Skip to the text

Capitulum 7

DE SAPIENTIA, MENTE, RATIONE, VERITATE, FIDE.

AGE autem, si videtur, bonam et æternam vitam, et sicut sapientem et sicut per se sapientiam laudemus: magis autem, sicut omnis sapientiæ substantificativam, et super omnem sapientiam et prudentiam superexsistentem. Non enim tantum Deus est superplenus sapientia, et prudentiæ ipsius non est numerus, sed super omnem rationem et mentem et sapientiam supercollocatur. Et hoc supernaturaliter intendens divinus vere vir, communis nostri et ducis sol, stultum Dei sapientius hominibus esse dicit: non solum quoniam omnis humana deliberatio error quidam est, judicata ad stabile et manens divinorum et perfectissimorum intellectuum; sed quoniam consuetum est theologis, contraria passione in Deo ea quæ sunt privationis dicere. Ita et invisibilem dicunt Eloquia clarissimum lumen; et multum laudabilem et multum nominabilem, ineffabilem et innominabilem; et omnibus præsentem et ex omnibus inventum, incomprehensibilem et non investigabilem. Hoc modo igitur et nunc divinus Apostolus laudare dicitur stultitiam Dei, quod apparet in ipsa præter rationem et inconveniens, ad ineffabilem et ante rationem omnem sursumagens veritatem. Sed (quod in aliis dixi) juxta proprietatem nostram ea quæ sunt super nos accipientes, et rationi connutritæ sensibus infixi, et nostris divina comparantes, decipimur, secundum apparens divinam et ineffabilem rationem exsequentes. Oportet autem videre mentem nostram habere quidem virtutem ad intelligendum, per quam intelligibilia inspicit; unitionem autem excedentem mentis naturam, per quam conjungitur ad ea quæ sunt supra ipsam. Secundum hanc igitur oportet divina intelligere, non secundum nos, sed nos ipsos totos extra nos ipsos statutos et totos deificatos. Melius est enim esse Dei, et non nostri ipsorum: ita enim erunt divina data cum Deo factis.

Hanc igitur irrationabilem et amentem et stultam sapientiam excedenter laudantes, dicimus quod omnis est mentis et rationis et omnis sapientiæ et prudentiæ causa; et ipsa est omne consilium, et ab ipsa est omnis cognitio et prudentia, et in ipsa sunt omnes thesauri sapientiæ et cognitionis absconditi. Etenim juxta consequentiam jam prædictorum, supersapiens et omnisapiens causa, et ipsius per se sapientiæ et totius et particularis, est substantificatrix. — Ex ipsa intelligibiles et intellectuales angelicarum mentium virtutes, simplices et beatos habent intellectus: non in divisibilibus aut a divisibilibus aut sensibus aut sermonibus diffusis congregantes divinam cognitionem, neque ab aliquo communi ad ista simul actæ; ab omni autem materiali et multitudine mundæ exsistentes, intellectualiter, immaterialiter, uniformiter intelligibilia divinorum intelligunt. Et est ipsis intellectualis virtus et operatio, munda et immaculata puritate resplendens et conspicaci divinorum intellectuum simplicitate et immaterialitate, et divinitus unitio ad divinam supersapientem et mentem et rationem (sicut est possibile) figurata. Propter divinam sapientiam et animæ rationale habent, diffusive quidem et circulo circa exsistentium veritatem circumeuntes: et divisibili et largissimo varietatis, deficientes ab unitivis mentibus; multorum autem ad unum convolutione, et intellectibus æqualibus angelis (in quantum animabus est proprium et possibile) dignæ habitæ. Sed et aliquis non peccet ab intentione, dicens sensus ipsos esse resonantiam sapientiæ. Et quidem et dæmonum mens, secundum quod mens est, ex ipsa est; in quantum autem mens est rationis depravatæ, consequi quod desiderat neque sciens neque volens, casum a sapientia magis proprie ipsam oportet appellare.

Sed quod quidem sapientiæ ipsius et omnis, et mentis omnis, et rationis et sensus omnis, divina sapientia et principium est et causa, et substantificatrix et perfectio, et custodia, et finis, dictum est. Sic autem ipse Deus, qui est supersapiens sapientia, et mens et ratio et cognitor laudatur. Quomodo enim intelliget aliquid intelligibilium, non habens intellectuales operationes? Aut quomodo cognoscet sensibilia super omnem sensum collocatus? Et quidem omnia ipsum scire dicunt Eloquia, et nihil effugere divinam cognitionem.1 Sed (quod dixi multoties) divina ut decet Deum intelligere convenit. Etenim sine mente et non sensibile, secundum excessum, non secundum defectum, in Deo est ordinandum: sicut et irrationabile reponimus ei qui est super rationem, et imperfectionem ei qui est superperfectus et præperfectus, et impalpabilem et invisibilem caliginem lumini inaccessibili, secundum excessum visibilis luminis. Quare divina mens omnia continet ab omnibus segregata cognitione, secundum omnium causam in se ipsa omnium scientiam præaccipiens, antequam angeli fierent, sciens et producens angelos, et cuncta alia intus et ab ipso (ut ita dicam) principio sciens, et ad substantiam agens. Et hoc arbitror tradere Eloquium quando dicit:2 Qui scit omnia antequam fiant ipsa. Non enim ex exsistentibus exsistentia discens novit divina mens, sed ex ipsa et in ipsa secundum causam, omnium scientiam et cognitionem et substantiam præhabet et præaccepit: non secundum visionem singulis se immittens, sed secundum unam causæ continentiam omnia sciens et continens, sicut et lumen secundum causam per semetipsum tenebrarum præaccepit visionem, non aliunde videns tenebras quam a lumine. Igitur se ipsam divina sapientia cognoscens, cognoscit et omnia, immaterialiter materialia, et indivisibiliter divisibilia, et multa unitive, in ipso uno omnia et cognoscens et producens. Etenim si secundum unam causam Deus omnibus exsistentibus esse tradit, secundum eamdem causam sciet omnia, sicut ex ipso exsistentia, et quæ in ipso præexstiterunt; et non ex exsistentibus sumet ipsorum cognitionem, sed et ipsis singulis eorum et aliis aliorum cognitionis erit largitor. Non igitur Deus propriam habet sui ipsius cognitionem, aliam autem communem exsistentia omnia comprehendentem. Ipsa enim omnium causa se ipsam cognoscens vacat alicubi, si ea quæ sunt ab ipsa et quorum est causa ignoraverit. Ita igitur Deus exsistentia cognoscit, non scientia quæ sit exsistentium, sed quæ sit sui ipsius. Etenim et angelos scire dicunt Eloquia ea quæ sunt in terra, non secundum sensus ipsa cognoscentes sensibilia quidem exsistentia, sed secundum propriam deiformis mentis virtutem et naturam.

