Capitulum 8
DE VIRTUTE, JUSTITIA, SALVATIONE, LIBERATIONE: IN QUO ET DE INÆQUALITATE.
SED quoniam divinam veritatem et supersapientem sapientiam, et sicut virtutem laudant et sicut justitiam theologi, et sicut salvationem, et sicut liberationem; age, et istas Dei nominationes, sicut est possibile nobis, reseremus. Et quod quidem Thearchia ab omni quocumque modo et exsistente et cogitata virtute segregata est et superat, non arbitror aliquem in divinis Eloquiis conversatorum ignorare. Multoties enim Theologia et dominationem ipsi et ipsarum cœlestium virtutum determinans tradita est. Quomodo igitur ipsam theologi et sicut virtutem laudant ab omni segregatam virtute? Aut quomodo in ipsa virtutis nominationem accipiamus? Dicimus igitur quod virtus est Deus: sicut omnem virtutem in se ipso præhabens et superhabens; et sicut omnis virtutis causa, et omnia secundum virtutem indeclinabilem et incircumfinitam producens; et sicut ipsius quod est esse virtutem aut totam aut particularem, causa exsistens; et sicut infinitæ virtutis, non tantum eo quod omnem virtutem producit, sed et eo quod est super omnem et ipsam per se virtutem, et eo quod superpotest et infinite infinitas alias ab exsistentibus virtutibus producere, et eo quod nunquam possunt infinitæ et in infinitum productæ virtutes, superinfinitam ipsius virtutem facientis virtutis hebetare actionem, et eo quod ineffabilis et ignota et incogitabilis est cuncta excedens ipsius virtus, quæ propter abundantiam possibilis et infirmitatem firmat, et ultimas resonantiarum ipsius continet et fortiter tenet: quemadmodum et in possibilibus secundum sensum, videmus quod supersplendida lumina et usque ad hebetes visiones perveniunt, et magnos sonos dicunt ad auditus non valde facile recipientes sonos introire. Quod enim est omnino non audiens, neque audit; et quod universaliter est non videns, neque videt. Ipsa igitur infinitæ virtutis Dei distributio ad omnia exsistentia vadit, et nihil est exsistentium cui perfecte ablatum sit habere quamdam virtutem, sed aut intellectualem, aut rationalem, aut sensibilem, aut vivificam, aut substantialem habet virtutem; et ipsum etiam esse, si fas est dicere, virtutem ad hoc quod sit, habet a supersubstantiali virtute.
Ex ipsa sunt deiformes angelicorum ornatuum virtutes; ex ipsa et esse intransmutabiliter habent, et omnes ipsorum intellectuales et immortales sempiternos motus, et fortitudinem ipsam, et non minorabile desiderium boni, ab infiniti boni virtute acceperunt, ipsa immittente ipsis posse et esse ista, et desiderare quod semper est, et ipsum posse desiderare quod semper possunt. Procedunt autem ea quæ sunt indeficientis virtutis, et ad homines, et ad animalia, et plantas, et totam omnis rei naturam; et firmat unita ad sui invicem amicitiam et communionem, et discreta ad hoc quod sint singula secundum propriam rationem et definitionem inconfusa et incommixta; et omnis rei ordines et directiones ad bonum proprium salvat. Et immortales angelicarum unitatum vitas immaculatas custodit, et cœlestes et illuminativas et stellares substantias et ordines, invariabiles; et ævum posse esse facit; et temporis circumvolutiones discernit quidem processibus, congregat autem restitutionibus; et ignis virtutes inexstinguibiles facit, et aquæ influxiones indeficientes; et aeriam effusionem terminat; et terram in nihilo collocat, et vitæ generativos ipsius partus indifferentes custodit; et elementorum in se invicem harmoniam et concretionem inconfusam et indivisibilem salvat; et animæ et corporis conjunctionem continet; et plantarum nutritivas et augmentativas virtutes sursum movet; et fortiter tenet substantiales totorum virtutes, et omnis rei indissolubilem mansionem firmat, et deificationem ipsam donat, virtutem ad hoc his qui deificantur præbens. Et totaliter nihil est universaliter exsistentium ab omnipotentis firmitate et ambitu divinæ virtutis segregatum. Quod enim universaliter habet nullam virtutem, neque est, neque erit aliqua ipsius omnino positio.
Et quidem dicit Elymas magus: Si omnipotens est Deus, quomodo dicitur aliquid non posse a nostro theologo? Improperat autem divino Paulo, qui dixit Deum non posse negare se ipsum. Apponens autem hoc, nimium timeo ne et stultitiæ debeam risum, puerorum effrenorum ædificationes et super arenam et infirmas dissolvere moliens, et sicut contra quamdam impossibilem intentionem, jaculari studens contra theologicam de isto deliberationem. Etenim sui ipsius negatio, casus est a veritate; veritas autem exsistens est, et a veritate casus, ab exsistente est casus.1 Si igitur veritas exsistens est, negatio autem veritatis est ab exsistente casus; ab exsistente Deus cadere non potest, et hoc non esse non est. Sicut si aliquis dicat: non posse non potest, et non scire (secundum privationem) non novit. Quod sapiens non intelligens, imitatur pugilum inexpertos qui multoties infirmos esse adversarios supponentes, secundum quod videtur sibi ipsis, et contra absentes illos viriliter umbram pugnæ facientes, et aerem vanis plagis confidenter percutientes, opinantur adversarios ipsos obtinuisse, et prædicant se ipsos, neque scientes illorum virtutem. Nos autem dicta theologi (secundum quod est possibile) conjectantes, Deum superpotentem laudamus sicut omnipotentem, sicut beatum et solum potentem, sicut dominantem in potestate sua ævo, sicut secundum nihil ab exsistentibus excidentem, magis autem et superhabentem et præhabentem omnia exsistentia secundum virtutem supersubstantialem, et omnibus exsistentibus posse esse, et hoc esse, secundum abundantiam excedentis virtutis copiosa effusione largientem.
