Skip to the text

Capitulum 4

DE BONO, LUMINE, PULCHRO, AMORE, ECSTASI, ZELO; ET QUOD MALUM NEQUE EXSISTENS, NEQUE EX EXSISTENTE, NEQUE IN EXSISTENTIBUS.

Si oportet igitur, jam sermone ad ipsam eamus boni nominationem, quam excellenter attribuunt theologi superdeæ Deitati, et ab omnibus determinant, ipsam (sicut reor) thearchicam essentiam, bonitatem dicentes, et quoniam ea quæ est bonum, ut substantiale bonum, ad omnia exsistentia extendit bonitatem. Etenim, sicut noster sol, non ratiocinans aut præeligens, sed per ipsum esse, illuminat omnia participare lumine ipsius secundum propriam rationem valentia; ita quidem et bonum (super solem sicut super obscuram imaginem segregate archetypum) per ipsam essentiam omnibus exsistentibus proportionaliter immittit totius bonitatis radios.

Propter istos substiterunt intelligibiles et intellectuales omnes et substantiæ et virtutes et operationes. Propter istos sunt et vivunt, et vitam habent indeficientem et imminorabilem, ab universa corruptione, morte, et materia et generatione mundæ exsistentes, et ab instabili et fluxa et aliquando aliter ferente variatione elevatæ. Et sicut incorporales et immateriales intelliguntur, et sicut mentes supermundane intelligunt, et exsistentium proprie illuminantur rationibus, et rursus ad cognata propria deferunt. Et mansionem ex bonitate habent, et collocatio ipsis inde est, et continentia, et custodia, et cibus bonorum. Et ipsam desiderantes, et esse et bene esse habent, et ad ipsam (sicut est possibile) figuratæ et boniformes sunt, et sequentibus communicant, sicut divina lex inducit, dona ad ipsas ex bono venientia. Inde ipsis supermundani ordines, ad se invicem unitiones, in se invicem captiones, inconfusæ discretiones; subjectarum ad meliores sursumagentes virtutes, circa secundas providentiæ provectiorum, propriorum uniuscujusque virtutis custodiæ; et circa se ipsas intransmutabiles convolutiones, circa desiderium boni identitates et summitates; et quæcumque alia dicta sunt a nobis in tractatu de Angelicis proprietatibus et ordinibus. Sed et quæcumque cœlestis hierarchiæ sunt angelis convenientes mundationes, supermundanæ illuminationes et perfectiva totius angelicæ perfectionis, ex omnium causa et fontana sunt bonitate: ex qua et boniforme ipsis donatum est, et manifestare in ipsis occultam bonitatem, et esse angelos sicut enuntiativos divini silentii, et sicut lumina clara interpretativa ejus quod est in adytis, præpositos et præmissos. — Sed et post illas claras et admirabiles mentes, animæ et quæcumque sunt bona animarum, sunt propter superbonitatem bonam: intellectuales ipsas esse, habere substantialem vitam inconsumptibilem, ipsum esse et posse extentas ad angelicas vitas, per ipsas sicut bonos duces, ad omnium bonorum bonum principatum sursumagi, et inde emanantium illuminationum in participatione fieri secundum illorum proportionem, et deiformi dono secundum virtutem participare, et quæcumque alia a nobis in sermone de Anima, sunt enumerata.

Sed et de ipsis irrationabilibus animabus aut animalibus si oportet dicere, quæcumque aera secant, et quæcumque in terra vadunt, et quæcumque in terra extenduntur, et in aquis vitam aut ambigue sortita, et quæcumque sub terra cooperta vivunt, et pulvere affecta ac obruta, et simpliciter quæcumque sensibilem habent animam aut vitam, et hæc omnia propter bonum animata sunt et vivificata. Et plantæ omnes nutritivam et motivam habent vitam ex bono. Et quæcumque inanimata et non vivens substantia, propter bonum est, et propter ipsum substantialem obtinuit habitum. Si autem et super omnia exsistentia est, sicut quidem est bonum, et carens forma format: et in ipso solo, non exsistens, substantiæ excessus; et non vivens, excedens vita; et sine mente exsistens, excellens sapientia; et quæcumque in bono non formatorum sunt excedentis formationis. Et si fas est dicere, bonum quod est super omnia exsistentia et ipsum non exsistens desiderat, et certat aliquo modo in bono et ipsum esse, quod est vere supersubstantiale secundum ab omnibus ablationem. — Sed (quod nos in medio prætercurrens effugit) et cœlestium principiorum et terminationum causa est bonum, et non augmentabilis et non minorabilis, et tamen invariabilis hujus substantiæ; et sine sono, si ita oportet dicere, maximæ cœli volutionis motivum; et stellarum ordinationum et pulchritudinum et luminum et collocationum; et quorumdam astrorum transitivi multimotus; et duorum luminarium quæ Eloquia vocant magna, ab eisdem ad eadem circularis restitutionis, secundum quæ a nobis dies definiti et noctes, et menses et anni mensurati;1 circulares motiones temporis et eorum quæ sunt in tempore determinant, et numerant, et ordinant, et continent.

Quid dicat quidem aliquis de ipso secundum se solari radio? Ex bono enim est illud lumen, et imago bonitatis: propter quod et luminis nominatione laudatur bonum, sicut in imagine archetypum manifestatum. Sicut enim super omnia exsistentis Deitatis bonitas a supremis et provectissimis substantiis usque ad ultimas transit, et adhuc super omnes est, neque superioribus pertingentibus ad ipsius excessum, neque inferioribus ambitum transeuntibus; sed et illuminat illuminari valentia omnia, et creat, et vivificat, et continet, et perficit; et mensura est exsistentium, et ævum, et numerus, et ordo, et ambitus, et causa, et finis: ita quidem et divinæ bonitatis manifesta imago, magnus iste et totus splendens et semper lucens sol, secundum multam resonantiam boni, et omnia quæcumque participare ipso possunt, illuminat, et superextentum habet lumen, ad omnem extendens visibilem mundum et sursum et deorsum propriorum radiorum splendores. Et si aliquid ipsis non participat, hoc non infirmitatis aut parvitatis est illuminativæ ipsius distributionis, sed non extentorum ad luminis participationem propter luminis accipiendi importunitatem. Siquidem multa sic se habentia radius transiens, sequentia illuminat, et nihil est visibilium ad quod non pertingat secundum proprii splendoris excedentem magnitudinem. Sed ad generationem visibilium corporum confert, et ad vitam ipsa movet, et nutrit, et auget, et perficit, et mundat, et renovat. Et mensura est et numerus horarum, dierum, et omnis temporis nostri, lumen. Ipsum enim est illud lumen, quamvis tunc informe erat, quod divinus dixit Moyses, et quod ipsam determinavit primam nostrorum dierum trinitatem.2

