Capitulum 3
QUÆ ORATIONIS VIRTUS; ET DE BEATO HIEROTHEO, ET DE REVERENTIA, ET TRACTATU THEOLOGICO.
ET primam, si videtur, perfectam et totarum Dei processionum manifestativam, boni nominationem inspiciemus, boni principem et superbonam invocantes Trinitatem, quæ est manifestativa totarum providentiarum benigne ab ipsa donatarum. Oportet enim nos orationibus primum ad ipsam sicut boni principem produci, et magis ipsi propinquantes, in hoc doceri optima dona circa ipsam collocata. Etenim ipsa quidem universis adest; non autem omnia ipsi adsunt. Tunc autem quum ipsam invocamus castissimis quidem orationibus, et revelata mente, et ad divinam unitionem aptitudine, tunc et nos ipsi adsumus. Ipsa enim neque in loco est, ut et absit a quodam, aut ex aliis ad alia transeat; sed et dicere in omnibus exsistentibus ipsam esse, relinquitur ab infinitate, quæ est super omnia et comprehendit omnia. Nos igitur ipsos orationibus extendamus ad divinorum bonorum radiorum altiorem respectum. Sicut si multi luminis catena ex cœlesti summitate pendente, ad anteriora autem descendente, semper ipsam mutatis manibus ad anterius capientes, trahere quidem ipsam deorsum videremur; revera autem non deponeremus illam et sursum et deorsum præsentem, sed nos ipsi sursumageremur ad altiores multorum luminum radiorum splendores. Aut sicut si navem ascendissemus, et teneremus quosdam funes ex quadam petra ad nos extentos et sicut nobis ad auxilium datos; non ad nos petram, sed nos ipsos vere et navem ad petram adduceremus: sicut et econverso si quis stans in navi impingat petram stantem juxta mare, aget quidem nihil contra petram stantem et immobilem, sed se ipsum ab illa separabit, et quanto amplius impinget, amplius ab illa impingetur. Propter quod et ante omne, et magis theologiam, ab oratione incipere est utile: non sicut trahentes ubique præsentem et nusquam virtutem, sed sicut divinis memorationibus et invocationibus nos ipsos ipsi tradentes et unientes.
Et hoc forsitan excusatione dignum, quod quum nobilis dux noster Hierotheus theologicas stœchioses supernaturaliter congreget, nos quasi illæ non sufficiant, et alias et præsentem theologiam conscripsimus. Etenim si ille consequenter tractare omnia theologica negotia dignatus esset, et particularibus revolutionibus transisset universæ theologiæ capitulum, non nos ad tantum aut furoris aut pravitatis pervenissemus, quod aut arbitraremur nos immittere theologiis perspicacius illo et divinius, aut bis eadem dicentes, vana loqueremur. Præterea et injuriam faceremus et magistro et amico exsistenti, et nos ex ejus eloquiis post divinum Paulum introducti, nobilissimam ipsius contemplationem et manifestationem nobis ipsis arripientes. Sed quoniam ille prudenter revera inducens divina, conspicaces nobis definitiones exposuit, et in uno multa comprehendens, præcipiens nobis et quicumque sunt secundum nos magistri animarum noviter quæ perficiuntur, sicut est possibile, reserare et discernere commensurato nobis sermone conspicaces et unitivas intellectualissimæ virtutis illius viri convolutiones; et multoties nos ipse ad hoc hortatus es, et librum ipsum sicut superexcedentem remisisti: ideo et nos hunc quidem, sicut perfectarum deliberationum magistrum, his qui sunt super multos determinamus, sicut quædam secunda Eloquia, et christorum Dei sequentia; his autem qui sunt secundum nos, juxta proportionem nostram nos divina trademus. Si enim perfectorum est fortis cibus, isto cibare alios quantæ sit perfectionis?1 Recte igitur a nobis et hoc dictum est: visionem quidem et intelligibilium Eloquiorum per se inspectivam et conspicacem ipsorum doctrinam, provecta indigere virtute; scientiam autem verborum ad hoc ferentium et disciplinam, subjectis sanctificatoribus et sanctificatis convenire. Quamvis et hoc a nobis observatum est valde studiose, quod discretis ab ipso divino duce secundum planam manifestationem, nec totaliter manum apposuimus aliquando ad eamdem propositi ejusdem eloquii manifestationem.
Quoniam et apud ipsos Deo acceptos nostros hierarchas (quando et nos, ut nosti, et ipse, et multi sanctorum nostrorum fratrum, convenimus ad visitationem corporis vitæ principis et quod Deum suscepit; aderat autem et frater Domini Jacobus, et Petrus summa et provectissima theologorum summitas; postea visum est post visionem, ut universi hierarchæ laudarent sicut unusquisque erat sufficiens, infinitæ virtutis bonitatem thearchicæ infirmitatis), omnes alios sanctos magistros post theologos, ut nosti, superabat, totus excedens, totus ecstasim patiens a se ipso, et ad laudata communionem patiens; et a cunctis a quibus audiebatur et videbatur, et cognoscebatur et non cognoscebatur, Deo acceptus esse et divinus laudator judicatus. Et quid tibi de theologizatis ibi dicam? Etenim, si non et me ipsum oblitus sum, multoties novi a te et partes quasdam audiens illorum hymnorum a Deo motorum: ita tibi fuit studium non otiose divina exsequi. Et ut mystica illa (et sicut multis non dicenda, et sicut cognita tibi) prætermittamus, quando multis oportebat communicare, et quos est possibile, ad sanctorum cognitionem quæ est secundum nos adducere, quomodo excedebat multos magistrorum sanctorum et temporis tritione, et mentis puritate, et demonstrationum diligentia, et reliquis locutionibus sanctis! Quare nunquam ad ita magnum solem contra inspicere conati sumus.
Ita enim nobis ipsis consentimus et scimus quod neque sufficienter intelligere intelligibilia divinorum capimus, neque quæ sunt dicibilia Dei cognitionis, dicere et eloqui. Longe autem exsistentes, deficimus a divinorum virorum scientia ad theologicam veritatem: quoniam ad hoc omnino propter abundantem reverentiam venimus, ut neque totaliter audiamus aut dicamus aliquid de divina philosophia, nisi secundum mentem acceperimus sicut non oportet contingentem divinorum cognitionem negligere. Et hoc nobis persuaserunt, non solum secundum naturam desideria mentium amabiliter semper cupientia quam capere possunt supernaturalium contemplationem; sed et ipsa divinarum legum optima dispositio, prohibens quidem ea quæ sunt super nos multum scrutari, et sicut super dignitatem et sicut impossibilia, omnia autem quæcumque a nobis desiderantur et data sunt, discere attente præcipiens et aliis tradere benigne. Igitur istis et nos persuasi, et ad possibilem divinorum inventionem non pigritantes aut formidantes, sed et non valentes nobis meliora contemplari, sine auxilio relinquere non patientes, ad conscribendum nos ipsos deposuimus: novum quidem introducere nihil audentes, sed subtilioribus et particularibus singulorum inquisitionibus, ea quæ sunt dicta vere ab Hierotheo conspicaciter, discernentes et manifestantes.
Footnotes
-
Hebr. v, 14. ↩
Chapter 120 of 143