aliis autem sufficienter ex Eloquiis demonstratis et determinatis, quamcumque Dei nominationem totaliter reserare conemur, in tota Deitate ipsam recipere convenit.
Si autem quis dicat confusionem nos inducere in isto contra divisionem Deo convenientem, talem sermonem nos non arbitramur ipsum persuadere sufficientem quod est verus. Si enim aliquis quidem est qui totaliter Eloquiis resistat, longe omnino erit et a nostra philosophia. Et si non ipsi cura est Dei venerationis ex Eloquiis, quomodo nobis cura sit illius manuductionis ad theologicam scientiam? Si autem ad Eloquiorum veritatem respicit, hos et nos canone et lumine utentes, ad excusationem, sicut possumus, indeclinabiliter vadimus, dicentes quod Theologia quædam quidem tradit unitive, quædam autem discretive: et neque unita licet dividere, neque discreta confundere; sed sequentes ipsam, secundum virtutem ad divinos splendores convenit respicere. Etenim inde divinas manifestationes assumentes sicut quemdam canonem veritatis optimum, ibi posita custodire in nobis ipsis non multiplicata, et non minorata, et non perversa, studemus, in custodia sanctorum custoditi, et ab ipsis ad custodiendum custodientes ipsa confirmati. Igitur unita quidem totius Deitatis sunt, sicut in Theologicis hypotyposibus per plura ex Eloquiis demonstravimus: superbonum, superdeum, supersubstantiale, supervivens, supersapiens, et quæcumque excedentis sunt remotionis; cum quibus et causalia omnia, bonum, pulchrum, exsistens, vitæ generativum, sapiens, et quæcumque ex benignis ipsius donis, omnium bonorum causa nominatur. Discreta autem, Patris supersubstantiale nomen et usus, et Filii, et Spiritus, nulla in istis conversione aut totaliter communione superinducta. Est autem rursus cum hoc discretum, secundum nos Jesu perfecta et invariabilis essentia, et quæcumque secundum ipsam sunt benignitatis substantialia mysteria.
Oportet autem, ut arbitror, magis resumentes, nos perfectum divinæ et unitionis et discretionis exponere modum, ut nobis conspicuus omnis fiat sermo, varium quidem omne et non planum respuens, discrete autem et plane et ordinate propria secundum virtutem terminans. Vocant enim (quod et in aliis dixi) nostræ theologicæ traditionis sancti magistri, unitiones quidem divinas, quæ sunt superineffabilis et superignotæ singularitatis occultas et irregressibiles supercollocationes; discretiones autem, bono convenientes Thearchiæ et processiones et manifestationes. Et dicunt, sancta Eloquia sequentes, et dictæ unitionis propria, et rursus discretionis quasdam esse proprias et unitiones et discretiones. Sicut in unitione divina, id est supersubstantialitate, unitum quidem est principali Trinitati et commune: supersubstantialis essentia, superdea deitas, superbona bonitas, quæ est super omnia identitas totalis proprietatis exsistentis super omnia, super principatum unitas, ineffabile, multiluminis ignorantia, perfecte non intelligibile, omnium positio, omnium ablatio, quod est super omnem et positionem et ablationem; mansio principalium personarum in se invicem, si ita oportet dicere, et collocatio totaliter superunita.
