Capitulum 12
DE SANCTO SANCTORUM, REGE REGUM, DOMINO DOMINORUM, DEO DEORUM.
SED quoniam et de istis quæcumque dicere oportebat, convenientem (ut arbitror) acceperunt finem, laudare nos convenit eum qui est infinitorum nominum, et sicut Sanctum Sanctorum, Regem regnantium, et regnatorem sæculorum et in sæcula, et adhuc ut Dominum dominorum et Deum deorum. Et primum quidem est dicendum quid quidem per se bonitatem esse arbitramur, quid autem regnum, quid autem dominationem, quid autem deitatem; et quid volunt monstrare Eloquia duplicatione nominum. Igitur sanctitas quidem est, ut secundum nos dicatur, ab omni immunitia libera et perfecta et omnino immaculata munditia; regnum autem, omnis finis et ornatus et legis et ordinis distributio; dominatio autem, non pejorum excessus tantum, sed et omnis et pulchrorum et bonorum perfecta omnimoda possessio, et vera et cadere non valens fortitudo (unde et ab eo quod est dominium facere, dicitur dominatio, et dominus, et dominans; deitas autem, quæ omnia videt providentia, et bonitate perfecta omnia circumspiciens et continens, et se ipsa implens et excedens omnia providentia ipsa utentia. Igitur hæc quidem in causa excedente omnia absolute laudare convenit; et addendum est, ipsam esse excedentem sanctitatem et dominationem et regnum, superpositam et amplissimam deitatem. Etenim ex ipsa in uno collective subsistit et distributa est omnis munda diligentia omnis claræ munditiæ; omnis exsistentium et ordinatio et ornatus, inconvenientiam et inæqualitatem et incommensurationem exterminans, et ad bene ordinatam identitatem et directionem exsultans et circumagens participatione ipsius quæ sunt digna habita; omnis perfecta et omnium pulchrorum perfecta possessio; omnis providentia bona, contemplativa et contentiva provisorum, se ipsam benigne tribuens ad deificationem conversorum.
Quoniam autem superplenus omnibus qui est omnium causa secundum unum omnia excedentem excessum, Sanctus Sanctorum laudatur, et reliqua, secundum supermanantem causam et segregatum excessum. Sicut si aliquis dicat: In quantum excelunt non exsistentibus exsistentia sancta aut divina aut dominia aut regalia, et rursus participantibus participationes; ita tantum collocatur super omnia exsistentia qui est super omnia exsistentia, et omnium participantium et participationum imparticipabilis causa. Sanctos autem et reges et dominos et deos vocant Eloquia in singulis principaliores ornatus, per quos secundi ex Dei donis accipientes, illorum distributionis simplicitatem circa sui ipsorum differentias multiplicant: quorum varietatem primi provisive et deiformiter ad unitatem sui ipsorum congregant.
Chapter 129 of 143