Et sic omnia ad se ipsam bonitas convertit, et princeps congregatrix est dispersorum sicut principalis et vivifica Deitas; et omnia ipsam ut principium, ut continentiam, ut finem desiderant.3 Et bonum est, ut Eloquia dicunt, ex quo omnia subsistunt et sunt, sicut ex causa perfecta deducta; et in quo omnia consistunt, sicut in omnipotenti plantatione custodita et contenta; et ad quod omnia convertuntur, quemadmodum ad proprium singula finem; et quod desiderant omnia: intellectualia quidem et rationalia, cognitive; sensibilia autem, sensibiliter; expertia vero sensus, naturali motu vivifici desiderii; carentia autem vita et tantum exsistentia, aptitudine ad solam substantiæ participationem. Secundum eamdem manifestæ imaginis rationem, et lumen congregat et convertit ad se ipsum omnia videntia, quæ moventur, quæ illuminantur, quæ calefiunt: quæ totaliter a fulgoribus ejus continentur. Propter quod et ἥλιος appellatur, quoniam omnia indestructibilia facit, et congregat dispersa. Et omnia sensibilia ipsum desiderant, aut sicut videre, aut sicut moveri, aut sicut illuminari, et calefieri, et totaliter contineri a lumine concupiscentia. Et non dico secundum antiquitatis rationem, quod deus exsistens sol et creator hujus universitatis, proprie procurat manifestum mundum; sed quod invisibilia ejus, videlicet Dei, a creatura mundi per ea quæ facta sunt intellecta, conspiciuntur, et sempiterna ipsius virtus et divinitas.

Sed hæc quidem in Symbolica theologia. Nunc autem intelligibilem boni luminis nominationem laudare nos convenit. Et dicendum quod lumen intelligibile bonus dicitur, propter hoc quod omnem quidem supercœlestem mentem implet intelligibili lumine; omnem autem ignorantiam et errorem expellit ab omnibus quibus ingignitur animabus, et omnibus illis sanctum lumen tradit, et intellectuales ipsarum oculos mundat a circumposita ipsis fæce ex ignorantia, et movet et aperit multa gravitate tenebrarum conclusos: et tradit prius quidem mensuratam claritatem, postea illis sicut gustantibus lumen et magis desiderantibus, magis se ipsum immittit et abundanter superfulget, quoniam dilexerunt multum; et semper extendit ipsas ad anteriora, secundum ipsarum ad respectum proportionem. Igitur lumen intelligibile dicitur quod est super omne lumen bonum, sicut radius fontanus et supermanans luminis effusio, omnem supermundanam et circumundanam et immundanam mentem ex plenitudine ipsius illuminans, et intellectuales ipsarum totas virtutes renovans; et omnes excedens eo quod superextendatur, et omnia comprehendens eo quod superjaceat; et simpliciter omnem illuminativæ virtutis dominationem, sicut principaliter lucens et superlucens, et in se ipsa coassumens et superhabens et præhabens; et intellectualia et rationalia omnia congregans et indestructibilia faciens: etenim, sicut ignorantia divisiva est eorum qui in errorem ducti sunt, ita intelligibilis luminis præsentia congregativa et unitiva est eorum qui illuminantur, et perfectiva, et adhuc conversiva, ad vere exsistens a multis opinionibus convertens, et varias visiones, aut (ut magis proprie dicatur) phantasias, ad unam veram et mundam et uniformem congregans cognitionem, et uno et unitivo lumine implens.

Hoc bonum laudatur a sanctis theologis et sicut pulchritudo et sicut pulchrum, et sicut dilectio et sicut diligibile, et quæcumque aliæ convenientes sunt pulchrificæ et gratiosæ habitæ pulchritudinis nominationes. Pulchrum autem et pulchritudo non sunt dividenda in causa quæ in uno tota comprehendit. Hæc enim in exsistentibus in participationes et participantia dividentes, pulchrum quidem esse dicimus quod participat pulchritudine; pulchritudinem autem, participationem pulchra facientis tota pulchra causæ. Supersubstantiale vero pulchrum, pulchritudo quidem dicitur, propter traditam ab ipso omnibus exsistentibus juxta proprietatem uniuscujusque pulchritudinem, et sicut universorum consonantiæ et claritatis causa, ad similitudinem luminis cum fulgore immittens universis pulchrificas fontani radii ipsius traditiones, et sicut omnia ad se ipsum vocans (unde et κάλλος dicitur), et sicut tota in totis congregans; pulchrum autem, sicut pulcherrimum simul et superpulchrum, et semper exsistens secundum eadem et similiter pulchrum; et neque factum, neque destructum; neque auctum, neque minoratum; neque in aliqua parte quidem pulchrum, in aliqua autem turpe; neque aliquando quidem, aliquando autem non; neque ad hoc quidem pulchrum, ad aliud autem turpe; neque hic quidem, illic autem non; sicut quibusdam quidem exsistens pulchrum, quibusdam autem non pulchrum: sed sicut ipsum secundum se ipsum, cum se ipso, uniforme et semper exsistens pulchrum, et sicut omnis pulchri fontanam pulchritudinem excedenter in se ipso præhabens. Etenim simplici et supernaturali totorum pulchrorum natura, omnis pulchritudo et omne pulchrum uniformiter secundum causam præexstiterunt.4

Ex pulchro isto omnibus exsistentibus est esse secundum propriam rationem singula pulchra; et propter pulchrum omnium concordiæ et amicitiæ et communiones, et pulchro omnia uniuntur. Et est principium omnium pulchrum, sicut effectiva causa, et movens tota et continens amore propriæ pulchritudinis; et finis omnium, sicut finalis causa (etenim pulchri causa cuncta fiunt), et exemplaris, quoniam secundum ipsum cuncta determinantur. Propter quod et idem est bono pulchrum: quoniam bonum et pulchrum secundum omnem causam cuncta desiderant, et non est aliquid exsistentium quod non participet pulchro et bono. Audebit autem et hoc dicere sermo, quod et non exsistens participat pulchro et bono. Tunc enim et ipsum pulchrum et bonum, quando in Deo secundum omnium ablationem supersubstantialiter laudatur. Hoc unum pulchrum et bonum, singulariter est omnium multorum pulchrorum et bonorum causa. Ex hoc omnes exsistentium substantiales essentiæ, unitiones, discretiones, identitates, alteritates, similitudines, dissimilitudines; communiones contrariorum, incommixtiones unitorum; providentiæ superiorum, alternæ habitudines coordinatorum, conversiones minus habentium, omnium eorumdem conservativæ et intransmutabiles mansiones et collocationes; et rursus omnium in omnibus juxta proprietatem uniuscujusque communiones et adaptationes et inconfusæ amicitiæ, et harmoniæ cunctæ rei; in omni concretiones, indissolubiles continentiæ exsistentium, indeficientes successiones eorum quæ fiunt; stationes omnes et motus qui sunt mentium, qui sunt animarum, qui sunt corporum: statio enim omnibus est et motus, quod est super omnem stationem et omnem motum, collocans unumquodque in ipsius ratione, et movens ad divinum motum.