Justitia autem rursus laudatur Deus, sicut omnibus secundum dignitatem distribuens, et commensurationem et pulchritudinem et bonam ordinationem et ornatum et omnes distributiones et ordines segregans unicuique secundum vere exsistentem justissimam definitionem, et omnibus propriæ operationis ipsorum causa exsistens. Omnia enim divina justitia ordinat et terminat, et omnia ab omnibus immixta et non confusa salvat, omnibus exsistentibus convenientia unicuique donat secundum dignitatem unicuique exsistentium supervenientem.
Et si ista recte dicimus, quicumque improperant divinæ justitiæ, latet se sui ipsorum injustitiam manifeste condemnantes. Dicunt enim debere inesse mortalibus immortalitatem, et imperfectis perfectum, et per se mobilibus per aliud mobilem necessitatem, et variabilibus identitatem; et infirmis esse perfecte potentia, et temporalibus esse æterna, et natura motis esse immutabilia, et temporales delectationes esse æternas: et totaliter ea quæ sunt aliorum, aliis attribuunt. Oportet autem videre divinam justitiam in hoc veram justitiam, quod omnibus attribuit propria secundum uniuscujusque exsistentium dignitatem, et uniuscujusque naturam in proprio salvat ordine et virtute. — Si dicat aliquis: non est justitiæ, homines sanctos dimittere non adjutos a pravis cruciatos. Ad quod dicendum, quod si illi quos dicis sanctos, diligunt quidem ea quæ sunt super terram, ab inhærentibus materiæ zelata, a divino omnino ceciderunt amore, et non novi quomodo sancti vocentur, injuriam facientes vere amabilibus et divinis propter inzelabilia et inamabilia ab eisdem non religiose reprobatis. Si autem vere exsistentia amant, lætari convenit quædam desiderantes, quando desiderabilia consequuntur. Aut numquid tunc magis appropinquant angelicis virtutibus, quando sicut est possibile, desiderio divinorum recedunt a materialium passibili affectione, luctantes ad hoc valde viriliter in adversitatibus pro bono? Quare verum est dicere, quod hoc divinæ justitiæ magis est proprium, non mollire et destruere optimorum animositatem materialium donationibus, neque si aliquis conetur hoc facere, dimittere non adjutos, sed collocare ipsos in pulchra et inflexibili statione, et attribuere ipsis talibus exsistentibus secundum dignitatem.
Ipsa igitur divina justitia et salvatio totorum laudatur, propriam uniuscujusque et mundam ab aliis substantiam et ordinem salvans et custodiens, et causa munde exsistens in totis propriæ operationis. Si autem aliquis salvationem laudet, et sicut ex pejoribus tota salvatorie abripientem omnino alicubi, et hunc nos laudatorem largissimæ recipiemus salvationis. Et hanc primam salvationem totorum rogabimus ipsum definire: qui omnia in se ipsis intransmutabilia et non pugnantia et fortia contra pejora salvat, et omnia custodit non pugnantia et non bellantia, singula sui ipsorum rationibus ornata; et omnem inæqualitatem et alienam operationem ex totis exterminat, et proportiones uniuscujusque constituit, non valentes cadere ad contraria nec transire. — Quoniam et ita salvationem aliquis laudabit, non longe ab intentione sanctæ Theologiæ, sicut omnia exsistentia, salvatoria omnium bonitate, a casu propriorum bonorum liberantem, secundum quod uniuscujusque eorum quæ salvantur, suscipit natura. Propter quod et liberationem ipsam nominant theologi, in quantum non sinit vere exsistentia ad nihil esse cadere; et in quantum et si aliquid ad peccatum et inordinatum fallatur, et minorationem quamdam patiatur perfectionis propriorum bonorum, et hoc a passione et infirmitate et privatione liberat, implens minus habens, et paterne infirmitatem supportans, et suscitans a malo: magis autem statuens in bono, et percussum bonum adimplens, et ordinans et statuens et ornans inordinationem ipsius et inornatum, et integrum perficiens, et ab omnibus maculatis solvens. — Sed de istis quidem et de justitia dictum est, secundum quam omnium æqualitas mensuratur et definitur, et omnis inæqualitas quæ est secundum privationem æqualitatis quæ est in ipsis singulis, exterminatur. Etenim inæqualitatem si quis accipiat differentias in toto totorum ad tota, et hujus justitia est servativa, non concedens commixta tota in totis facta turbari, custodiens autem exsistentia omnia secundum speciem unumquodque in qua unumquodque esse secundum naturam habet.
Footnotes
-
- II Tim. II.
Chapter 125 of 143