Skip to the text

Capitulum 1

QUIS LIBRI FINIS, ET QUÆ DE DIVINIS NOMINIBUS PRODITA SINT.

COMPRESBYTERO Timotheo, Dionysius presbyter¹. — Nunc jam, vir Dei, post Theologicarum hypotyposeon librum, ad explicanda pro viribus divina nomina transeamus. Sit autem modo quoque nobis ea (quæ semper) definita lex, eorum quæ de Deo dicuntur, tueri veritatem non in persuasibilibus humanæ sapientiæ verbis, 1 Cor. u.1 4. sed in ostensione theologorum a Sancto Spiritu agitatæ virtutis, per quam ineffabilibus et incognitis ineffabiliter et ignote conjungimur, præstantiori illa unione rationalis nostræ spiritualisque virtutis atque actionis.

Nulla ergo ratione præsumendum est aliquid de supersubstantiali secretissimaque Deitate aut dicere aut cogitare, præter illa quæ nobis sacra Eloquia tradiderunt. Nam suprema divinaque scientia ignorationis illius sermonem omnem et sensum substantiamque superantis, qua ipsum supersubstantiale noscitur, ipsi adscribenda est; tantumque fas est ad celsiora contendere, quantum se ipsum divinorum Eloquiorum radius insinuare dignatur; comparamusque vires nobis ad supremos illos fulgores hauriendos innocue, si divina sobrie et pie casteque reveremur. Nam si quid sapientissimæ verissimæque Theologiæ credendum est, pro captu animorum divina revelantur atque spectantur, Dei scilicet bonitate, per saluberrimam justitiam, immensitatem (quippe quæ incomprehensibilis) ab his quæ sub mensuram cadunt, quemadmodum decet, dirimente. Sicut enim spiritualia carnales percipere et inspicere nequeunt; et qui figmentis ac figuris inhærent, ad simplicia figurisque vacua non adspirant; et quæ secundum corporum lineamenta efformantur, incorporearum rerum informabilitatem nec tactui nec figuris obnoxiam, nequaquam attingunt: eadem quoque veritatis ratione, supereminet substantiis omnibus supersubstantialis infinitas; sensusque excellit omnes unitas sensu eminentior ac mentibus omnibus; inexcogitabile est unum illud mente superius; ineffabileque est verbis omnibus bonum quod superat verbum, unitas unifica totius unitatis, supersubstantialisque substantia, et intelligentia nequaquam

¹ Capituli titulum et nuncupationem addidimus, quæ in editionibus Coloniensibus desiderantur. intelligibilis, et ineffabile verbum, sermonis et intelligentiæ nominisque privatio, quæ juxta nullam substantiarum est; et quum omnibus, ut sint, causa sit, ipsum non est, utpote omni essentia superius, et ut ipsum de se proprie periteque negantibus verbis enuntiat. De hac igitur, ut dictum est, supersubstantiali secretissimaque Deitate, neque dicere quidquam neque cogitare præsumendum est, aliter quam sacra nobis Eloquia pie admodum casteque tradiderunt. — Namque ut ipsa de se in sanctis Litteris benignissime tradidit, ejus (quidquid tandem ipsa est) et scientia et intelligentia, omnibus est inaccessa substantiis, utpote ab omnibus, altissimis modis excepta. Denique theologos plures invenias illam non modo ut invisibilem incomprehensibilemque laudasse, verum et inscrutabilem investigabilemque dixisse, quasi nullum exstet vestigium eorum qui ad ejus secretissimam infinitatem penetrarunt.

Non tamen usquequaque summum illud bonum ulli substantiæ communicabile non est; sed quum in se ipso stabiliter supersubstantialem fixerit radium, congruis tamen cujusque substantiæ captibus sese clementer insinuat, et ad ipsius speculationem et societatem ac similitudinem, quantam assequi possunt, intendit spiritus altissimos : qui ut fas est, cœlestes ipsi reverenter intendunt, et neque ad superiora quam ferat indultus illis pro modo suo radius, insolenter adspirant, neque quod ad inferiora vergant, ad deterius labuntur; sed constanter ac firmiter, nusquam obtutus declinando, ad illucescentem sibi radium aciem intendunt, atque amore congruo illustrationum divinarum quas haurire fas est, sancta cum reverentia, sobrie ac pie evolant.