Et moveri quidem dicuntur divinæ mentes: circulariter quidem, unitæ sine principiis et interminabilibus illuminationibus pulchri et boni; in directum autem, quando procedunt ad subjectorum providentiam, recte omnia transeuntes; oblique autem, quando providentes minus habentibus, inegressibiliter manent in identitate, circa identitatis causam pulchrum et bonum indesinenter circum chorum agentes. — Animæ autem motus est circularis quidem ad se ipsam introitus ab exterioribus, et intellectualium ipsius virtutum uniformis convolutio sicut in quodam circulo, non errare ipsius largiens, et a multis exterioribus ipsam convertens et congregans primum ad se ipsam, deinde sicut uniformem factam uniens unitive unitis virtutibus, et ita ad pulchrum et bonum manuducens quod est super omnia exsistentia, et unum et idem, et sine principio et interminabile. Oblique autem anima movetur, in quantum secundum proprietatem suam divinis illuminatur cognitionibus, non intellectualiter et singulariter, sed rationabiliter et diffuse, et sicut commixtis et transitivis operationibus; in directum autem, quando non ad se ipsam ingressa, et singulari intellectualitate mota (hoc enim est, sicut dixi, secundum circulum), sed ad ea quæ sunt circa se ipsam progreditur, et ab exterioribus sicut a quibusdam signis variatis et multiplicatis, ad simplices et unitas sursumagitur contemplationes.

Igitur istarum et sensibilium trium motionum in hoc omni, et multo prius uniuscujusque mansionum et stationum et collocationum, causa est et contentiva et finis, pulchrum et bonum quod est super omnem stationem et motum, propter quod et omnis statio et motus, et ex quo, et in quo, et ad quod, et cujus gratia. Etenim ex ipso et per ipsum, et substantia et vita omnis et mentis et animæ; et omnis naturæ parvitates, æqualitates, magnitudines; mensuræ omnes, exsistentium proportiones et harmoniæ et concretiones; totalitates, partes; omne unum et multitudo; conjunctiones partium, omnis multitudinis unitiones, perfectiones totalitatum; quale, quantum, quotum, infinitum; comparationes, discretiones; omnis infinitas, omnis finis, definitiones omnes; ordines, excessus, elementa, formæ; omnis substantia, omnis virtus, omnis operatio, omnis habitus, omnis sensus, omne verbum, omne factum, omnis tactus, omnis scientia, omnis unitio. Et simpliciter, omne exsistens, ex pulchro et bono, et in pulchro et bono est, et ad pulchrum et bonum convertitur; et omnia quæcumque sunt et fiunt, propter pulchrum et bonum sunt et fiunt; et ad ipsum omnia inspiciunt, et ab ipso moventur et continentur, et ipsius gratia, et propter ipsum; et in ipso omne principium exemplare, finale, efficiens, formale, elementarium. Et simpliciter, omne principium, omnis continentia, omnis finis, aut ut comprehendens dicam, omnia exsistentia, ex pulchro et bono; et omnia non exsistentia, supersubstantialiter in pulchro et bono. Et est omnium principium et finis, superprincipale et superperfectum: quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso, et ad ipsum omnia, sicut dicit sanctus sermo.5

Rom. 3, 26.

Omnibus igitur est pulchrum et bonum desiderabile et amabile et diligibile; et propter ipsum et ipsius gratia, et minora meliora (convertendo se ad ea) amant, et communicative ordinata coordinata, et meliora minora provisive, et ipsa singula se ipsa contentive; et omnia pulchrum et bonum desiderantia faciunt et volunt omnia quæcumque faciunt et volunt. Confidit autem et hoc dicere verus sermo, quod et ipse omnium causa propter bonitatis excessum cuncta amat, cuncta facit, cuncta perficit, cuncta continet, cuncta convertit. Et est divinus amor bonus boni propter bonum. Ipse enim bonum operans exsistentium amor, in bono secundum excessum præexsistens, non dimisit ipsum sine germine in se ipso manere; movit autem ipsum ad operandum secundum omnium generativum excessum.

Et non aliquis nos opinetur præter Eloquia amoris nominationem commendare. Est enim irrationabile quidem et pravum, ut arbitror, non virtuti intentionis intendere, sed dictionibus. Et hoc non est divina intelligere volentium proprium, sed sonos leves suscipientium, et istos usque ad aures intransibiles extra continentium; et non volentium videre quid quidem hæc talis dictio significat, quomodo autem ipsam oportet et per alias æquipollentes et manifestiores dictiones explanare, sed compatientium elementis et lineis non intelligibilibus, et syllabis et dictionibus ignotis, non transeuntibus ad animæ ipsorum intellectuale, sed extra circa labia et auditus ipsorum resultantibus: sicut non sit possibile quatuor numerum per bis duo significare; aut rectilineum, per habens rectas lineas; aut maternum solum, per patriam; aut aliquid aliud significantium idem multis orationis partibus. Oportet autem videre secundum rectam rationem, quod elementis, et syllabis, et dictionibus, et lineis, et orationibus utimur propter sensus: sicut quando nostra anima intellectualibus operationibus ad intelligibilia movetur, superflui quidem sunt sensibilium sensus; sicut et intellectuales virtutes, quando anima deiformis facta per unitionem ignoti, inaccessibilis luminis se immittit radiis non oculorum immissionibus. Quando autem mens per sensibilia moveri studet ad contemplativos intellectus, pretiosiores omnino sunt manifestiores sensuum partitiones, sicut planiores orationes, planiora visibilium: sicut quando non plana sunt apposita sensibus, neque ipsi præsentare menti sensibilia bene poterunt. sic partitiones

Sed ut non ista dicere videamur sicut divina Eloquia pervertentes, audiant illa qui amoris nominationem accusant: Ama eam, dicit, et servabit te; complexare ipsam, et exaltabit te; honora ipsam, ut te comprehendat: et quæcumque alia in amativis theologiis laudantur. Quamvis visum fuit quibusdam nostrorum sanctos sermones dicentium, divinius esse amoris nomen nomine dilectionis. Scribit autem et divinus Ignatius: Meus amor crucifixus est. Et in introductionibus Eloquiorum invenies quemdam dicentem de divina sapientia: Amator factus sum pulchritudinis ejus. Quare hoc quidem amoris nomen ne timeamus, neque aliquis turbet nos sermo de hoc dubitans.67

Pruc. 11, 6, 8.

Epist. 15.

Sup. 11, 2.

