Skip to the text

Capitulum 6

DE VITA.

SED de istis quidem in aliis opportunius dictum sit. Nunc autem laudanda est nobis vita æterna, ex qua est per se vita et omnis vita, et a qua ad omnia quocumque modo vita participantia, vivere juxta proprietatem uniuscujusque disseminatur. Et quidem immortalium angelorum vita et immortalitas, et ipsum non destructivum angelici sempiterni motus, ex ipsa et propter ipsam et sunt et subsistunt.

Propter quod et viventes semper et immortales dicuntur; et non immortales rursus, quoniam non a se ipsis habent immortales esse et æternaliter vivere, sed ex vivifica et omnis vitæ effectiva et contentiva causa. Et sicut in exsistente dicebamus quod et ipsius quod est per se esse, est ævum, ita et hic rursus, quod et ipsius per se vitæ, supervivens divina vita est vivificativa et substantificativa; et omnis vita et vivificativus motus, est ex vita quæ est super omnem vitam et omne principium omnis vitæ. Ex ipsa et animæ non destructibile habent, et animalia omnia, et plantæ secundum ultimam resonantiam vitæ, habent vivere. Qua destructa, secundum Eloquium, deficit omnis vita;1 et ad quam et ea quæ infirmitate ad participandum ipsa defecerunt, rursus conversa, rursus animalia fiunt.

Et dat quidem prius per se vitæ esse vitam, et omni vitæ et particulari, esse proprie unamquamque quod esse naturaliter habet: et supercœlestibus quidem vitis immaterialem et deiformem et invariabilem immortalitatem, et fortem et indeclinabilem motum sempiternum; superextenta propter abundantiam bonitatis et ad dæmonum vitam: neque enim illa esse ab alia causa, sed ex ipsa et esse vitam et permanentiam habet. Dans autem et viris, sicut commixtis, contingentem ad angelorum formam vitam; et superemanatione benignitatis, et recedentes nos ad se ipsam convertens et revocans. Et quod quidem est divinius, quod et totos nos (dico animas et conjuga corpora) ad perfectam vitam et immortalitatem se promittit translaturam: rem quidem antiquitati æqualiter præter naturam apparentem, mihi autem et tibi et veritati, et divinam et super naturam apparentem. Super naturam autem secundum nos dico visam, non omnipotentem divinæ vitæ: ipsi enim, sicut omnium exsistenti vitarum naturæ, et maxime divinorum , nulla vita præter naturam aut super naturam. Quare de hoc stultitiæ Simonis contradicentia verba, longe a divino choro et tua sancta anima expellantur. Latuit enim ipsum, sicut arbitror, et in istis sapientem putatum esse, non oportere bene scientem uti manifesta sensus ratione compugnante contra omnium occultam causam. Et hoc est dicendum ipsi: præter naturam dicere. Ipsi enim nihil est contrarium. Ex ipsa vivificantur et circumflorent et animalia omnia et plantæ. Et sive intellectualem dicas, sive rationalem, sive sensibilem et augmentativam; sive qualemcumque vitam, aut vitæ principium aut vitæ substantiam, ex ipsa et vivunt et vivificant quæ est super omnem vitam, et in ipsa secundum causam uniformiter præexstiterunt. Etenim supervivens et princeps vitæ vita, et omnis vitæ est causa, et vitæ generativa, et adimpletiva et divisiva vitæ, et ex omni vita est laudanda secundum multam fecunditatem omnium vitarum, sicut largissima et omnis vita contemplatione comprehensa et laudata, et sicut non indigens: magis autem superplena vita, per se vivens, et sicut super omnem vitam vivificans et supervivens, aut quomodo aliquis vitam superunientem et ineffabilem humane laudet. diviniorum superviventem2

Footnotes

  1. Ps. cml. 29, 30. ↩

  2. Ps. ciii, 29, 30. ↩

Chapter 123 of 143