His igitur inhærentes divinis lancibus, quæ totas cœlestium ordinum ac substantiarum distinctiones gubernant, arcanum quidem Divinitatis, quod intellectum omnem substantiamque transcendit, inscrutabilibus et sacris animi venerationibus, ineffabilia vero, casto honorantes silentio, ad eos quos ex sanctis Litteris haurimus fulgores, intendimur; atque ab his ad divinos hymnos dirigimur, ab his quidem ultra mundanum modum illuminati; atque ad sacras laudationes effingimur, ad id ipsum ut etiam adspiciamus quæ nobis pro captu nostro ex ipsis indulgentur divina lumina, et principium sacræ totius illustrationis, a quo omne provenit bonum, celebremus ut ipsum de se in sacris Eloquiis tradidit :2 puta, quod sit omnium causa, et initium, et substantia, et vita; eos qui ab illo cadunt, revocans atque erigens; et qui ad id prolapsi sunt, ut in se divinam effigiem corruperint, renovans ac reformans; quique impura aliqua agitatione quatiuntur, eos sacratius firmans, stantes corroborans; eosque qui ad se promoventur et assurgunt, porrecta veluti subvehens manu; eis qui illuminantur, fulgor intimus; et qui perficiuntur, consummationis princeps; quique in Deum assumuntur, summa Divinitas; et qui simplices fiunt, vera simplicitas; quique in unum transeunt, unitas; principii totius, omnia superans initia per excellentem substantiam principium; occultique sacratissimi, quantum fas est, benigne participationem tradens : atque ut paucis dixerim, viventium vita, subsistentiumque substantia, vitæ omnis ac substantiæ initium et causa, quod bonitate sua cuncta quæ sunt, ut essent produxerit, atque universa contineat.

Ista ex divinorum Eloquiorum fontibus haurimus; inveniesque omnem ferme, ut ita dixerim, theologorum laudationem, ad beneficos Divinitatis progressus exponendos atque laudandos, divina effingere nomina. Quocirca in omnibus ferme sanctis libris advertimus Divinitatem sancte prædicari : ut singularem quidem atque unicam, ob simplicitatem atque unitatem excellentis illius individui, ex quo veluti unifica virtute in unum evadimus, dividuisque nostris alteritatibus supra mundanum modum conglobatis, in divinam monadem atque unionem Deum imitantem colligimur; ut trinitatem vero, propter divinæ fecunditatis in tribus personis expressionem, ex qua omnis paternitas in cœlo et in terra est et nominatur;3 ut vero causam rerum omnium, quia omnia per substantificam ipsius bonitatem, ut essent, acceperunt; porro sapientem et pulchram, quia omnia quæ sunt et quæ naturam suam inviolabilem servant, omni divina congruentia sacroque decore sunt plena; supra modum vero benignam, quia in una personarum suarum infirma nostra integre verissimeque suscepit, ad se ipsam revocans atque adstringens humilitatem nostram, ex qua ineffabiliter compositus est simplex Jesus, æternusque temporales subiit metas, atque intra naturæ nostræ terminos venit qui omnem totius naturæ ordinem eminenter excedit, suis proprietatibus immutabiliter atque inconfuse subnixus: et quæque alia deifica lumina sacris ex Litteris hausta, secreta sanctorum præceptorum nostrorum traditio nobis explanando tradidit, quæ et nos quoque didicimus.

Et nunc quidem pro captu nostro, per sacra velamina, sanctarum Litterarum sacerdotaliumque traditionum benignitas, carnalibus spiritualia et subsistentibus supersubstantialia contegit, formasque et figuras his quibus ista per summam excellentiam desunt, circumponit, ac supremam illam neque figurabilem simplicitatem, dividuorum varietate signorum multiplicat atque effingit. Tunc vero, quando incorruptibiles immortalesque facti erimus, et ad imaginem Christi beatissima dignati requie, semper (ut scriptum est) cum Domino erimus: visibili quidem ipsius divina præsentia castissime contemplando fruentes, lucidissimis nos circumfulgente luminibus, non secus ac discipulos in sacratissima illa transfiguratione sua; porro spiritualis ipsius et intelligibilis lucis, mente perturbatione omni et materia libera, participes facti, ejus quæ sensum omnem superat unionis, lucidissimorum radiorum incognitis et beatissimis jactibus, erimus (supercœlestes spiritus divinius imitando) consortes. Erimus enim, ut ait Veritas, æquales angelis, et filii Dei, quum simus resurrectionis filii. At enim pro modulo nostro, in divinis rebus familiaribus nobis utimur signis, et ex eis rursus ad simplicem atque unitam spiritualium speculationum veritatem congrue nobis assurgimus; et post omnem, pro humano captu, divinarum intelligentiam rerum feriati, spiritualibus actionibus nostris supremum illum radium, quantum fas est, haurire contendimus: in quo termini omnes omnium scientiarum plus quam ineffabiliter præsubsistunt; quem neque intelligere, neque eloqui possumus, neque omnino quomodolibet intueri, quod sit exceptus ab omnibus, et excellenter ignotus: et quum omnium substantialium scientiarum atque virtutum fines simul omnes in se ineffabili modo ante acceperit, omnibus etiam spiritibus angelicis eminet, incomprehensibili virtute superne locatus. Si enim scientiæ omnes rerum subsistentium sunt, atque in substantias desinunt; qui substantiam excedit omnem, scientia quoque omni superior sit necesse est.