Mihi enim videntur theologi commune quidem ducere dilectionis et amoris nomen, propter hoc autem divinis magis apponi verum amorem, propter inconvenientem talium virorum acceptionem. Nam ut Deum decet, vero amore non a nobis solum, sed et ab Eloquiis ipsis laudato, multitudines non capientes uniforme amativæ Dei nominationis, juxta familiaritatem suam, ad divisibilem et corpori convenientem et divisum prolapsæ sunt: qui non est verus amor, sed idolum, aut magis casus a vero amore. Non enim valet capi a multitudine unitivum divini et unius amoris. Propter quod et sic molestius nomen multis apparens, in divina sapientia ordinatum est ad sursumactionem ipsorum et suscitationem ad veri amoris cognitionem, et ut a molestia absolvantur quæ in ipso est. In nobis autem rursus hoc et inconveniens aliquid multoties esset opinari terrenos zelos, secundum quod videtur famosius: Cecidit, dixit quidam, dilectio tua super me, sicut dilectio mulierum. Ab audientibus autem recte divina, in eadem virtute recte ordinatur a sanctis theologis dilectionis et amoris nomen secundum divinas manifestationes; et est hoc virtutis unificæ et conjunctivæ et differenter concretivæ, in pulchro et bono propter pulchrum et bonum præexsistentis, et ex pulchro et bono propter pulchrum et bonum tributæ, et continentis coordinata secundum communicativam alternam habitudinem, moventis autem prima ad subjectorum providentiam, et collocantis minus habentia in superioribus conversionem*.8*

Est autem faciens et ecstasim divinus amor, non dimittens sui ipsorum esse amatores, sed amatorum. Et monstrant quidem superiora providentiæ facta minus habentium, et coordinata sui invicem continentiæ, et subjecta divinioris conversionis ad prima. Propter quod et Paulus magnus in continentia divini factus amoris, et virtute ipsius ecstasim faciente participans, divino ore, Vivo ego, dicit, jam non ego, vivit autem in me Christus:910 sicut verus amator, et ecstasim passus (sicut ipse dicit) Deo, et non sui ipsius vivens, sed amati vita sicut valde diligibili. Audendum autem et hoc pro veritate dicere, quod et ipse omnium causa, pulchro et bono omnium amore per abundantiam amativæ bonitatis extra se ipsum fit, ad omnia exsistentia providentiis;11 et sicut bonitate et dilectione et amore trahitur, et ex eo quod est super omnia et ab omnibus segregatur, ad id quod est in omnibus deponitur secundum ecstasim facientem supersubstantialem virtutem a se ipso inegressibilem. — Propter quod qui fortes sunt in divinis, ipsum zeloten appellant, sicut multum in bono amore ad exsistentia, et sicut excitativum ad zelum desiderii ipsius amativi, et sicut zeloten ipsum demonstrantes, per quem et desiderata sunt zelabilia, et sicut provisis ipsis exsistentibus zelabilibus. Et totaliter pulchri et boni, est amabile et amor, et in pulchro et in bono præcollocatur, et propter pulchrum et bonum est et gignitur.

Quid autem totaliter theologi volentes, aliquando quidem amorem et dilectionem ipsum dicunt, aliquando autem amabilem et diligibilem?1213 Hujus enim est quidem causa et sicut emissor et sicut progenitor, hoc autem ipse est; et hoc quidem movetur, illud autem movet; aut quoniam ipse sui ipsius et sibi ipsi est adductivus et motivus. Ita autem diligibilem quidem et amabilem ipsum vocant, sicut pulchrum et bonum; amorem autem rursus et dilectionem, sicut moventem simul, et sicut quod est virtus sursumagens ad se ipsum, quod solum ipsum propter se ipsum pulchrum et bonum est, et sicut quod est manifestatio sui ipsius per se ipsum, et segregatæ unitionis bonus processus; et amativus motus simplex, per se mobilis, per se operans; præexsistens in bono, et ex bono exsistentibus emanans, et rursus ad bonum conversus: in quo et interminabile sui ipsius et non habens principium divinus amor monstrat differenter, sicut quidam æternus circulus, propter bonum, ex bono, et in bono, et ad bonum, in non errante convolutione circumambulans, et in eodem et secundum idem, et procedens et manens semper et restitutus.14 Hæc et nobilis noster sanctitatis perfector a Deo motus recitavit in amativis hymnis: quos non inconveniens est memorare, et sicut sanctum quoddam caput imponere sermoni de amore.

« Amorem, sive divinum, sive angelicum, sive intellectualem, sive animalem, sive naturalem dicamus, unitivam quamdam et concretivam intelligemus virtutem:15 superiora quidem moventem ad providentiam minus habentium; coordinata autem rursus, ad communicativam alternam habitudinem; et in extremis subjecta, ad meliorum et superpositorum conversionem. »

« Quoniam ex uno multos amores ordinavimus, consequenter dicemus quales quidem sunt mundanorum et supermundanorum amorum cognitiones et virtutes.16 Ex quibus excedunt, secundum assignatam intentionem, intellectualium et intelligibium amorum et ordines et ornatus. Post quos, per se intelligibiles et divini exsistentibus ibi vere pulchris amoribus præeminent, et a nobis proprie laudati sunt. Nunc rursus resumentes, universos ad unum et conclusum amorem et omnium ipsorum patrem convolvamus simul et congregemus a multis, primum ad duas colligentes ipsum amativas universaliter virtutes, ex quibus superat et principatur omnino incomprehensibilis causa omnis amoris, ex eo qui est super omnia, et ad quam extenditur secundum naturam uniuscujusque, exsistentibus universis totalis amor. »

« Age igitur et istas ad unum rursus congregantes, dicemus quod una quædam est simplex virtus per se motiva ad unitivam quamdam concretionem, ex bono usque ad extremum exsistentium, et ab illo rursus consequenter per omnia ad bonum, ex eadem et per eamdem et in eadem se ipsam reflectens, et ad eamdem semper eodem modo revoluta.17 »

Et quidem dicat aliquis: Si omnibus est bonum et pulchrum et amabile et desiderabile et diligibile (desiderat enim ipsum et quod non est, ut dictum est, et certat aliquo modo in ipso esse;18 et ipsum est quod format informia, et in ipso et non exsistens, supersubstantialiter dicitur et est): quomodo dæmonum multitudo non desiderat pulchrum et bonum, inclinata autem ad materiam, et ab angelica identitate circa desiderium boni prolapsa, malorum universorum causa et sibi ipsi et aliis efficitur, quæcumque mala fieri dicuntur? Quomodo autem totaliter ex bono deducta dæmonum tribus non est boniformis? Aut quomodo bonum ex bono factum, variatum est? et quid est quod malum fecit illud? Et totaliter quid est malum? et ex quo principio consistit? et in quo exsistentium est? Et quomodo bonus ipsum producere voluit? quomodo autem volens potuit? Et si ex alia causa est malum, quæ alia est exsistentibus præter bonum causa? Quomodo autem et Providentia exsistente, est malum aut factum totaliter, aut non destructum? Et quomodo aliquid exsistentium desiderat ipsum præter bonum?

