Capitulum 5
DE EXSISTENTE: IN QUO ET DE EXEMPLIS.
TRANSEUNDUM autem est nunc ad vere exsistentem vere exsistentis Dei theologicam laudationem. Tantum autem memorabimus quod sermoni intentio est, non supersubstantialem substantiam, secundum quod supersubstantialis est, manifestare (ineffabile enim hoc et ignotum est, et perfecte non manifestabile, et ipsam excedens unitionem), sed substantificum thearchicæ substantiæ principatus processum ad omnia exsistentia laudare. Etenim boni Dei nominatio totos causæ omnium processus manifestans, et ad exsistentia et ad non exsistentia extenditur, et super exsistentia est. Vitæ autem, ad omnia viventia extenditur, et super viventia est. Sapientiæ vero, ad omnia intellectualia et rationalia et sensibilia extenditur, et super omnia ista est. Istas igitur providentiæ manifestativas Dei nominationes, sermo laudare desiderat. Non enim promittit enarrare per se supersubstantialem bonitatem et substantiam et vitam et sapientiam per se supersubstantialis Deitatis, quæ est super omnem bonitatem, et deitatem, et substantiam, et vitam, et sapientiam, in absconditis (sicut Eloquia dicunt) supercollocata;1 sed manifestatam bonitatem et excedenter beneficam providentiam et omnium bonorum causam laudat, et exsistentem et vitam et sapientiam, quæ facit substantiam et vivificat et est sapientia donatrix causa his quæ substantia et vita et ratione et sensu participant. Non autem aliud esse bonum dicit, et aliud exsistens, et aliud vitam aut sapientiam; neque multas causas, et aliorum alias productivas deitates excedentes et subjectas: sed unius esse omnes bonos processus, et a nobis laudatas Dei nominationes; et hanc quidem esse perfecte unius Dei providentiæ manifestativam, quasdam autem universaliorum ejusdem, et magis particularium.
Et quidem dicat aliquis: Quare exsistente excedente vitam, et vita sapientiam, exsistentibus quidem viventia, viventibus autem sensibilia, istis autem rationabilia, et rationabilibus mentes excellunt, et circa Deum sunt, et magis ipsi propinquant? Et quidem oportet ea quæ majoribus donis ex Deo participant, et meliora esse, et reliquis excellere. Sed si non subsistentia quidem et non viventia aliquis supponeret esse ea quæ sunt intellectualia, bene quidem se haberet sermo. Si autem et sunt divinæ mentes super reliqua exsistentia, et vivunt super reliqua viventia, et intelligunt et cognoscunt super sensum et rationem, et plus quam omnia exsistentia pulchrum et bonum desiderant et eo participant; ipsæ magis sunt circa bonum, abundanter ipso participantes, et plura et majora ex ipso dona possidentes: sicut et rationalia sensibilibus excellunt, abundantia rationis plus illis possidentia; et quædam sensu, et alia vita. Et est (sicut arbitror) hoc verum, quod magis uno et infiniti doni Deo participantia, magis ipsi sunt propinqua et diviniora derelictis.
Quoniam autem et de istis diximus, age, bonum sicut vere exsistens et exsistentium universorum substantificum laudemus: quod totius esse, secundum virtutem super-substantialem, est substantificatrix causa, et causatrix exsistentis, mentis, personæ, substantiæ, naturæ;2 principium et mensura sæculorum, et quod facit esse tempora, et ævum exsistentium, tempus eorum quæ fiunt; esse quocumque modo exsistentibus, generatio quocumque modo genitis. Ex exsistente est ævum, et substantia, et exsistens, et tempus, et generatio, et genitum, et ea quæ sunt in exsistentibus, et ea quæ quocumque modo insunt et substant. Etenim Deus non quodam modo est exsistens, sed simpliciter et incircumscripte, totum in se ipso esse qui accepit et præaccepit. Propter quod et Rex dicitur sæculorum, sicut in se ipso et circa se ipsum omni esse et substantia et exsistente. Et neque erat, neque erit; neque factus est, neque gignitur, neque gignetur. Magis autem neque est, sed ipse est esse exsistentibus; et non exsistentia solum, sed et ipsum esse exsistentium, est ex exsistente ante sæcula. Ipse enim est ævum ævorum, qui est ante sæcula. Resumentes igitur dicimus, quod omnibus exsistentibus et sæculis est esse a præexsistente, et omne quidem ævum et tempus ex ipso. Omnis autem et sæculi et temporis, et omnis quocumque modo exsistentis, præexsistens est principium et causa. Et omnia ipso participant, et a nullo exsistentium recedit; et ipse est ante omnia, et omnia in ipso consistunt. Et simpliciter, si aliquid quocumque modo est, in præexsistente et est et intelligitur et salvatur.