Quemadmodum lumina luminarium, ut sensibilibus et propriis utar exemplis, exsistentia in domo una, et tota in se invicem totis sunt, et diligentem habent ad se invicem discretionem proprie subsistentem, unita discretione, et unitione discreta. Et quidem videmus in domo multis exsistentibus luminaribus, ad unum quoddam lumen unita omnium lumina, et una claritate indiscreta resplendentia; et non aliquis, ut arbitror, possit hujus luminaris lumen ab aliis ex aere omnia lumina continente discernere, et videre sine altero alterum, totis in totis sine mixtione concretis. Et si unum aliquis luminarium educat a domo, coegredietur et proprium universum lumen, nihil aliorum luminum coavellens in se ipso, aut sui ipsius aliis derelinquens. Erat enim ipsorum, quod dixi, totorum ad tota perfecta unitio, non mixta universaliter et nulla parte confusa: et hæc, totaliter in corpore aere et ex materiali igne pendente lumine. Ibi autem supersubstantialem unitionem collocari dicimus, non super solas unitiones quæ sunt in corpore, sed et super illas quæ sunt in animabus ipsis et in ipsis mentibus, quas habent non mixte et supermundane tota per tota deiformia et supercœlestia lumina, secundum participationem unitionis ab omnibus supersegregatæ proportionalem participantibus. — Est autem et discretio in supersubstantialibus theologiis, non quam dixi tantum, quod secundum ipsam unitionem incommixte et inconfuse collocatur unaquæque principalium personarum; sed quod et ea quæ sunt supersubstantialis Dei fecunditatis, non convertuntur ad se invicem. Solus autem fons supersubstantialis deitatis est Pater; nec Filius est Pater, nec Pater est Filius, custodientibus hymnis propria religiose unicuique thearchicarum personarum. Istæ quidem sunt secundum ineffabilem et unitionem et essentiam, et unitiones et discretiones.
Si autem et divina discretio est processio bono conveniens unitionis divinæ et superunitæ, se ipsam bonitatem in pluralitatem agentis et multiplicantis; unitæ quidem sunt secundum divinam discretionem incomprehensibiles traditiones, substantificationes, vivificationes, sapientificationes, et alia dona bonitatis quæ est omnium causa, secundum quæ ex participationibus et participantibus laudantur non participabiliter participata. Et hoc commune et unitum et unum est toti Deitati, omnem ipsam totam ab unoquoque participantium participari, et a nullo nulla parte: quemadmodum punctum in medio circulo ab omnibus in circulo circumpositis lineis; et sicut sigilli expressiones multæ participant archetypo sigillo et in unaquaque expressionum toto et eodem exsistente, et in nulla secundum nullam partem. Excedit autem et hæc omnium causæ Deitatis impartibilitas, eo quod neque tactus ejus est, neque alia quædam ad partes commiscendi communio. Quamvis dicat aliquis: Non est sigillum in totis expressionibus totum et idem. Hujus autem non sigillum est causa: omne enim se ipsum illud et idem unicuique ingerit. Sed participantium diversitas dissimiles facit expressiones unius et ejusdem et totius principalis formæ: sicut si mollia quidem sint et facile figurabilia, et plana et immaculata, et neque contrariæ figuræ et dura, neque facile fusibilia et instabilia, mundam habebunt et planam permanentem figuram; si autem aliquid de dicta opportunitate deficiat, hoc causa erit imparticipati, et non plani, et aliorum quæcumque importunitate participationis fiunt.
Discretum autem est, a benigna ad nos divina operatione secundum nos ex nobis totaliter et vere substantiam factum esse supersubstantiale Verbum, et facere et pati quæcumque humanæ ipsius contemplationis sunt electa et semota. Istis enim Pater et Spiritus secundum nullam communicaverunt rationem, nisi aliquis dicat secundum bono convenientem et benignam voluntatem, et secundum omnem superpositam et ineffabilem divinam operationem quam faciebat secundum nos factus, invariabilis secundum quod Deus et Dei Verbum. Ita et nos divina et unire verbo et discernere studemus, sicut ipsa divina et unita sunt et discreta.
Sed harum quidem et unitionum et discretionum quascumque in Eloquiis Deo convenientes causas invenimus, in Theologicis hypotyposibus propria de unoquoque tractantes, sicut erat possibile exposuimus: quædam quidem revolventes vero sermone et reserantes, et sanctum et revelatum intellectum in manifestas Eloquiorum visiones adducentes; quibusdam autem sicut mysticis, secundum divinam traditionem super intellectualem operationem uniti. Omnia enim divina et quæcumque nobis sunt manifestata, solis participationibus cognoscuntur. Ipsa autem qualiacumque sunt secundum proprium principium et collocationem, super mentem sunt, et omnem substantiam et cognitionem: sicut si supersubstantiale occultum, Deum, aut vitam, aut substantiam, aut lumen, aut rationem nominemus, nihil aliud intelligimus quam ad nos ex ipso productas virtutes deificas, aut substantificas, aut vivificas, aut sapientificas; ipsi autem secundum absolutionem ab omnibus intellectualibus operationibus nos immittimus, nullam videntes deificationem, aut vitam, aut substantiam, quæ diligenter comparabilis sit ab omnibus segregatæ secundum omnem excessum causæ.