Igitur hæc quidem forsitan dicet talis dubitans sermo. Nos autem rogabimus ipsum ad rerum veritatem perspicere. Et primum quidem hoc dicere confidemus: Malum non est ex bono;19 et si ex bono est, non est malum. Neque enim ignis est infrigidare, neque boni non bona producere. Et si exsistentia omnia ex bono (natura enim est bono, producere et salvare; malo autem, corrumpere et destruere), nihil est exsistentium ex malo. Et neque ipsum erit quod malum est, si et per se ipsum malum sit; et si non hoc, non omnino malum est quod est malum, sed habet quamdam boni partem, secundum quam totaliter est. Et si exsistentia pulchrum et bonum desiderant, et omnia quæcumque faciunt, propter hoc quod videtur bonum faciunt, et omnis exsistentium intentio principium habet et finem bonum (nihil enim ad mali naturam respiciens facit quæ facit): quomodo erit malum in exsistentibus, aut totaliter exsistens, a tali bono appetitu segregatum? Et si exsistentia omnia ex bono, et bonum supra exsistentia, est quidem in bono et non exsistens. Malum autem non exsistens est (alioqui non omnino malum), neque non exsistens: nihil enim est universaliter non exsistens, nisi in bono secundum supersubstantiale dicatur. Igitur bonum erit quidem et super simpliciter exsistens et non exsistens multo prius collocatum. Malum autem neque in exsistentibus, neque in non exsistentibus, sed et ab ipso non exsistente magis absistens quam a bono, et alienum, et magis non substantia.

Unde igitur est malum? dicat aliquis. Si enim non est malum, virtus et malitia idem:20 et omnis toti, et particularis proportionali; aut neque repugnans virtuti, erit malum. Et quidem contrariæ sunt castitas et impudicitia, et justitia et injustitia. Et non dico secundum justum et injustum, et eum qui est pudicus, et qui est impudicus; sed et ante apparentem extra distantiam habentis virtutem ad oppositum, in ipsa anima multo prius universaliter distiterunt a virtutibus malitiæ, et ad rationem passiones pugnant: et ex istis necesse est dare quoddam malum bono contrarium. Non enim sibi ipsi bonum contrarium, sed sicut ab uno principio et ab una genitum causa, communione et unitate et amicitia gaudet. Et neque minus bonum majori est contrarium: neque enim minus calidum aut frigidum, amplius exsistenti est contrarium. Est igitur in exsistentibus, et exsistens est, et adversatur bono malum. Et si corruptio est exsistentium, non excludit istud ab essentia malum, sed erit et ipsum exsistens, et exsistentium generativum. Aut numquid multoties cujusdam corruptio, alterius fit generatio? Et erit malum ad omnis completionem conferens, et toti non imperfectum esse, per se ipsum largiens.

Dicit autem ad hæc verus sermo, quod malum, secundum quod est malum, nullam substantiam aut generationem facit;21 solum autem malum facit, et corrumpit exsistentium substantiam, quantum in ipso est. Si autem generationis operativum ipsum aliquis esse dicat, et hujus corruptione alii dare generationem, respondendum est vere: Non corruptio dat generationem, sed et corruptio quidem et malum corrumpit et malum facit solum; generatio autem et substantia propter bonum fit: et erit malum corruptio quidem propter se ipsum, generativum autem propter bonum. Et secundum quod quidem est malum, neque exsistens est, neque exsistentium effectivum; propter bonum autem, et exsistens et bonum exsistens et bonorum effectivum. Magis autem, neque enim erit idem secundum idem et bonum et malum; neque ejusdem corruptio et generatio eadem secundum idem virtus, neque per se virtus, neque per se corruptio. Igitur ipsum malum quidem neque exsistens est, neque bonum, neque generationis operativum, neque exsistentium neque bonorum effectivum. Bonum autem in quibus perfecte quidem ingignitur, perfecta facit et immixta et integra bona; quæ autem minus ipso participant, et imperfecta sunt bona et mixta propter defectum boni. Et non est universaliter malum, neque bonum, neque faciens bonum; sed quod magis et minus bono appropinquat, proportionaliter erit bonum. Quoniam quidem per universa vadens perfecta bonitas, non usque ad solas quæ circa ipsam sunt proficiscitur sanctissimas substantias, sed extenditur usque ad ultimas: his quidem totaliter præsens, illis autem subjecte, aliis autem extreme, sicut unumquodque exsistentium ipsa participare potest. Et hæc omnino bono participant, illa autem magis et minus privantur, alia autem habent boni obscuriorem participationem, et aliis secundum ultimam resonantiam adest bonum. Si enim non proportionaliter unicuique bonum adesset, essent quidem divinissima et provectissima extremorum habentia ordinem. Quomodo autem et esset possibile uniformiter omnia participare bono, quum non omnia exsistentia eodem modo ad totalem ipsius participationem sint opportuna? Nunc autem hæc est boni virtutis excellens magnitudo, quod et privata et sui ipsius privationem firmat secundum totalem ipsius participationem. Et si oportet confidentem dicere vera, et adversantia ipsi, ipsius virtute et sunt et adversari possunt.

Magis autem, ut comprehendens dicam, omnia exsistentia, in quantum sunt, et bona sunt et ex bono; in quantum autem privata sunt bono, neque bona neque exsistentia sunt. Nam in aliis quidem habitibus, sicut caliditate aut frigiditate, sunt calefacta et derelinquente ipsa caliditate; et vitæ et mentis multa exsistentium sunt expertia; et a substantia Deus segregatur, et est supersubstantialis. Et simpliciter quidem in universis aliis, et abeunte et non ingenito omnino habitu, sunt exsistentia et subsistere possunt. Quod autem secundum omnem modum bono privatum est, nunquam ullo modo neque erat, neque est, neque erit, neque esse potest. Sicut impudicus quamvis privatus est bono secundum irrationabilem concupiscentiam, in hoc quidem neque est, neque exsistentia concupiscit; participat autem bono secundum ipsam unitionis et amicitiæ obscuram resonantiam. Et furor quidem participat bono secundum ipsum moveri et desiderare apparentia mala ad apparens pulchrum redigere et convertere. Et ipse pessimam vitam desiderans,... et optimam ipsi apparentem, secundum ipsum desiderare et ad optimam vitam respicere, participat bono. Et si omnino bonum auferas, neque substantia erit, neque vita, neque desiderium, neque motus, neque aliud aliquid. Quare et fieri ex corruptione generationem, non est mali virtus, sed minoris boni præsentia: in quantum et morbus est defectus ordinis, non omnis. Si enim hoc fiat, neque morbus ipse subsistet. Manet autem et est morbus, substantiam habens minimum ordinem, et in ipso subsistens. Quod est enim omnino expers boni, neque exsistens est, neque in exsistentibus; quod autem est mixtum, propter bonum est in exsistentibus, et secundum hoc in exsistentibus exsistens, secundum quod ipso participat. Magis autem exsistentia omnia in tantum erunt magis et minus, in quantum bono participant. Etenim in ipso esse quod nusquam nullo modo exsistit, hoc non potest esse, neque erit. Quod autem secundum aliquam partem quidem est, secundum aliquam autem non est, in quantum quidem cecidit a semper exsistente, non est; in quantum autem esse participat, in tantum est, et totaliter esse et non exsistens ipsius tenetur et salvatur. Et malum quod quidem omnino a bono cecidit, neque in magis neque in minus bonis erit. Quod autem secundum aliquam partem quidem est bonum, secundum aliquam autem non bonum, adversatur quidem bono cuidam, non toti autem bono; tenetur autem et ipsum boni participatione. Et substantificat ipsius privationem bonum totaliter ipsius participatione. Omnino enim abeunte bono, neque universaliter aliquid erit bonum, neque mixtum, neque ipsum malum. Si enim malum imperfectum est bonum, absentia perfecti boni et imperfectum et perfectum bonum aberit: et tunc solum erit et videbitur malum, quando istis quidem est malum quibus adversatur, ab istis autem sicut bonum segregatur. Adversari enim sibi invicem eadem secundum eadem in omnibus, est impossibile. Non igitur exsistens est malum.

