Capitulum 9
DE MAGNO, PARVO, EODEM, ALTERO, SIMILI, DISSIMILI, STATIONE, MOTU, ÆQUALITATE.
QUONIAM autem et magnum et parvum attributum est omnium causæ, et idem et alterum, et simile et dissimile, et stans et motus; age, et horum insignium quibus Deus nominatur, quæcumque sunt nobis manifesta contemplemur. Igitur magnus quidem in Eloquiis Deus laudatus est et in magnitudine, et in aura subtili divinam manifestante parvitatem;123 et idem (quando dicunt Eloquia: Tu autem idem ipse es), et alter, sicut quando multæ figuræ et multæ formæ ab eisdem Eloquiis componitur; et similis, sicut similium et similitudinis substantificator, et dissimilis omnibus, sicut quod non sit ipsi simile; et stans et immobilis et sedens in sæcula, et motus, sicut ad omnia ambulans: et quæcumque aliæ istis æquipollentes Dei nominationes ab Eloquiis laudantur.
Igitur magnus quidem Deus nominatur secundum magnitudinem ipsius, quæ se ipsam tradit omnibus æternaliter magnis, et extra omnem magnitudinem est superfusa et superextenta, omnem locum continens, omnem numerum supergrediens, omnem infinitatem transiens, et secundum superplenum ipsius et magnificum, et fontana ipsius dona, in quantum ipsa ab omnibus participata secundum infiniti doni effusionem, non minorata omnino sunt, et eamdem habent superplenitudinem, et non minorantur participationibus, sed et magis supermanant. Magnitudo hæc et infinita est, et sine quantitate et sine numero. Et hic est excessus secundum absolutam et superextentam infinite acceptæ magnitudinis effusionem. — Parvum autem, id est subtile, in ipso dicitur quod omne pondus et distantiam excedit, et quod per omnia sine prohibitione vadit. Et quidem et omnium causa est parvum: nusquam enim invenies parvi formam non participatam. Ita igitur in Deo parvum est accipiendum sicut ad omnia et per omnia sine impedimento vadens et operans, et pertingens usque ad divisionem animæ et corporis, et compagum et medullarum, et intentionum cordis, magis autem exsistentium universorum:45 non enim est creatura occulta in conspectu ejus. Hoc parvum sine quantitate est et sine numero, et incomprehensibile, non valens teneri, sine termino, sine definitione, et comprehensivum omnium, ipsum autem incomprehensibile.
Idem autem est supersubstantialiter æternum et inconversibile, in se ipso manens, semper secundum eadem et eodem modo habens, omnibus eodem modo præsens; et ipsum secundum se ipsum in se ipso firme et incontaminate in optimis finibus abundantis identitatis collocatum; intransmutabile, in oppositum non valens cadere, forte, invariabile, mundum, immateriale, simplicissimum, non indigens, non augmentabile, non minorabile; ingenitum, non sicut nondum genitum aut imperfectum, aut sicut ab hoc aut istud non factum, aut nusquam nullo modo exsistens, sed sicut omne ingenitum et absolute ingenitum, et semper exsistens, et per se perfectum exsistens, et idem exsistens secundum se ipsum, et a se ipso uniformiter et identitatis forma determinatum; et idem ex eodem omnibus ad participandum convenientibus supersplendens, et alia aliis coordinans, abundantia et causa identitatis, in se ipso et contraria eodem modo præhabens secundum unam et singularem totius identitatis excedentem causam. — Alterum autem, quoniam provisive Deus omnibus adest, et omnia in omnibus propter omnium fit salvationem, manens in se ipso et propria identitate, et inegressibiliter secundum operationem unam et impausabilem stans, et se ipsum donans indeclinabili virtute, ad deificationem conversorum. Et alteritatem variarum figurarum Dei secundum multiformes visiones, altera quædam præter hoc quod apparent, apparentibus significare putandum est. Sicut enim si animam ipsam sermo formaret corporaliter, et partes corporales simplici circumponeret, aliter intelligeremus in ipsa partes circumpositas simplicitati secundum proprietatem animæ; et caput quidem mentem, collum autem opinionem, sicut in medio rationis et irrationabilitatis, pectus autem furorem, ventrem autem concupiscentiam, crura autem et pedes naturam diceremus, partium nominibus signis potentiarum utentes: multo magis alteritatem formarum et figurarum in eo qui est super omnia, sanctis et Deo convenientibus et mysticis reserationibus purgari convenit. Et si vis triplices corporum figuras impalpabili et infigurabili Deo circumponere: latitudo quidem divina est dicenda superlatus Dei ad omnia processus; longitudo autem, virtus super tota extenta; profunditas autem, omnibus exsistentibus incomprehensibile occultum et ignorantia. Sed ne lateamus nosmetipsos ex reseratione figurarum et formarum alteritatis, incorporales Dei nominationes his quæ sunt per signa sensibilia commiscentes: propter quod de istis quidem in Symbolica theologia. Nunc autem ipsam divinam alteritatem non variationem quamdam superinconversibilis identitatis suspicemur, sed unitivam ipsius multiplicem formationem, et uniformes multæ fecunditatis ad omnia processiones.
