Skip to the text

Capitulum 11

DE PACE, ET QUID VULT PER SE ESSE, QUÆ PER SE VITA, QUÆ PER SE VIRTUS, ET QUÆ ITA DICUNTUR.

AGE igitur, divinam et principem congregationis pacem hymnis pacificis laudemus. Ipsa enim est omnium unitiva, et universorum et consensus et connaturalitatis generativa et operativa. Propter quod et omnia ipsam desiderant divisibilem ipsorum multitudinem convertentem ad totam unitatem, et naturale omnis rei bellum unientem ad conformem cohabitationem. Participatione divinæ pacis, digniores congregativarum virtutum et ipsæ ad se ipsas et ad alias invicem uniuntur, et ad unum totorum pacis principatum. Et subjecta uniuntur et ipsa ad se ipsa et ad alia invicem, et ad unum et perfectum omnium principium pacis et causam: quæ simpliciter superveniens totis, sicut quibusdam vectibus diversorum conclusivis omnia definit, terminat et firmat; et non sinit divisa effundi ad interminatum et infinitum, inordinata et non collocata et deserta a Deo facta, et ab unitione sui ipsorum exeuntia, et in se invicem omni mixtione conspersa.

Igitur de ipsa quidem divina pace (quodcumque est) et silentio, et quod sanctus Justus ineffabilitatem vocat et ad omnem cognitum processum immobilitatem, et quomodo quiescit et silentium agit; et quomodo in se ipsa et intra se ipsam est, et ad se ipsam totam tota superunita est; et neque ad se ipsam ingrediens et multiplicans se ipsam derelinquit sui ipsius unitionem, sed et procedit ad omnia, intus tota manens per excessum omnia superantis unitionis: neque dicere neque cogitare alicui exsistentium, neque est fas neque possibile; sed sicut ineffabile et hoc et ignotum ipsi attribuentes sicut exsistenti super omnia, intelligibiles ipsius et dictas participationes, et hoc, ut est possibile viris et nobis a multis bonis viris deficientibus, inspiciemus.

Et primum quidem hoc est dicendum, quod ipsam per se pacem et totam et particularem subsistere facit, et quod omnia ad se invicem concreta facit secundum inconfusam ipsorum unitionem: secundum quam indivisibiliter unita et indistanter, tamen pura singula secundum propriam speciem subsistunt, non velata per concretionem ad opposita, neque hebetantia aliquid unitivæ diligentiæ et puritatis. Unam igitur quamdam et simplicem pacificæ unitionis contemplemur naturam unientem universa sibi ipsi, et illis ipsis et sibi invicem, et salvantem omnia in non confusa omnium continentia, et immixta et concreta. Propter quam divinæ mentes unitæ, intellectibus suis uniuntur et unitis, et rursum ad ignotam ascendunt super mentem collocatorum conjunctionem. Propter quam animæ largissimas ipsarum rationes unientes et ad unam intellectualem congregantes puritatem, perveniunt juxta proprietatem suam via et ordine per immaterialem et simplicem intellectum, ad eam quæ est super intellectum unitionem. Propter quam una et indissolubilis omnium complexio secundum divinam sui ipsius harmoniam consistit, et concordatur consonantia perfecta et consensu et connaturalitate, et congregata inconfuse et indissolubiliter contenta. Transit enim perfecte totalitatis pax ad omnia exsistentia, secundum simplicissimam ipsius et immixtam unificæ virtutis præsentiam uniens omnia, et conjungens extrema per media extremis secundum unam connaturalem conjuncta amicitiam; et frui ipsa donans et extremis omnis rei terminationibus, et omnia consentientia faciens unitatibus, identitatibus, unionibus, congregationibus, indivisibiliter videlicet divina pace stante, et in uno omnia monstrante, et per omnia proficiscente, et a propria identitate non recedente. Procedit enim ad omnia, et tradit omnibus se ipsam juxta ipsorum proprietatem, et supermanat abundantia pacificæ fecunditatis, et manet propter excessum unitionis tota ad totam et secundum totam se ipsam superunita.