Sed neque in exsistentibus est malum. Si enim omnia exsistentia ex bono, et in omnibus est exsistentibus et omnia continet bonum; aut non erit malum in exsistentibus, aut in bono erit. Et quidem in bono non erit. Etenim neque in igne frigidum, neque malum in eo fieri quod et malum bonum facit. Si autem erit, [quomodo erit] in bono malum? Si quidem ex ipso, inconveniens et impossibile. Non enim potest, sicut Eloquiorum veritas dicit, arbor bona fructus malos facere, neque quidem econverso.22 Si autem non ex ipso, manifestum quod ex alio principio et causa. Etenim malum ex bono erit, aut bonum ex malo; aut si non hoc est possibile, ex alio principio et causa erit et bonum et malum. Omnis enim binarius non principium; unitas autem erit omnis binarii principium. Et quidem inconveniens, ex uno et eodem duo perfecte contraria procedere et esse, et ipsum principium non simplex et singulare esse, sed divisibile et biforme, et contrarium sibi ipsi et variatum.

Et quidem neque duo exsistentium contraria principia possibile est esse, et ista in se invicem et in omni adversantia. Si enim hoc datum sit, erit et Deus non sine læsione, neque extra molestiam, si sit aliquid ipsi adversans. Postea erunt omnia inordinata et semper pugnantia: et quidem de amicitia omnibus exsistentibus bonum tribuit, et per se pax et pacis donator laudatur a sanctis theologis. Propter quod et amica bona, et convenientia omnia, et unius vitæ germina, et ad unum bonum co-ordinata, et mansueta, et similia, et se invicem adjuvantia.2324 Quare non in Deo est malum, et malum non est res mota a Deo. Sed neque ex Deo est malum. Aut enim non est bonus, aut bona facit et bona producit. Et non aliquando quidem et quædam, aliquando autem non, et non omnia: transmutationem enim in hoc patietur et variationem circa se ipsum, quod est omnium divinissimum secundum causam. Si autem in Deo bonum essentia est, erit transiens ex bono Deus, aliquando quidem exsistens, aliquando non exsistens; si autem participatione bonum habet, et ex altero habebit, et aliquando quidem habebit, aliquando autem non habebit. Non igitur ex Deo malum, neque in Deo, neque simpliciter, neque secundum tempus.

Sed neque in angelis est malum. Si enim enuntiat bonitatem divinam boniformis angelus, illud exsistens secundum participationem secundario, quod est secundum causam enuntiatum primo;25 imago Dei est angelus, manifestatio occulti luminis, speculum purum, clarissimum, incontaminatum, incoinquinatum, immaculatum, suscipiens totam (si est conveniens dicere) pulchritudinem boniformis deiformitatis, et munde resplendere faciens in se ipso, quemadmodum possibile est, bonitatem silentii quod est in adytis. Non igitur neque in angelis est malum. Sed eo quod puniunt peccantes, sunt mali? Hac igitur ratione et castigatores peccantium sunt mali, et sacerdotes qui immundum a divinis abigunt mysteriis. Et quidem neque puniri est malum, sed fieri pœna dignum; neque secundum dignitatem abigi a sanctis, sed inquinatum et non sanctum fieri, et ad incontaminata non idoneum.

Sed neque dæmones sunt natura mali. Etenim si natura mali, neque ex bono, neque in exsistentibus, neque quidem ex bonis transmutati essent, natura et semper mali exsistentes.26 Postea, igitur sibi ipsis sunt mali, aut aliis? Si sibi ipsis quidem, et corrumpunt se ipsos. Si autem aliis, quomodo corrumpentes, aut quid corrumpentes? substantiam, aut virtutem, aut operationem? Si substantiam quidem, prius quidem non præter naturam: nam natura incorruptibilia non corrumpunt, sed susceptibilia corruptionis. Postea neque hoc omnibus et omnino malum. Sed neque corrumpitur aliquid exsistentium secundum quod est substantia et natura; sed defectu ordinationis quæ est secundum naturam, harmoniæ et commensurationis ratio infirmatur, manere similiter habens. Infirmitas autem non perfecta. Etenim perfecta et corruptionem et subjectum destrueret, et erit talis corruptio et suimet corruptio. Quare tale non malum, sed deficiens bonum. Quod enim est expers omnino boni, neque in exsistentibus est. Et de corruptione virtutis et operationis eadem ratio est.

Deinde quomodo a Deo facti dæmones, sunt mali? Etenim bonum bona producit, et subsistere facit. Et quidem mali dicuntur, dicat aliquis, sed non secundum quod sunt (ex bono enim sunt, et bonam obtinuerunt substantiam), sed secundum quod non sunt, infirmi exsistentes, ut Eloquia dicunt, servare sui ipsorum principatum.27 In quo enim, dic mihi, malos fieri dicimus dæmones, nisi in carentia habitus et operationis divinorum bonorum? Et aliter, si natura mali dæmones, semper mali: et quidem malum instabile est. Igitur si semper eodem modo se habent, non mali: quod enim est semper idem, boni est proprium. Si autem non semper mali, non natura mali, sed defectu angelicorum bonorum. Et non omnino expertes boni, secundum quod et sunt, et vivunt, et intelligunt, et totaliter quidam est in ipsis desiderii motus. Mali autem esse dicuntur propter hoc quod infirmantur circa operationem secundum naturam. Aversio est igitur ipsis malum, et convenientium ipsis excessus, et non consecutio, et imperfectio, et impotentia, et salvantis ipsius perfectionem virtutis infirmitas et fuga et casus. Et aliter, quid est in dæmonibus malum? Furor irrationabilis, demens concupiscentia, phantasia proterva. Sed ista et si sint in dæmonibus, non omnino neque in omnibus neque ipsa secundum se ipsa mala. Etenim in aliis animalibus non habitus horum, sed ablatio, est corruptio animali et malum. Habitus autem salvat et esse facit ista habentem animalis naturam. Non igitur mala est dæmonum tribus secundum quod est secundum naturam, sed secundum quod non est. Et non variatum est datum ipsis totum bonum, sed ipsi deciderunt a dato toto bono. Et data ipsis angelica dona nequaquam ipsa mutata esse dicimus; sed sunt et integra et splendidissima, quamvis ipsi non vident, cludentes ipsorum boni inspectivas virtutes. Quare quod sunt, et ex bono sunt, et boni; et pulchrum et bonum desiderant, esse et vivere et intelligere quæ sunt exsistentia desiderantes. Et privatione et recessione et casu a convenientibus ipsis bonis, dicuntur mali; et sunt mali, secundum quod non sunt, et non exsistens desiderantes, malum desiderant.

