Skip to the text

Capitulum 13

DE PERFECTO ET UNO.

TANTA et de istis. Ad ipsum autem reliquum (si videtur) sermonem brevissimum eamus. Etenim Theologia de omnium causa, et omnia et simul omnia prædicat, et sicut perfectum ipsum et sicut unum laudat. Igitur perfectum quidem est, non solum sicut per se perfectum, et secundum se ipsum a se ipso uniformiter segregatum, et totum per totum perfectissimum; sed et sicut superperfectum secundum omnium excessum, et omnium quidem infinitatem terminans, super omnem autem terminum extentum, et a nullo captum aut comprehensum, sed extendens se ad omnia simul et super omnia indeficientibus immissionibus et interminabilibus operationibus. Perfectum autem rursus dicitur, et sicut inaugmentabile et semper perfectum, et sicut non minorabile, sicut omnia in se ipso præhabens et supermanans secundum unam impausabilem et eamdem et superplenam et imminorabilem largitionem, secundum quam perfecta omnia perficit et propria adimplet perfectione.

Unum autem, quoniam omnia unitive est secundum unius unitatis excessum, et omnium est unum ingressibiliter causa. Nihil enim exsistentium est non participans uno: sed sicut omnis numerus unitate participat, et unus binarius et denarius dicitur, et dimidium unum, et tertium et decimum unum; ita omnia et omnium pars uno participant, et per id quod est unum omnia sunt exsistentia. Et non est quod omnium est causa unum, multorum unum, sed ante omne unum et multitudinem, et omne unum et multitudinem determinans. Neque enim est multitudo non participans uno: sed ea quæ sunt multa partibus, sunt unum toto; et quæ sunt multa accidentibus, sunt unum subjecto; et quæ sunt multa numero aut virtutibus, sunt unum specie; et quæ sunt multa speciebus, sunt unum genere; et quæ sunt multa processibus, sunt unum principio: et nihil est exsistentium quod non participet secundum aliquid uno, quod in eo quod est singulare secundum omnia, omnia et tota omnia et opposita, et singulariter coaccepit. Et sine uno quidem non erit multitudo, sine multitudine vero erit unum, sicut et unitas ante omnem numerum est multiplicatum; et si omnibus omnia unita aliquis supponat, omnia erunt in toto unum. Et aliter et hoc sciendum est, quoniam secundum uniuscujusque præexcogitatam speciem unita dicuntur esse ea quæ sunt unita; et omnium est unum elementatum, et si auferas unum, neque totalitas neque pars neque aliud quid exsistentium erit. Omnia enim in se ipso unum uniformiter præaccepit et circumaccepit.

Ita igitur Theologia totam Thearchiam, sicut omnium causam, laudat unius nominatione, et unus Deus Pater, et unus Dominus Jesus Christus, et unus et idem Spiritus, propter excedentem totius divinæ unitatis simplicitatem, in qua omnia singulariter congregata sunt et superunita, et præsunt supersubstantialiter.12 Propter quod et omnia ad ipsam juste remittuntur et reponuntur, a qua, et ex qua, et per quam, et in qua, et ad quam, omnia sunt, et coordinata sunt, et manent, et continentur, et adimplentur, et convertuntur. Et non invenies aliquid exsistentium quod non in uno secundum quod omnis Deitas supersubstantialiter nominatur, et sit hoc quod est, et perficiatur et salvetur. Et oportet et nos a multis ad unum virtute divinæ unitatis conversos, unitive laudare totam et unam Deitatem, scilicet omnium causam unum: quod est ante omne unum et multitudinem, et partem et totum, et definitionem et infinitatem, et terminum et interminabilitatem; quod omnia exsistentia et ipsum esse definit, et omnium est et totorum omnium, et simul et ante omnia et super omnia et singulariter causa. Et super ipsum unum exsistens, et ipsum unum exsistens terminat: quoniam exsistens unum quod est in exsistentibus, numerabile est; numerus autem essentia participat: supersubstantiale autem unum, et exsistens unum et omnem numerum terminat, et ipsum est unius et numeri et omnis exsistentis principium et causa, et numerus et ordo. Propter quod et unitas laudata et trinitas, quæ est super omnia Deitas, non est neque unitas neque trinitas quæ a nobis aut ab alio quodam exsistentium sit cognita. Sed ut superunum ipsius et deigenum vere laudemus, trinitatis et unitatis Dei nominationem supernominabilem nominamus et exsistentibus superessentialem. Nulla autem monas aut trinitas, neque numerus, neque unitas aut fecunditas, neque aliud aliquid exsistentium aut alicui cognitum, educit exsistens super omnem et rationem et mentem occultum superdeitatis super omnia supersubstantialiter superexsistentis; neque nomen ipsius est neque sermo, sed in inviis segregatum. Et neque asserimus ipsum nomen bonitatis sicut concordantes ipsi; sed desiderio intelligendi aliquid et dicendi de ineffabili natura illa, nominum dignissimum sanctificamus ipsi primum. Et concordabimus quidem in hoc theologis; a rerum autem veritate deficiemus. Propter quod et ipsi per negationes ascensum præhonoraverunt, sicut exsuscitantem animam ab his quæ sunt ipsi connaturalia, et per omnes divinos intellectus pergentem a quibus segregatum est quod est super omne nomen et omnem rationem et omnem cognitionem, in ultimis autem totorum ipsi conjungentem, in quantum nobis illi conjungi est possibile.

Has nos intelligibiles Dei significationes colligentes, sicut est possibile, reseravimus: non solum ab earum diligentia deficientes (hoc enim vere et angeli dicant), neque a laude ipsarum ab angelis (nam apud nos potentissimi theologi minus habent quam illorum extremi), neque a laude philosophantium illis aut comitantium, sed et nobis coordinatorum extreme et subjecte. Quare si recte se quidem habent dicta, et sicut secundum nos vere tetigimus deliberatione reserationem Dei nominationum; ad omnium bonorum causam res est referenda, quæ dat primum ipsum dicere, postea bene dicere. Et si aliquid æquipollentium est prætermissum, et illud nos secundum easdem rationes et easdem regulas subaudire oportet. Si autem ista aut non recte aut imperfecte se habent, et a veritate aut totaliter aut particulariter erravimus, tuæ sit benignitatis dirigere non voluntarie ignorantem, et tradere rationes discere indigenti, et subvenire sufficientem virtutem non habenti, et sanare ægrotare nolentem, et hæc quidem per te ipsum, alia autem per alios invenientem, omnia autem ex bono recipientem, et ad nos transferre. Ne pigriteris autem amico benefaciens. Vides enim quod et nos nullum traditorum nobis thearchicorum sermonum ad nos ipsos contraximus, sed sursum currentes, ipsos et vobis et aliis sanctis viris et tradidimus et trademus, sicut quidem et nos sumus sufficientes dicere, et quibus dicitur, audire, secundum nihil traditioni injuriam facientes, nisi forsitan ad intelligentiam aut expositionem ipsorum infirmemur. Sed hæc quidem qualiter Deo erit amicum, ita et habeantur et dicantur. Et sit quidem iste intelligibilibus Dei nominationibus secundum nos finis; ad symbolicam autem theologiam, duce Deo, transibimus.

S. DIONYSII AREOPAGITÆ

DE DIVINIS NOMINIBUS

TRANSLATIO AMBROSII ABBATIS CAMALDULENSIS ORDINIS

Footnotes

  1. Rom. xi, 36. ↩

  2. 1 Cor. vii, 6; xii, 11. ↩

Chapter 130 of 143