Atqui, si sermone omni omnique scientia præstantior est, si supra sensum prorsus atque substantiam eminet, et percipiens circumambiat et comprehendat atque anticipet omnia, ipse tamen omnino incomprehensibilis permanet; et neque sensus ullus ejus est, neque imaginatio, neque opinatio, neque nomen, neque sermo, neque tactus, neque scientia: quomodo ergo scribemus et de divinis nominibus aggrediemur, quum docuerimus supersubstantialem Deitatem carere vocabulo atque omne nomen excedere? Ceterum quod diximus quum theologicas hypotyposes (id est institutiones) exponeremus, unum illud quod incognitum, quod supersubstantiale est, ipsum bonum, quod est, trinitatis unitatem scilicet, unum simul Deum atque simul bonum, neque explicare neque intelligere possumus. Sed et ipsæ sanctarum virtutum angelis congruæ conjunctiones, sive eas jactus dicere oportet sive perceptiones plus quam incognitæ eminentissimæque lucentis bonitatis, et ineffabiles simul et ignotæ sunt, solisque ipsis insunt qui ex angelorum numero supra scientiæ angelicæ modum his digni habiti

1 Thess. IV, 16.

Luc. XX, 36. intelleetum sunt. His conjuncti ad imitationem angelorum, quantum fas est, sublimiores quique sanctorum spiritus, quando per vacationem totius spiritualis operationis hujusmodi spirituum in Deum contendentium, ad supremam Dei lucem pervenit unio, ipsam proprie ac decentissime omnium ablatione concelebrant: illud verissime et excellenter edocti ex beatissima ad eam lucem unione, ut illa quidem substantiarum omnium sit auctor, ipsa vero nihil sit ex his, ut quæ ineffabiliter emineat omnibus. Itaque super-substantiale illud divinum, quidquid tandem id est supremæ bonitatis substantia eximia, neque ut verbum, aut virtutem, neque ut sensum, aut vitam, aut substantiam, laudare licet ulli ex his qui excellentis omnem veritatem veritatis amatores sunt; sed ut ab habitu omni, motu, vita, imaginatione, opinione, nomine, sermone, mente, intelligentia, substantia, statu, sede, unione, fine, infinitate, et his quæ sunt omnibus, eminentissime exceptam. — Quoniam vero ut bonitatis subsistentia, ipso esse suo est omnium subsistentium causa, boni auctorem summæ Divinitatis providentiam ex omnibus creatis laudare conveniet. Circa ipsam enim et ipsius causa sunt omnia, ipsaque est ante omnia, et in ipsa cuncta consistunt, atque eo ipso quod est, universa producta sunt atque subsistunt. Ipsamque desiderant omnia: spiritualia quidem et rationalia, scienter; his autem inferiora, sensibiliter; alia vero, vitalis ratione motus, aut per substantialem habitualemve aptitudinem.