Similem autem Deum si dicat aliquis quidem ut eumdem, sicut totum per totum sibi ipsi singulariter et indivisibiliter exsistentem similem; non est improbanda nobis similis Dei nominatio. Theologi autem exsistentem super omnia Deum, secundum quod ipse est, nulli dicunt esse similem, ipsum autem similitudinem divinam dare iis qui ad ipsum exsistentem super omnem et definitionem et rationem, convertuntur secundum virtutem imitatione. Et est divinæ similitudinis virtus, quæ advenientia omnia ad causam convertit. Ista igitur dicere convenit similia Deo, et ea secundum imaginem divinam et assimilationem: neque enim ipsis Deum esse similem, quoniam neque propriæ homo imagini est similis. Etenim in coordinatis quidem possibile est et similia ipsa sibi invicem esse, et convertere ad alterutra similitudine, et esse ambo sibi invicem similia secundum præcedentem similis speciem; in causa autem et causatis non recipiemus conversionem. Non enim solis istis vel istis simile esse donatum est; omnibus autem similitudine participantibus Deus fit causa quod sint similia, et erit et ipsius substantificator similitudinis; et quod est in omnibus simile, vestigio quodam divinæ similitudinis est simile, et unitionem ipsorum complet. — Et quid oportet de isto dicere? Ipsa enim Theologia dissimilem ipsum esse prædicat, et non omnibus coordinatum, sicut ab omnibus alterum. Et hoc quidem est inopinabilius, quod neque esse aliquid simile ipsi dicit. Et quidem non est contrarius sermo assimilationi ad ipsum. Etenim eadem similia sunt Deo et dissimilia: hoc quidem, secundum contingentem non imitabilis imitationem; hoc autem, secundum quod causata minus habent causa, et mensuris infinitis et incomparabilibus deficientia.
Quid autem et de divina statione aut sessione dicimus? quid aut aliud quidem, præter hoc quod manet in se ipso ipse Deus, et immobili identitate singulariter est fixus et supercollocatus, et quod secundum eadem et circa idem et eodem modo operatur, et secundum hoc quod ipse intransmutabilis est ex se ipso omnino, et quod non potest ipse in contrarium moveri, et totaliter est immobilis, et hoc supersubstantialiter? Ipse enim est omnium stationis et sedis causa, qui est super omnem sedem et stationem; et in ipso cuncta consistunt, ex propriorum bonorum statione incommota custodita. — Quid autem et quando rursus theologi et ad omnia procedentem et motum dicunt immobilem? Non ut decet Deum et hoc est intelligendum? Moveri enim ipsum religiose æstimandum est, non secundum portationem, aut mutationem, aut alterationem; aut modalem aut localem motum, non directum, non circularem, non ex ambobus; non intelligibilem, non animalem, non naturalem: sed eo quod ad substantiam agat Deus et contineat omnia, et totaliter omnia provideat, et eo quod adsit omnibus, omnium circumitu immensurabili, et ad exsistentia omnia provisivis processibus et operationibus. Sed et motus Dei immobilis, ut decet Deum laudari sermone permittitur: et rectum quidem intelligere convenit indeclinabilem et inflexibilem processum operationum, et ex ipso totorum generationem; obliquum autem, stabilem processum et generativum statum; secundum circulum autem, identitatem et media et extrema circumdantia et circumdata continere, et conversionem ad ipsum eorum quæ ab eo processerunt. — Si autem aliquis, in Eloquiis, Dei nominationem ejusdem aut justitiæ in æquali sumat, dicendum est æqualem esse Deum, non solum sicut simplicem et indeclinabilem: sed et sicut ad omnia et per omnia æqualiter procedentem, et sicut ipsius per se æqualitatis substantificatorem, secundum quam æqualiter operatur per omnia similem illorum invicem ambulationem, et suscipientium æqualem participationem secundum singulorum opportunitatem, et æqualem secundum dignitatem ad omnia distributam donationem; et secundum hoc quod omnem præaccepit æqualitatem, intelligibilem, intellectualem, rationalem, sensibilem, substantialem, naturalem, voluntariam, segregate et unitive in se ipso, secundum virtutem omnis æqualitatis effectivam super omnia exsistentem.
Footnotes
Chapter 126 of 143