Rursus, quod Pater quidem est fontana deitas, Filius autem et Spiritus Sanctus, deigenæ deitatis, si ita oportet dicere, pullulationes divinæ naturæ, et sicut flores et supersubstantialia lumina, a sanctis Eloquiis accepimus. Quomodo autem hæc sunt, neque dicere neque cogitare est possibile; sed usque ad hoc omnis nostræ intellectualis operationis virtus est, quod omnis divina paternitas et filiatio data est et nobis et supercœlestibus virtutibus, ex patriarchia ab omnibus segregata, et filiarchia: ex qua et dii et deorum filii et deorum patres, deiformes fiunt et nominantur mentes, spiritualiter videlicet tali paternitate et filiatione perfecta, hoc est, incorporaliter, immaterialiter, intelligibiliter, thearchico Spiritu super omnem intelligibilem immaterialitatem et deificationem supercollocato, et Patre et Filio ab omni paternitate et filiatione divina excedendo segregatis. Neque enim est diligens comparatio causatis et causis: sed habent quidem causata causarum contingentes imagines; ipsæ autem causæ a causatis segregantur et supercollocantur secundum proprii principii rationem. Et ut nostris utar exemplis, delectationes et tristitiæ dicuntur effectivæ delectandi et tristandi, ipsæ autem neque delectantur, neque tristantur; et ignis calefaciens et urens, non dicitur calefieri aut uri. Et vivere si quis dicat per se vitam, aut illuminari per se lumen, non recte dicit, secundum meam rationem, nisi secundum alterum ista dicat modum, quoniam abundanter et substantialiter ea quæ sunt causatorum, præinsunt causis.
Sed quod est omnis theologiæ manifestativum, Jesu secundum nos divina compositio, et ineffabilis est verbo omni, et ignota menti omni, et ipsi primo dignissimorum angelorum. Et viriliter quidem ipsum substantiam factum esse, mystice accepimus. Ignoramus autem quomodo ex virgineis sanguinibus altera præter naturam lege compositus est; et quomodo siccis pedibus corporale pondus habentibus et materiæ gravitatem, ambulavit in humida et instabili substantia; et alia quæcumque sunt Jesu supernaturalis luminis apparitionis, aut naturalis rationis. Hæc autem et a nobis in aliis sufficienter dicta sunt, et a nobili duce in Theologicis ipsius stœchiosibus laudata sunt valde supernaturaliter. Quæ ille sive a sanctis theologis accepit, sive et ex perita Eloquiorum perscrutatione conspexit, et multa circa ipsa luctatione et contritione, sive etiam ex quadam doctus est diviniori inspiratione, non solum discens, sed et patiens divina, et ex compassione ad ipsa, si ita oportet dicere, ad indocibilem et mysticam ipsorum perfectus est unitionem et fidem. Et ut multas et beatas visiones potentis illius deliberationis in minimis apponamus, hæc de Jesu dicit in congregatis ab ipso theologicis stœchiosibus.