Et ante alias ipsius participationes, esse propositum est; et est ipsum secundum se esse, senius eo quod est per se vitam esse, et eo quod est per se sapientiam esse, et eo quod est per se similitudinem divinam esse; et alia quæcumque exsistentia participantia, ante omnia illa esse participant. Magis autem et ipsa secundum se ipsa omnia, quibus exsistentia participant, ipso secundum se esse participant; et nihil est exsistens cujus non sit substantia et ævum ipsum esse. Convenienter igitur cunctis aliis principalius, sicut exsistens, Deus laudatur ex digniore aliorum donorum ejus. Etenim præesse et superesse præhabens et superhabens ex ipso, quod est (ipsum dico secundum se esse) præexsistere fecit, et per ipsum esse, omne quocumque modo exsistens subsistere fecit. Et quidem principia exsistentium omnia esse participant, et sunt, et principia sunt; et primum sunt, postea principia sunt. Et si vis viventium, sicut viventium, principium dicere per se vitam; et similium, sicut similium, per se similitudinem; et unitorum, sicut unitorum, per se unitionem; et ordinatorum, sicut ordinatorum, per se ordinationem; et aliorum quæcumque hoc aut hoc, aut ambobus, aut multis participant, hoc aut hoc, aut utraque, aut multa participata: per se participationes invenies ipso esse primum illas participantes, et ipso esse quidem primum exsistentes, postea hujus aut hujus principia exsistentes, et participare esse, et exsistentes et participatas.3 Si autem ista essendi participatione sunt, multo quidem magis ea quæ ipsis primum participant. Primum igitur per se essendi donum per se bonitas proponens, digniore prima participationum laudatur.
Et est ex ipsa et in ipsa, et ipsum esse, et exsistentium principia, et exsistentia omnia, et quæ quocumque modo ab esse sunt contenta: et hoc incomprehensibiliter, et conjuncte, et singulariter. Etenim in unitate omnis numerus uniformiter præexsistit, et habet omnem numerum unitas in se ipsa singulariter: et omnis numerus unitur quidem in unitate; in quantum autem ab unitate procedit, in tantum discernitur et in multitudinem agitur. Et in centro omnes circuli lineæ secundum unam unitionem coexstiterunt, et omnes habet signum in se ipso lineas uniformiter unitas et ad se invicem et ad unum principium a quo processerunt. Et in ipso quidem centro perfecte uniuntur; parum autem ab ipso distantes, parum et discernuntur; magis autem distantes, magis. Et simpliciter, in quantum centro sunt propinquiores, in tantum et ipsi et sibi invicem uniuntur; et in quantum ab ipso procedunt, in tantum a se invicem discernuntur. Sed et in tota totorum natura, omnes naturæ uniuscujusque rationes congregatæ sunt secundum unam inconfusam unitionem; et in anima uniformiter particularium omnium provisivæ totius corporis virtutes. Nihil igitur est inconveniens, ex obscuris imaginibus ad omnium causam ascendentes, supermundanis oculis contemplari omnia in omnium causa, et sibi invicem contraria, uniformiter et unite. Principium enim est exsistentium, a quo et ipsum esse, et omnia quocumque modo exsistentia: omne principium, omnis finis; omnis vita, omnis immortalitas; omnis sapientia, omnis ordo, omnis harmonia; omnis virtus, omnis custodia, omnis collocatio, omnis distributio; omnis intellectus, omnis sermo, omnis sensus, omnis habitus; omnis statio, omnis motus; omnis unitio, omnis concretio, omnis amicitia, omnis concordatio; omnis discretio, omnis definitio: et alia quæcumque per esse exsistentia, exsistentia omnia figurant.