Sed animas dicit aliquis esse malas. Si ideo quidem, quia coadsistunt malis provisive et salvative, hoc non est malum, sed bonum, et ex bono, quod et malum bonum facit.28 Si autem malas fieri animas dicimus, in quo malæ fiunt? nisi in bonorum habituum et operationum defectu, et propter propriam infirmitatem non consecutione et prolapsu? Etenim et aerem qui est super nos, dicimus obtenebrari defectu et absentia luminis; ipsum autem lumen [semper lumen] est quod et tenebras illuminat. Non igitur neque in dæmonibus neque in nobis est malum ut exsistens, sed est sicut defectus et desertum perfectionis propriorum bonorum.

Sed neque in animalibus irrationabilibus est malum. Si enim auferas furorem et concupiscentiam, et alia quæcumque dicuntur, et non sunt simpliciter eorum naturæ mala:29 etenim animosum et superbum leo quum perdiderit, neque leo erit; mansuetus autem omnibus factus canis, non erit canis: siquidem canis est custodire, et accedere quidem ad familiarem, abjicere autem alienum. Quare quod non corrumpit naturam, non malum. Corruptio autem naturæ est defectus et infirmitas naturalium habitudinum et virtutum et operationum. Et si omnia per generationem in tempore habent perfectum, neque imperfectum omnino præter omnem naturam.

Sed neque in tota natura malum. Si enim omnes naturales rationes sunt ab universali natura, nihil est ipsi contrarium. Particulari autem hoc quidem secundum naturam erit, illud autem non secundum naturam.30 Alii enim aliud est præter naturam, et hoc huic secundum naturam, illi autem præter naturam. Naturæ autem malitia est hoc quod est præter naturam, scilicet privatio ordinis naturalium. Quare non est mala natura; sed hoc est naturæ malum, impotentem esse ea quæ sunt propriæ naturæ perficere. — Sed neque in corpore est malum. Turpitudo enim et infirmitas, est defectus formæ et privatio ordinis. Hoc autem non omnino malum, sed minus bonum. Si enim perfecta fiat solutio pulchritudinis et formæ et ordinis, peribit et ipsum corpus. Quoniam autem neque malitiæ causa est animæ corpus, manifestum est ex eo quod potest et sine corpore malitia esse, sicut in dæmonibus. Hoc enim est et mentibus et animabus et corporibus malum, habitus propriorum bonorum infirmitas et casus.

Sed neque multum vulgatum in materia est malum, sicut dicunt, secundum quod est materia. Etenim ipsa ornatus et pulchritudinis et formæ habet participationem. Si autem extra hoc materia exsistens, secundum se ipsam sine qualitate est et sine forma: quomodo facit aliquid materia, quæ neque pati posse secundum se ipsam habet? Et aliter, quomodo est materia malum? Si enim nusquam quidem nullo modo est, neque bonum neque malum est; si autem exsistens, exsistentia autem omnia ex bono sunt, et ipsa ex bono fit: et aut bonum mali est effectivum; aut malum, sicut ex bono exsistens, est bonum; aut malum boni est effectivum; aut bonum, sicut ex malo exsistens, est malum; aut duo rursus principia, et ipsa ab alio uno vertice segregata. Si autem necessariam dicunt materiam ad completionem omnis mundi, quomodo materia est malum? Aliud enim est malum, et aliud quod est necessarium. Quomodo autem bonus ex malo deducit quædam ad generationem? Aut quomodo est malum, quod est necessarium bono? Fugit enim boni natura malum. Quomodo autem gignit et nutrit naturam materia exsistens mala? Etenim malum secundum quod malum, est nullius generativum aut nutritivum, aut totaliter effectivum aut salvativum. Si autem dicant ipsam quidem non facere malitiam in animabus, attrahere autem ipsas: quomodo erit hoc verum? Multæ enim ipsarum ad bonum adspiciunt: et quidem quomodo factum est hoc, materia omnino ipsas ad malum attrahente? Quare non ex materia in animabus malum est, sed ex inordinato et peccante motu. Si autem et hoc dicunt materiæ esse omnino consequens, et necessaria est instabilis materia his quæ in se ipsis collocari non possunt: quomodo malum est necessarium, aut necessarium malum? — Sed neque hoc quod dicimus privationem, secundum virtutem propriam adversatur bono. Etenim perfecta privatio, universaliter impotens; particularis autem, non secundum hoc quod privatio est, habet virtutem, sed secundum hoc quod non perfecta est privatio. Privatione enim boni particulari exsistente, nondum est malum; et recedente, et mali natura abiit.

Est autem colligentem dicere: Bonum ex una et tota est causa, malum autem ex multis et particularibus defectibus. — Vidit Deus malum aut bonum, et apud ipsum causæ malorum virtutes sunt bonum facientes. — Si autem malum æternum est, et creat, et potest, et est, et facit: unde ipsi hoc? Aut ex bono, aut bono ex malo, aut ambobus ex alia causa. — Omne quod est secundum naturam, ex causa determinata generatur; sed malum est sine causa, et indefinitum non est secundum naturam: neque enim in natura omnia, neque contra naturam, neque in artificiis aut in arte ratio. — Utrum anima malorum est causa, quemadmodum ignis calefaciendi, et omnia quibus appropinquat, malitia implet? Bona quidem est animæ natura; operationibus autem aliquando quidem habet ita, aliquando autem non ita. Si natura quidem et esse ipsius est malum, et unde ipsi est esse, nisi ex creativa totorum bona causa? Sed si ex ista, quomodo secundum substantiam est malum? Bona enim cuncta sunt ex hac genita. Si autem operationibus, neque hoc est intransmutabile: alioqui unde sunt virtutes et boniformiter ipsa facta? Relinquitur igitur malum infirmitatem et defectum boni esse. — Bonorum causa est una. Si bono malum est contrarium, mali causæ sunt multæ. Non quidem quæ efficiunt mala, sunt rationes et virtutes, sed impotentia et infirmitas, et mixtio dissimilium non commensurabilis. Neque immobilia sunt et semper eodem modo habentia mala, sed infinita et interminata, et in aliis portata, et istis infinitis.