Ista denique non ignorantes theologi, ipsam et ut carentem nomine, et ex omni nomine celebrant. Ut carentem quidem nomine, quum Deum ipsum aiunt in una sacratissimarum visionum apparentem, eum increpasse qui dixerat: Quod est nomen tuum? Ac veluti ab omni eum divini nominis cognitione abducentem, dixisse: Cur de nomine meo interrogas, quod est mirabile? An vero istud non est mirabile nomen, quod est super omne nomen, quod est sine nomine, quod omne exsuperat nomen quod nominatur sive in hoc sæculo, sive in futuro? Ut plurimis vero nominibus præditum laudant, quum ipsum rursus inducunt dicentem, Ego sum qui sum, vita, lux, Deus, veritas; et quum ipsi divina sapientia illustres, auctorem omnium ex creaturis omnibus multis nominibus prædicant: ut bonum, ut pulchrum, ut sapientem, ut diligibilem, ut Deum deorum, ut Dominum dominorum, ut Sanctum Sanctorum, ut æternum, ut exsistentem, ut sæculorum auctorem; ut indultorem vitæ, ut sapientiam, ut mentem, ut verbum, ut scientem, ut thesauros omnes totius scientiæ in se eminentissime habentem, ut virtutem, ut potentem, ut Regem regum, ut Antiquum dierum, ut insenescibilem et immutabilem, ut salutem, ut justitiam, ut sanctificationem, ut redemptionem, ut magnitudinem excellentem omnibus, et ut in aura tenui. Sed et in spiritibus ipsum esse aiunt, et in animabus, et in corporibus, et in cœlo, et in terra, et simul in eodem eumdem; in mundo, circa mundum, supra mundum, supercœlestem, supersubstantialem, solem, stellam, ignem, aquam, spiritum roris, nubem, ipsum lapidem et petram; omnia quæ sunt, et nihil eorum quæ sunt.

In hunc ergo modum omnium causæ quæ supra omnia est, et privatio nominis congruet, et omnia subsistentium nomina, ut sit profecto omnium regnum, et circa ipsam sint omnia, et ex ipsa veluti causa, veluti principio, veluti fine dependeant, ipsaque, juxta Scripturæ fidem, sit omnia in omnibus. Verissimeque laudatur ut substantiæ indultrix atque consummatrix, continensque custodia et domicilium, et ad se ipsam convertens: atque ista conjuncte, incircumscripte, excellenter. Non enim comprehensionis solum, aut vitæ, aut consummationis est auctor, ut ab hac sola seu altera providentia bonitas illa quæ supra omne nomen est denominetur; verum simpliciter omnia atque indefinite in se ipsa comprehendit exactissima unius ipsius auctorisque omnium providentiæ bonitate, atque ex rebus omnibus convenientissime prædicatur ac denominatur.

Judic. xii, 17.

Did. 18.

Philipp. x, 9.

Ephes. x, 21.

Erod. x, 14; Joann. xiv, 6; xvi, 12; Gen. xxviii, 13.

1 Car. xv, 28.

1 Car. xv, 29.

Nempe enim non hæc tantum divina nomina ex absolutis omnium seu singularibus providentiis, seu ex his quæ providentia aguntur, theologi prædicant: verum a quibusdam interdum visis quæ in sacris ædibus seu alibi, aliis atque aliis ex causis ac virtutibus, institutores seu Prophetas illustrarunt, lucem omnem omneque nomen transcendentem bonitatem nominant; formasque illi et effigies humanas, seu ignis, seu electri, circumponunt; ipsiusque oculos, et aures, et crines, et facies, et manus, et scapulas, et alas, et brachia, et posteriora, et pedes laudant; coronas quoque, et sedes, et calices, et crateras, et alia quædam id genus mystica illi applicant. De quibus in Significativa theologia pro viribus disseremus. Nunc autem quæque sunt præsentis operis de Scripturis sanctis colligentes, et his quæ dicta sunt, veluti norma quadam et linea utentes, atque ad ea aciem dirigentes, intelligibilia divina nomina explicare pergamus. Et quod nobis semper in omnibus sacris Eloquiis sacra lex dictat, mente in Deum intentissima, divina (ut proprie dixerim) spectacula contemplemur. Expiatasque aures sanctis divinorum nominum expositionibus applicemus, sancta sanctis (ex traditione divina) insinuantes, eaque a risu et illusione rudium hactenus atque infidelium vindicantes, imo illos ipsos, si qui sunt istiusmodi homines, hoc errore liberantes.45 Te quidem ista servare convenit, o præclare Timothee, juxta sacratissimam sanctionem, neque inter imperitos eloqui aut efferre divina. Mihi autem Deus largiri dignetur ut congrue laudare possim benefica multiplicia nomina appellatione ac nomine carentis Deitatis; neque de ore meo auferat verbum veritatis, auferrive permittat.

Footnotes

  1. I Cor. II, 4. ↩

  2. *his fulgo- ↩

  3. Ephes. 11, 15. ↩

  4. Luc. xviii, 19. ↩

  5. Matth. xix, 17; ↩

Chapter 131 of 143