« Omnium causa et adimpletiva est Jesu deitas : quæ partes totalitati consonas « salvat, et neque pars est neque totum; et totum et pars, sicut omnem et partem et « totum in se ipsa coaccipiens et superhabens et præhabens. Perfecta quidem est in « imperfectis, sicut perfectionis princeps; imperfecta autem in perfectis, sicut super- « perfecta et præperfecta. Forma formam faciens in carentibus forma, sicut formæ « princeps; sine forma in formis, sicut super formam. Substantia totis substantiis « immaculate superveniens; et supersubstantialiter ab universa substantia segregata. « Tota principia et ordines determinans; et super omnem principatum et ordinem « collocata. Et mensura est exsistentium, et ævum; et super ævum, et ante ævum. Et « plena in minus habentibus; superplena in plenis. Indicibilis, ineffabilis; super « mentem, super vitam, super substantiam. Supernaturaliter habet supernaturale, su- « persubstantialiter supersubstantiale. Unde quoniam et usque ad naturam a benigni- « tate venit, et vere substantia factus est, et vir superdeus exstitit (propitiatione autem « sint a nobis hæc super mentem et rationem laudata) : quamvis et in istis habet « supernaturale et supersubstantiale, non solum secundum quod invariabiliter et in- « confuse nobis communicavit, nihil passus ad superplenum ipsius ab ineffabili exina- « nitione; sed quoniam et (quod est omnibus novis magis novum) in naturalibus « nostris supernaturaliter erat, in substantialibus supersubstantialiter, omnia nostra « super nos habens. »
Igitur de istis quidem satis est. Ad verbi autem intentionem procedamus, communia et unita discretionis divinæ nomina, secundum quod est nobis possibile, revolventes. Et ut plene de omnibus consequenter prædeterminemus, discretionem divinam esse dicimus, sicut dictum est, bono convenientes Thearchiæ processiones. Donans enim omnibus exsistentibus et superfundens totorum bonorum participationes, unitive quidem discernitur, et in pluralitatem agitur singulariter, et multiplicatur ex uno ingressibiliter. Postea*, quoniam exsistens est Deus supersubstantialiter, dat autem esse exsistentibus, et deducit totas substantias : multiplicari dicitur unum exsistens illud, quia ex ipso multa exsistentia deducuntur; manet autem nihilo minus illud unum in multiplicatione, et unitum in processione, et plenum in discretione, eo quod ab omnibus exsistentibus supersubstantialiter segregatum est, et quod ab ipso unitive tota deducuntur, et quod non minoratur effusio non minorabilium ipsius distributionum. Sed et unum exsistens, et omni parti et toti, et uni et multitudini, unum tradens, unum est similiter supersubstantialiter, neque pars exsistens multitudinis, neque ex partibus totum. Et ita neque unum est, neque unum habet; longe autem ab istis unum est, super unum quod est in exsistentibus, et multitudinem deducens et perficiens et continens. Rursus ex ipsius deificatione, deiformi uniuscujusque secundum virtutem multis diis factis, videtur quidem esse et dicitur unius Dei discretio et multiplicatio. Est autem nihilo minus princeps Deus et superdeus, supersubstantialiter unus Deus, indivisibilis in divisibilibus, unitus sibi ipsi, et multis immixtus et non multiplicatus. Et hoc supernaturaliter intelligens communis noster et ducis ad divinam illuminationem manuductor, qui est multus in divinis, qui est lumen mundi, hæc dicit motus a Deo in sanctis litteris suis : Etenim si sunt dicti dii, sive in cælo sive in terra (sicut quidem sunt dii multi et domini multi) : sed nobis quidem unus Deus Pater, ex quo omnia, et nos in ipso; et unus Dominus Jesus Christus, per quem omnia, et nos per ipsum. Etenim in divinis unitiones discretiones superant et præprincipantur; et nihilo minus sunt unita et post unius ingressibilem et unitivam discretionem. Istas communes et unitas totius Deitatis discretiones, sive bono convenientes processiones, nos ex Dei nominationibus manifestantibus ipsas in Eloquiis laudare, secundum quod est*
EX SANCTIS- SIMI HIERO- THEI THEO- LOGICIS STO- CHIOSIEUS.
Puta
1 Cor. vum, 5, 6. possibile tentabimus, hoc (quemadmodum dictum est) præcognito, omnem beneficam Dei nominationem, in quacumque ponitur thearchicarum personarum, in tota ipsam accipi thearchica totalitate inobservanter.
Footnotes
Chapter 119 of 143