Omnium et malorum principium et finis erit bonum. Etenim boni gratia sunt omnia quæcumque bona, et quæcumque contraria. Etenim ista facimus bonum desiderantes. Nullus enim ad malum respiciens facit quæ facit. Propter quod neque subsistentiam habet malum, sed privationem substantiæ, boni gratia et non sui ipsius factum. — Malo esse ponendum est secundum accidens, et propter aliud, et non ex principio proprio. Quare quod fit, rectum quidem esse apparere, quoniam boni gratia fit; revera autem non rectum esse, idcirco quod non bonum, bonum opinantur. Demonstratum est aliud esse desideratum, et aliud factum. Igitur malum est præter viam, et præter intentionem, et præter naturam, et præter causam, et præter principium, et præter finem, et præter definitionem, et præter voluntatem, et præter substantiam. Igitur privatio est malum, et defectus, et infirmitas, et incommensuratio, et peccatum, et sine intentione, et sine pulchritudine, et sine vita, et sine mente, et sine ratione, et imperfectum, et non collocatum, et sine causa, et indefinitum, et sine germine, et vacuum, et non operans, et inordinatum, et dissimile, et infinitum, et obscurum, et sine substantia, et ipsum nullo modo usquam nihil exsistens.

Sicut totaliter potest aliquid malum ad bonum mixtione. Quod enim omnino boni expers, neque est aliquid, neque potest. Etenim si bonum et exsistens est, et voluntate appetitum, et potens, et activum : quomodo poterit aliquid quod est bono contrarium, quod est substantia et voluntate [et potentia] et operatione privatum ? — Non omnia omnibus et omnino eadem secundum idem mala. Dæmoni est malum præter boniformem intellectum esse; animæ, præter rationem; corpori, præter naturam.

Quomodo autem totaliter mala sunt et Providentia exsistente ? Non est malum (secundum quod est malum) neque exsistens neque in exsistentibus; et nihil exsistentium est improvisum. Neque enim est malum conspicuum subsistens bono. Et si nullum exsistentium non particeps boni, malum autem defectus boni, nihil autem exsistentium privatur universaliter bono; in omnibus exsistentibus divina providentia, et nihil exsistentium non provisum. Sed et factis malis benigne Providentia utitur, aut ad ipsorum aut aliorum, aut propriam aut communem utilitatem. Et proprie unumquodque exsistentium providet. Propter quod et vanam multorum non recipiemus rationem, qui oportere dicunt Providentiam et invitos nos ad virtutem agere. Etenim corrumpere naturam, non Providentiæ. Unde sicut Providentia uniuscujusque naturæ est salvativa, per se mobilia providet ut per se mobilia, et tota et particularia, juxta proprietatem totius et uniuscujusque in quantum provisorum natura suscipit totius largissimæ providentiæ proportionaliter attributas unicuique provisivas bonitates.

Non igitur exsistens est malum, neque in exsistentibus est malum. Nusquam enim est malum secundum quod est malum; et fieri malum, non est secundum virtutem, sed propter infirmitatem. Et dæmonibus, quod quidem sunt, et ex bono est et bonum. Malum autem est ipsis ex casu a propriis bonis, et variatio quæ circa identitatem et habitum, infirmitas convenientis ipsis angelos decentis perfectionis. Et desiderant bonum, in quantum esse et vivere et intelligere desiderant. Non exsistens bonum desiderant, et non est hoc desiderium, sed peccatum desiderii exsistentis*.*

In cognitione autem peccantes vocant Eloquia, circa cognitionem boni non obliviscibilem aut actionem infirmos exsistentes, et scientes voluntatem, et non facientes :31 qui audierunt quidem, infirmantur autem circa fidem aut operationem boni; et quod nolunt quidem intelligere ut bene agant, secundum aversionem aut infirmitatem voluntatis.3233 Et totaliter malum (ut multoties diximus) est infirmitas et impotentia, et defectus aut cognitionis, aut fidei, aut desiderii, aut operationis boni.34 Et quidem dicat aliquis : Non est punienda infirmitas, sed econtra condonanda. Si non quidem esset posse, bene quidem se habet sermo. Si autem ex bono posse, quod dat (secundum Eloquia) omnibus simpliciter convenientia, non est laudabile peccatum habitus propriorum bonorum ex bono et aversio, et fuga, et casus.35 Sed hæc quidem a nobis in his quæ sunt de justitia et divinæ justitiæ observantia, secundum virtutem sufficienter sunt dicta. In quo sancto negotio, Eloquiorum veritas sophisticas et injustitiam et mendacium contra Deum loquentes contrivit sicut insipientes rationes. — Nunc autem sufficienter, sicut secundum nos, laudatum est bonum sicut vere amabile, sicut principium et finis omnium, sicut circuitus exsistentium, sicut informans non exsistentia, sicut omnium bonorum causa, sicut malorum non causa, sicut providentia et donatrix boni perfecta, et supergrediens exsistentia et non exsistentia, et mala secundum ipsius privationem ad bonum redigens, omnibus desiderabile et amabile et diligibile: et quæcumque alia in prioribus verus sermo demonstravit.

Footnotes

  1. Gen. 1, 16. ↩

  2. Ibid. 3-13. ↩

  3. Rom. x1, 36. ↩

  4. Rom. i, 20. ↩

  5. Rom. xi, 36. ↩

  6. Sap. viii, 2. ↩

  7. Prov. iv, 6, 8. ↩

  8. * per conversionem ↩

  9. Galat. 1, 20. ↩

  10. Galat. II, 20. ↩

  11. II Cor. 13. ↩

  12. II Reg. 1, 26. ↩

  13. II Reg. I, 26. ↩

  14. II Cor. V, 13. ↩

  15. Ex sanctis- ↩

  16. Ex bonum ↩

  17. Ex bonum ↩

  18. Quid ma- ↩

  19. Absolutio ↩

  20. Malum in rebus unde. ↩

  21. Malum qua ratione malum, an aliquid efficiat. ↩

  22. Matth. vii, 18. ↩

  23. Ephes. u., 14; ↩

  24. Joann. xiv, 27. ↩

  25. Malum an aliquid sit in causatis. ↩

  26. Natura dæmonum an sit mala. ↩

  27. Judæ 6. ↩

  28. Malum an aliquand in- sit anima- bus. ↩

  29. Malum an naturaliter insit brutis. ↩

  30. Malum an insit na- ralibus re- bus. ↩

  31. Lut. xii, 47; ↩

  32. Lut. vii, 12. ↩

  33. Jocob. iv, 17. ↩

  34. Pv. xxxx, 4. ↩

  35. Jocob. i, 5. ↩

Chapter 121 of 143