Et ex eadem omnium causa sunt, et intelligibiles et intellectuales deiformium angelorum substantiæ, et animarum et omnis mundi naturæ, et quocumque modo aliis inesse aut secundum cogitationem esse dicta. Et quidem sanctissimæ et provectissimæ virtutes exsistentes, et sicut in vestibulis supersubstantialis Trinitatis collocatæ, ab ipsa et in ipsa et esse et deiformiter esse habent; et post illas subjectæ, subjecte; et extremæ, extreme sicut ad angelos, sicut ad nos autem, supermundane. Et animæ et alia omnia exsistentia, secundum eamdem rationem et esse et bene esse habent; et sunt et bene sunt, ex præexsistente esse et bene esse habentia, et in ipso et exsistentia et bene exsistentia; et ex ipso incipientia, et in ipso custodita, et ad ipsum terminata. Et quasdam quidem dignitates essendi distribuit melioribus substantiis, quas et æternas vocant Eloquia; esse autem ipsum ab exsistentibus omnibus nequaquam derelinquitur. Et ipsum autem esse est ex præexsistente: et ipsius est esse, et non ipse est esse*; et in ipso est esse, et non ipse est in eo quod est esse; et ipsum habet esse, et non ipse habet esse. Et ipse est essendi ævum et principium et mensura, ante substantiam exsistens, et ante id quod exsistit, et ante ævum, et omnium substantificator et principium et medietas et finis. Et propter hoc ab Eloquiis, qui vere præexsistit, secundum omnem exsistentium intentionem multiplicatur; et erat in ipso, et est, et erit, et factum est, et fit, et fiet, proprie laudatur. Ista enim omnia ut decet Deum intelligentibus, ipsum secundum omnem intentionem supersubstantialiter esse significant, et exsistentium ubique causam. Etenim non hoc quidem est, hoc autem non est; neque alicubi quidem est, alicubi autem non est: sed omnia est, ut omnium causa, et in ipso omnia principia, omnes terminationes, omnium causa totorum, comprehendens et præhabens. Et super omnia est, sicut ante omnia supersubstantialiter superexsistens. Propter quod et omnia de ipso et simul prædicantur, et nihil est omnium: omnis figuræ, omnis formæ; sine forma, sine pulchritudine; principia et media et fines exsistentium incomprehensibiliter et excellenter in se ipso præaccipiens, et omnibus esse secundum unam superunitam causam immaculate lucendo superfundens. Si enim noster sol sensibilium substantias et qualitates, et quidem multas et diffe-*
Ps. lxxv, 5. essendi
Apoc. 1, 8. rentes exsistentes, tamen ipse unus exsistens et uniforme lucendo superfundens lumen, renovat, et nutrit, et custodit, et perficit, et discernit, et unit, et reflorere facit, et germinabilia esse facit, et auget, et commutat, et collocat, et ex planta prodire facit, et sursum movet, et vivificat omnia; et totorum unumquodque juxta proprietatem suam eodem et uno sole participat, et multorum participantium unus sol causas in se ipso uniformiter præaccepit: multo magis in causa et ipsius et omnium, præexsistere omnium exsistentium exemplaria secundum unam supersubstantialem unitionem est concedendum, quoniam et substantias producit secundum excessum a substantia.
Exemplaria autem esse dicimus in Deo exsistentium rationes substantificas et singulariter præexsistentes:4 quas Theologia prædefinitiones vocat, et divinas et bonas voluntates exsistentium determinativas et effectivas, secundum quas supersubstantialis essentia omnia prædefinivit et produxit. Si autem philosophus Clemens probat et ad aliquid exemplaria dici in exsistentibus principaliora, procedit quidem non per propria et perfecta et simplicia nomina sermo illi. Concedentibus autem et hoc recte dici, memoranda est Theologia, dicens, Quod non demonstrabo tibi illa ut eas post illa, sed ut per istorum proportionalem cognitionem, ad omnium causam, sicut possumus, sursum agamur.5
Igitur omnia exsistentia ipsi secundum unam omnium segregatam unitionem sunt attribuenda: quoniam ab essentia substantificæ processionis et bonitatis incipiens, et per omnia vadens, et omnia ex ipsa essentia implens, et in omnibus exsistentibus exsultans, omnia quidem in se ipsa præhabet, secundum unum simplicitatis excessum omnem duplicitatem refutans; omnia autem eodem modo continet secundum supersimplificatam ipsius infinitatem; et ab omnibus singulariter participatur, quemadmodum et vox una exsistens et eadem, a multis audientibus sicut una participatur. Omnium igitur exsistentium est principium et finis, qui præexsistit: principium quidem, sicut causa; finis autem, sicut cujus gratia: et terminus omnium, et infinitas omnis infinitatis et finis excedenter, sicut oppositorum. In uno enim, sicut multoties dictum est, exsistentia omnia et præhabet et subsistere facit: præsens omnibus et ubique et secundum unum et idem et secundum idem omne; et ad omnia procedens, et manens in se ipso; et stans et motus, et neque stans neque motus; neque principium habens, aut medium, aut finem; neque in aliquo exsistentium neque aliquid exsistentium exsistens. Et neque totaliter ipsi convenit aliquid æternaliter exsistentium aut temporaliter subsistentium; sed et a tempore et ævo, et his quæ sunt in ævo et his quæ sunt in tempore, omnibus segregatur: propter quod et ipsum ævum et exsistentia, et mensuræ exsistentium et mensurata, per ipsum et ab ipso.
Footnotes
Chapter 122 of 143