Propterea inquirere oportet quomodo nos cognoscimus Deum, neque intelligibilem, neque sensibilem, neque aliquid universaliter exsistentium exsistentem.3 Numquid igitur verum est dicere quoniam Deum cognoscimus? Non ex natura ipsius (ignotum enim est hoc, et omnem rationem et mentem excedens); sed ex omnium totorum ordinatione, sicut ex ipso proposita, et imagines quasdam et assimilationes divinorum ipsius exemplarium habente, ad illud quod est super omnia, via et ordine secundum virtutem ascendimus in omnium ablatione et excessu, et in omnium causa. Propter quod et in omnibus Deus cognoscitur, et sine omnibus; et per cognitionem Deus cognoscitur, et per ignorantiam. Et est ipsius et intellectus et sermo et scientia, et tactus et sensus, et opinio et phantasia et nomen, et alia omnia; et neque intelligitur, neque dicitur, neque nominatur. Et non est aliquid exsistentium, neque in aliquo exsistentium cognoscitur; et in omnibus omnia est, et in nullo nihil, et ex omnibus cunctis cognoscitur, et ex nullo nulli. Etenim et hæc recte de Deo dicimus, et ex exsistentibus universis laudatur secundum proportionem omnium, quorum est causa. Et est rursus divinissima Dei cognitio, quæ est per ignorantiam cognita secundum unitionem super mentem, quando mens ab aliis omnibus recedens, postea et se ipsam dimittens, unita est supersplendentibus radiis, inde et ibi non scrutabili profundo sapientiæ illuminata.4 Et quidem et ex omnibus (quod dixi) ipsa est cognoscenda. Ipsa enim est, secundum Eloquium, quæ est omnium effectiva, et semper omnia concordans, et indissolubilis omnium concordationis et ordinis causa, et semper fines priorum conjungens principiis secundorum, et unam omnis conspirationem et harmoniam pulchre operans.5

Ratio autem Deus laudatur a sanctis Eloquiis, non tantum quoniam et rationis et mentis et sapientiæ est largitor, sed quoniam et omnium causas in se ipso uniformiter præaccepit;67 et quoniam per omnia vadit, pertingens (ut Eloquia dicunt) usque ad finem omnium; et ante hæc, quoniam super omnem simplicitatem divina simplificatur ratio, et ab omnibus est super omnia secundum supersubstantiale absoluta. Hæc ratio est simplex et exsistens exsistentis veritas, circa quam sicut mundam et non erroneam totorum cognitionem, divina fides est, quæ est manens credentium collocatio, quæ istos collocat in veritate et in ipsis veritatem, intransmutabili identitate simplicem veritatis cognitionem habentibus credentibus. Si enim cognitio est unitiva eorum qui noverunt, ignorantia autem est semper transmutationis causa et divisionis ignoranti ex se ipso;8 credentem in veritate, secundum sermonem sanctum, nihil movebit a causa quæ est secundum veram fidem, in qua permanentiam habebit immobilis et intransmutabilis identitatis. Bene enim novit qui veritati unitus est, quam bene habet, quamvis multi corripiant ipsum, sicut ecstasim passum. Latet quidem, sicut est conveniens, ipsos ex errore per veram fidem ecstasim passus veritati unitus. Ipse enim novit se ipsum non (quod dicunt illi) furentem, sed ab instabili et variabili portatione circa largissimam erroris varietatem, per simplicem et semper secundum eadem et eodem modo habentem veritatem, liberatum. Ita igitur nostræ sapientiæ principes et duces pro veritate moriuntur omni die, testificantes, sicut est conveniens, et verbo omni et opere, et unitiva Christianorum vera Dei cognitione, omnibus ipsam esse et simpliciorem et diviniorem, magis autem ipsam esse solam veram et unam simplicem Dei cognitionem.910

Footnotes

  1. Hebr. IV, 13. ↩

  2. Dan. XIII, 42. ↩

  3. Præterea ↩

  4. Sup. vii, 21; ↩

  5. Prom. viii, 38. ↩

  6. Hebe. ix, 12. ↩

  7. Sup. vii, 1; ↩

  8. Rom. vii, 38, 29. ↩

  9. Rom. viii, 36. ↩

  10. Pra. xii, 1; 22; ↩

Chapter 124 of 143