Capitulum 10
DE OMNIPOTENTE, VETERE DIERUM: IN QUO ET DE ÆVO ET TEMPORE.
VIDE autem verbo multorum nominum Deum sicut omnipotentem et sicut veterum dierum laudare. Hoc enim dicitur quidem, propter hoc quod omnium ipse est omnipotens sessio continens et circumiens tota, et collocans et fundans et circumstringens, et firmum in se ipsa omne perficiens, et ex se ipsa tota quemadmodum ex radice omnitenenti producens; et ad se ipsam omnia quemadmodum ad plantationem omnitenentem convertens, et continens ipsa sicut omnium sessio omnitenens, contenta omnia secundum unam excedentem omnia continentiam firmans, et non dimittens ipsa decidentia a se ipsa, sicut ex essentia perfecta mota, destrui. Dicitur autem omnitenens Thearchia, et sicut omnia tenens et immixte gubernatis principans, et sicut omnibus desiderabilis et interminabilis exsistens, et supermittens omnibus voluntarias leges, et dulces partus divini et omnipotentis et indissolubilis amoris ipsius bonitatis.1 — Dierum autem antiquus laudatur Deus, propter hoc quod omnium ipse est et ævum et tempus, et ante dies, et ante ævum et tempora. Et quidem et tempus, et diem, et quartam partem anni, et ævum, ut decet Deum, ipsum dicere convenit, sicut exsistentem secundum omnem motum intransmutabilem et immobilem, et in hoc quod semper movetur manentem in se ipso, et sicut ævi et temporis et dierum causam. Propter quod et in sanctis mysticarum Dei visionum apparitionibus, et canus et novus componitur: seniore quidem significante antiquum et a principio exsistentem; juniore autem, sine senectute: aut ambobus docentibus ipsum a principio usque ad finem per omnia procedere. Aut sicut divinus noster sanctitatis perfector dicit, divinam principalitatem utroque monstrante: seniore quidem, primum in tempore; juniore autem secundum numerum principalius habente, quoniam unitas et ea quæ sunt circa unitatem, sunt principaliora numeris qui multum processerunt.
Oportet autem, sicut arbitror, et temporis et ævi naturam ex Eloquiis videre.2 Etenim non omnino et absolute ingenita et vere æterna ubique dicit æterna, sed et incorruptibilia, et immortalia, et invariabilia, et exsistentia eodem modo: sicut quando dicit, Elevamini, portæ æternales;3 et similia. Multoties autem et antiquissima, ævi nominatione figurat; et totam rursus temporis appositionem secundum nos, est quando ævum appellat, secundum quod et proprietas ævi est antiquum et invariabile, et totum secundum totum metiri. Tempus autem vocant, quod in generatione et corruptione et variatione, et aliquando aliter se habet. Propter quod et nos hic secundum tempus terminatos, ævo participaturos Theologia dicit, quando incorruptibile et semper eodem modo habens ævum consequemur. Est autem quando in Eloquiis et temporale ævum glorificatur, et æternum tempus: quamvis scimus ipsis magis et magis proprie exsistentia, ævo, et ea quæ sunt in generatione, tempore et dicta et monstrata. Oportet autem non simpliciter coæterna Deo, qui est ante ævum, arbitrari æterna dicta: sequentes autem venerandissima Eloquia inconversibiliter, æterna quidem et sine tempore secundum cognitos sibi subaudire modos; media autem exsistentium et factorum, quæcumque secundum aliquid quidem ævo, secundum aliquid vero tempore participant. Deum autem et sicut ævum et sicut tempus laudare convenit, sicut temporis omnis et ævi causam; et antiquum dierum, sicut ante tempus et super tempus, et variantem quatuor partes anni et tempora; et rursus ante sæcula exsistentem, in quantum ante ævum est et super ævum, et regnum ipsius regnum omnium sæculorum.4 Amen.
Footnotes
Chapter 127 of 143