Quomodo autem, dicat aliquis, desiderant omnia pacem? multa enim alteritate et discretione gaudent, et non aliquando velint sponte quiescere. Et si quidem dicens hæc, dicit alteritatem et discretionem uniuscujusque exsistentium proprietatem, et quod hanc neque unum exsistentium exsistens quod est, velit aliquando perdere; non quidem neque nos ad hoc contradicemus, sed et hoc pacis desiderium esse enuntiamus. Omnia enim diligunt ad se ipsa et pacem habere et uniri, et sua et quæ sunt suorum, esse immobilia et cadere non valentia. Et est et mundæ singulorum proprietatis perfecta pax servativa, providentiis ipsius pacem donantibus omnia non bellantia et inconfusa et ad se ipsa et ad se invicem salvans, et omnia instabili et indeclinabili virtute ad sui ipsorum pacem et immobilitatem statuens. Et si mota omnia non quiescere sed moveri semper ipsorum motu velint, et hoc desiderium est totorum divinæ pacis, omnia in se ipsis cadere non valentia salvantis, et omnium motorum proprietatem et motivam vitam immobilem et cadere non valentem custodientis, in eo quod mota ad se ipsa pacem habentia et eodem modo habentia, operantur ea quæ sunt sui ipsorum. Si autem secundum casum a pace alteritatem dicens, conatur probare non esse omnibus amabilem pacem: maxime quidem nihil est exsistentium quod ab omni perfecte unitione ceciderit. Quod enim est omnino instabile et interminatum et incollocabile et indefinitum, neque exsistens est neque in exsistentibus. Si autem istos dicit paci et pacis bonis inimicari, qui litibus et furoribus et variationibus et instabilitatibus gaudent: et isti obscuris imaginibus pacifici desiderii tenentur, a passionibus multum moventibus impugnati, et istas sedare stulte desiderantes, et arbitrantes adimpletione semper fluentium pacem habere se ipsos non consecutione delectationum se tenentium perturbatos.

Quid dicat quidem aliquis de benignitate pacem effundente secundum Christum? secundum quam non jam didicimus bellum facere, neque nobis ipsis, neque aliis, neque angelis; sed et cum ipsis divina secundum virtutem operabimur secundum providentiam Jesu omnia in omnibus cooperantis, et facientis pacem ineffabilem et ex sæculo prædefinitam, et reconciliantis nos sibi ipsi in Spiritu, et per ipsum et in ipso Patri. De quibus supernaturalibus donis in Theologicis hypotyposibus sufficienter dictum est, testimonium perhibente nobis et sancta Eloquiorum inspiratione.

Sed quoniam et alibi per epistolam me interrogasti quid forte dicam per se esse, per se vitam, per se esse sapientiam; et ad te ipsum dixisti dubitasse quomodo Deum aliquando quidem per se vitam dico, aliquando autem per se vitæ substantificatorem: necessarium arbitratus sum, sancte Dei vir, et ab hac dubitatione in nobis te absolvere. Et primum quidem, ut multipliciter dicta et nunc assumam, non est contrarium per se virtutem aut per se vitam dicere Deum, et per se vitæ aut pacis aut virtutis substantificatorem. Hæc enim quidem ex exsistentibus, et maxime ex primo exsistentibus, sicut causa omnium exsistentium dicitur; illa autem, sicut super omnia, et etiam quæ prius sunt, superexsistens supersubstantialiter. Dicis autem, quid totaliter dicimus per se esse, aut per se vitam, aut quæcumque absolute et principaliter esse et ex Deo primo subsistere ponimus. Hoc autem, dicimus, non est obliquum, sed rectum, et simplicem habens manifestationem. Non enim substantiam quamdam divinam aut angelicam esse dicimus per se esse, quod est causa quod sint omnia. Solum enim quod sint exsistentia omnia, et ipsum esse supersubstantiale est principium et substantia et causa. Neque vitæ generativam aliam deitatem dicimus, præter superdeam vitam omnium quæcumque vivunt et ipsius per se vitæ causam; neque, ut colligendo dicamus, principales exsistentium et creativas substantias et personas, quas et deos exsistentium et creatores per se facientes dixerunt: quos, vere et proprie dicendum, non exsistentes neque ipsi sciverunt neque patres eorum. Sed per se esse et per se vitam et per se deitatem, dicimus et divine et causaliter unum omnium superprincipale et supersubstantiale principium et causam; participaliter autem datas ex Deo imparticipabili provisivas virtutes, per se substantificationem, per se vivificationem, per se deificationem, quibus exsistentia juxta proprietatem suam participantia, et exsistentia et viventia et divina et sunt et dicuntur, et alia similiter. Propter quod et primo ipsorum bonus substantificator dicitur esse, postea totorum ipsorum, postea particularium ipsorum, postea totaliter ipsis participantium. Et quid oportet de istis dicere? quandoquidem divinorum quidam nostrorum magistrorum sanctorum, et ipsius per se bonitatis et deitatis substantificatricem dicunt superbonam et superdeam per se bonitatem et deitatem: dicentes esse beneficum et deificum ex Deo proveniens donum, et per se pulchritudinem, per se pulchrificam effusionem, et totam pulchritudinem, et particularem pulchritudinem, et totaliter pulchra, et in parte pulchra, et quæcumque alia secundum eumdem dicta sunt et dicentur modum, monstrantia providentias et bonitates participatas ab exsistentibus, ex Deo imparticipabili procedentes copiosa effusione et supermanantes, ut diligenter omnium causa sit supra omnia, et excedat omnino supersubstantiale et supernaturale exsistentia secundum quamcumque substantiam et naturam.

Chapter 128 of 143